장음표시 사용
81쪽
qui Hollandiae praefuerunt. Is
Rectores Lugduni Batavorum in oratione quadam sua ad verba Synod1 M1ddelburgensis, aut religionem Reformatam profitentur mi Tunt an sub Reformatae nomine intelligant religionem cum Synodi placitis in omnibus partibus consciatiente: quae mens si esset,aiunt se quide graves habere causas, cur id admittere n5 posset. In dicto iam sedere cum Anglia, Christiana religio ita circumscribitur: χuomodo nunc eam Angtia, τ terras Belgi germaniae Federatis in usu est : cum tamen nemini
ignotum esse possit Ecclesias Angliae a Belgicogermaniae Ecclesiis differre non ritibus tantum,& gubernandi modo, sed& opinionibus quibusdam,vide descensu
ad inferos. Vnde apparet manifeste,neutiquam eam mentem proceribus nostris fuisse, ut discrepantia sententiarum super quaestionibus inter eruditos controversis, aliam constitueret religionem.
Vt propius veniamus ad cotroversias de Praedestinatione qua alij pura,alij c5ditione subnixa volunt:primum hoc discrimena Principe Vvilhelmo non magni nimis
aestimatum ex eo apparet, quod cum conditiones proposuit in quas Reformati quidistincte sic appellantur) cum Lutheranis
Coirent,eae omnes ad quaestionem de Eu-
82쪽
charistia pertinebant, quasi ea composita nihil restaret,quod dissidio causam prςbere posset, cum tamen satis constet a L theranis defendi pr destinationem conditione subnixam. Quanquam vero pars maior pastorum patriae nostrae ex magistrorum suorum institiitione amplexi sunt dogma purae Praedestinationis, certum tamen est ab ipso belli initio, pastorum nonnullos , magistratuum multos, de plebe vero innumeros concessis. in alteram sententiam: Neque vero se res aliter habere poterat cum
tanxa esset his in locis auctoritas libris Erasini, tanta gratia Decadibus Bulingeri,& locis communibus laetanchthonis, item libello cui titulum Laicorum ductori fecit Anastasius Velvanus in ipso Re- formationis initio quem librum Geldriae proceribus dedicavit: sicut & proxime nostra tempora in Frisia Gellius S nec nus libros nonnullos fecit, partim etiam
Frisiae primoribus inscripsit, in quibus defendit dogma de Praedestinatione quae
conditionem in se continea non tantum Dei verbo esse consentaneum, sed norim
tuis accusari nullo iure posse:qui quidem libri nunqua a potestatibus publicis damnati sunt, neque scriptori aut inusta Ec
83쪽
qui Hallandiae praefueruηt. 37
clesiasticae censurae nota,aut aliud exhibi. tum negotium : qui omnes cum id quod dico defendant dogma Praedestinationis certa lege factar,vel ex hoc uno satis inteuligi potest, quam male eius dogmatis natales ad Iacobum Arminium referantur. S unt qui de Melanchthone,& Bulingero negant eos istius fuisse sententiae, sed id Vere est contradicere rei omnibus qui sine affectu eorum libros legunt manifestista
De mente procerum Hollandiae in hac Te testimomum illustre praebet oppidum Gouda , ubi perpetuo neque Vnquam i terrupto usu viguit dogma de Praedest natione conditionem in se continenter quod testari possunt M veteres magistratus,& plebs tota. Ac quanquam pastorum nonnulli impedire id aggressi sunt, tamenti pastores eius dogmatis ab oppidi magia stratibus,& magistratus a proceribus Honlandiae,&Principe V vilhelmo in hac Causa defensi sunt ita ut quod in Federe Holulandiae &: Zelandiae, item in legibus quasi dictatoriae potestatis dictum fuerat , de ordinandis rebus religionis pro oppidorum ingenio ad maximam tranquillit tem, id usu interprete ita explicatum fuerit, Vr extra publicam religionem exes
84쪽
38 4 pologeticus eorum sum non fuerit dogma de Praedestinatione conditionem complectente.
