장음표시 사용
91쪽
nam sententiae iudicum feruntur super rebus quae nostri sunt dominij ac iuris, de quibus quod iudicatum est, Vt maxime iniquum sit, ei tamen sine ulla officij prς-
termissione pareri potest de re sua cedendo : sed hoc non procedit ubi veritatis res agitur. Nam etiamsi de humanis tantum, non de divinis rebus ageretur, non posset quisquam obstrictum se credere corum dicto quos falli posse autumat, aut Vt contra credat quam se rei habet veritas, aut ut eam silentio plane sepeliat praesertim sicam utilem existimet humanae universita
ti. Exemplum sume in quaestionibus de
Medicina,de sapientia naturalium rerum, in arte mensurae, numeri, ponderis. Etii talibus super rebus in quamvis specioso coetu aliquid pronunciaretur, non eo tamen intersecta esset quaestio: sed quivis liberum sibi existimaret aut rationum ductu aut experimentis de veritate periculum facere. & repertam in lucCm producere. Sed ne disceptationes eiusmodi agi-tcntur cum conuitiis aut iniuria graviore obtineri id certe potest. GeneVcnses in . anteloquio editi a se concentus formula rum, Harmoniam consessionum Vocant, Britanniarum Rex in epistola quam Cardinali Perronio scripsit per Isaacum Ca-
92쪽
6ς Apologeticus eorum saubonum , pluresque alis censent quam paucissima esse definienda: quod ipsum eidem Britanniarum Regi placuerat in
colloquio Hamptoniensi, cum postularet nonnulli ut capita quaedam de Praedesti nation concepta Anglicano Symbolo annecterentur. Reperti sane sunt homines tam feri qui dicerent Ecclesiasticam Vnitatem retinere velle cum illis qui circa dogmata aliqua dissiderent, id vero esse Christum miscere Beliali. sed contra nos
- docet vox a Deo inspirata Rom. XIV. I. Philipp. II. q. III. S. I. Cor. IX. I9. XIII. q.
II. Tim. II. 22. & mos Christianorum per omnia tempora terrasque diffusus,n5 omni dogmatum discrepantia communionis
Ecclesiasticae sedus abrumpi, sed eis demum quae ad religionis fundamentum proprie pertinent , id est quibus divina
constitutione aeternum illud bonum ita annexum est, ut nemo nisi illis assentiens
id possit adipisci. Augustini est uni in quibus inter se aliquanao enam iactissimi atque optimi regulae Catholicae defenseres salva staei cofage non cosonant. Cui cogru1t illud Vi n-centij Lirinensis: Antiqua sanciaru Parrum consensio non in omnibus divina Igis quaestiun- eulissed solum cerrepraecipue, ιn fidei regula magno nobis udio O investiganda est, ct sequen-
93쪽
qui Hostandiae praefuerunt. 67
da. Ita videmus Christianos Veteres , neque idem sensisse neque docuisse super animarum origine ac statu post mortem antequam corpora resurgant, alijsque de rebus, non abrupto tamen ob haec fraternitatis vinculo. Hanc mutuo se ferendi ae- quitatem non posse tantum,sed & debere servari docent Calvinus institutione 4. Cap. I. lect. I 2. PerquinZius ad istatas capite I. commate secundo,& cap. m. Commate Is . Etiam in symbolo suo Helvetij cum ita loquuntur: Abunde a vetasati satis era; mutuus ille in praecipuis Dei do matibus unqueste u Orthodoxo scharitate fraterna consensius. Elector quoque Palatinus cum elogio ultimo liberis suis mandat, is Abi quam diligentissimὸ a turbulentis tam Ecclesiarum quam scholarum ministris cavean D; nunc in religionis dei negotist, se omnisge
neris contentiones, Oma Ias,acexitiales con
demnationes in pias Ecclesias se Scholas, qua ramen in fundamento se praecipuis Christiana religionis capitibus constentius balate amuna nobiscum in unicam noWrum Sematorem Iesium Christum collocant, introducere conantur.
Ait insuper, ex ea re se in Politia ct in E clesiastica gubernatione distractiones sequi ct miri quegubernationisperturbationem: ideo que debere principes summopere a turbatoris
94쪽
c8 Apologeticus eorum Wis hominibus, spuis ac tranquillitatis ρώ-blicae inimicis sibi cavere. Docet id ipsum Pararus locis pluribus, capite ad primam
ad Cor1nthios tertio Commate duodecimo , δί latius In libro de unione Evange licorum : in fundamento conveniunt, ait,in bona conscientia coitione acerepossunt, or debent: quamvis in minus principalibus aliqui nimium scientis ab alijs rudioribus isserenter sentiant. Si enim omnes per omnIa consentire possent, quor um hortaretur Apostolus ut abj alios tolerent , ut 'mi e i mos με optant, ut alb aliorum onera portent, visi quisqaid aliter Mentit a Deo revelationem perat expectit ' orandus quidem erat plenus in omnibus constensius, verum in ranta rerum humanarum fragilitate vix unquam Ecclesia datus
fuit, vixque seranda viaetur talis felicitas. Exemplo ad hanc rem nobis esse potest labor piorum Principum , atque pastorum insumtus ad recomponendos Cum Lutheranis Reformatos alios quantum vis in Eucharistiae controuersia dissidentes . nam