In oppido Hornae Clemens Martini si lius discipulus Hardenbergij qui Harden- bergitis Melanchthonem habuerat prae Ceptorem, & Cornelius Menardi publice etiam scriptis editis testati sunt, adhaerere se mollibus Bul ingeri explicationibuS,neque tam sublime sapere se audere,quam saperent alij : atque ita porro sententiam suam explicarunt, ut quotquot Praedesti nationem sub conditione docent,ei libenter sint subscripturi. Etiam hi in munere suo defensi sunt: quanquam a pastoribus
urgerentur fatis inclementer,atque accu
Viguit sententia eadem MedemelaCae, atque ad eam formam docuit Taco S 1-brandi: quem contra,cum rigidae censura vis intenderetur,decreverunt Hollandiae proceres, ne Synodus ultra de eius ad pastorale munus vocatione controversiam
moveret: vique Ecclesia dum res plenius Cognosceretur,quicquam adversus Taconem agere abstineret.
In Lugdunensem Academiam ante Arminii tempora accitus fuit Holmannus rerum divinarum interpres,plane Melan- Chthoni consentiens, quod omnes testan-
85쪽
tur qui eum noVerunt, nec quisquam ad hoc tempus ausus est inficiari. Sed & alijs in locis multis,pastores fuisse qui Pr destinationem docerent conditione sust illam volentibus magistratibus sepe assirmatum antehac fuit, & oblata probatio per testium turbas.
Quod de Hollandiae proceribus dictum est, ad Trajectinos quoque porrigi debet,
notum enim est in oppido Trajectino Hubertum fuisse qui iam ab anno CII II LX-xv11 docuerit sub conditione factam Praedestinationem, atque ea in re contra EC-Clesiae censuram a minoribus majoribus.
que potestatibus defensus fuerit. Plebs eum audiens sita aiunt Traj ectini urbis rectores in litteris anni cII II Lxxx I ad Principem V vilhelmum) magno erat numero & urbis flos ipse. Dignum quoque notatu est dogma istud, cum in publico usu fuisset deiectum inde a Comite Licestrio eo ipso tempore quo Visibi data est actis Synodi habitae anno CIIII LXXXVI , SI civium potimnii de republica patriaque ejecti, cum Leoninus Gel-driae Cancellarius, non incommode dixit hoc agi a novis id est ferventioribus in Protestantibus,ut veteres sid est moderatores) expellerent. Post vero rest1tuta re-
86쪽
6o Apologeticus eorum publica etiam dogma illud in usum redhiratque in usu erat cum Principi Mauritio data est eius nationis praefectura cum calege quam iam ante diximus, tutandι veram Christianam Evangelicam religioncm sita verba habet nullo addito alio cognomento quo ea religio discriminetur secundum leges quas proceres Trajectini fecissent factura-- ψμην, quando ea esset procerum sententia arbitrium sacrarum ex decimoterat ederis Trajectinicapite adstepertinere. Quae lex praefecturae addita airecte cavebat ei libertati quae Trajecti ab initio fuerat, S: a Comite Licestrio concussa republica simul fuerat concussa. In eadem terra Trajectina pastorale munus obijt is quem dico Taco Sibrandi,cui permissum est docere ex prς- scripto Helveticae antiquioris, siue Tigurinae formulae ad quam Remonstrantes ita appellantur qui nunc docent Praedestinationem sub certa conditione j saepe
Sed & hoc notatu dignum nunquam sermulam illa quae professio vocatur Belgicogermanicarum Ecclesiarum publico imperio ab Hollandiae primoribus approbatam t cuius rei ego non aliam puto reddi posse cationem , quam quod viderent procerea id agi,ut post religionem ea for-
87쪽
qui Hostandiae praefuerunt. 6I
mula circumscriptam,ipsa deinde formula
angustius circumscriberetur interpret mentis, quae res oneri erat futura multorum animis. Cui incommodo vitando Hollandiae proceres anno cII ID XCVII adsenserunt in indictionem Synodi communis e nationibus ea lege,Vt formula illa ibi revocaretur ad examen,Videreturque qua ratione optime consuli posset unitati Ecclesiarum. Sperabant enim proceres in ea recognitione datum iri operam ut omnibus sup er eius formulae sensu anxijs satisfieret ea via quae a definitionibus non necessarijsse temperaret. Post quod tempus& aliae nationes in communem Synodum consenserunt lege cadem ut inibi illa formula, simulque institutio puerorum,quam Cathechesin vocant,relegeretur: cui legi
adscriptae pastores plerique se opposuere, qui ita ajebant in Synodo ea scripta recognosci non debere omnino, sed posse, t-que ita demum si ipsi Synodo ita videretur : in quo mirari subit ab illis non concessum Fedoratis proceribus jus id taperandi quod licere nec ipsi negabant: Ex quibus actis aliisque pluribus apparuit
quanto alia mens veteribus reipublicae moderatoribus, alia non paucis Ecclesiae
pastoribus fuerit, cum hi semper addetab
88쪽
62 Apologeticus eorum nitionem contenderent, illi ad aequi ta- rem,quq pr cipuein ferendis placide dissi
dentibus consistit: hi arctum facere vellent in Ecclesiam aditum multis septis es fatorum super rebus controversis: illi aperire Ecclesiam quantum fieri eis poterat, Christianis omnibus, quorum Vita probro
Adferuntur in contrarium notae cen
riae in Casparem Colhasium , & CorneliumVviggeri, additurque probatas eas ab Hollandiae proceribus. Colliasium quod
attinet, multa cum eo erant disputata ad hanc rem non pertinentia etiam de vitae
disciplina: Ac tamen quae in eum sunt constituta,a proceribus Hollandiae probata non sunt: sed id dictum est duntaxat, ut inspectores Ecclesiae in Censura ita pergerent,Vt Dei verbo consentaneum esse existimarent: quod revera nihil erat aliud quam rem ipsorum religioni commendare. Quid vero tam Princeps V vilhelmus, quam proceres Hollandiae existimaverint
de actis Synodi Middelburgensis anni cro II LXHI. nam in ea Synodo res Colhasii tractata est in satis intelligi potest ex verbis quae iam adduximus e mandatis deleg torum ad concipiendas leges de negotiis Ecclesiasticis. Etia res Corneli, Vviggeri
89쪽
qui Vollandiae praefuerunt. 63
exibat fines negotij quo de agimus, nam professores rerum divinarum in Academia Lugdunensi ei obiectabant, quod libertatem volendi doceret nulla addita divinae opitulationis mentione: atqUC altera ex parte quod diceret plane extincta in homine divinitatis imaginem: quod ipsum, illis iudicibus, homini suppeditabat excusandi se materiam de omnibus delictis. Dideri cum vero Volqueri Corn-hartium quantum attinet cuius libri suppressi a proceribus Hollandiar dicuntur pastorum instinctu) quod maximam ei in Vidiam concitabat,hoc erat quod originariam labem negare-omnes caetus Christianorum improbare diceretur. Quare ne hoc quidem exemplum subvertit id quod assemImus, neutiquam proceribus id fius se animi ,religionem Reformatam tam arctis limitibus circumscribere, ut qui sub conditione Pr destinationem docent, ab
90쪽
C A P v Τ IIII An mutuo se ferre in contremersiis de Praedestinatione diffidente as fuerit, fieri ne id ipsum potuerit,m an ex Uufuerit.
SVper controversiis exortis de praede stinatione , Sc quae ei cohaerent,HΟΙ- Iandiae M Vvestseisiae proceres aut omnibus aut pluribus sententiis eo semper propenderunt, ut dissidentes ferrentur, non sub eodem imperio tantum, sed 3c in Ecclesia , ita scilicet ut relicta sic vel aliter sentiendi libertate, &praescripta docendi
moderate ratione quae ad pietatem conduceret, Vtriusque sententiae tum pastores,tum Caeteri servarent Ecclesiae pacem sub earundem potestatum Civilium tutela. At alii ad definitionem perducere ne-eoxium laborarunt,existimantes in omnius qua tionibus eiusmodi certi aliquid constituendum, sicut inter litigatores se tur sententia Cui stare pars utraque tenetur sive recte, sive perperam est iudicatumlSed non respondet haec comparatio, , nam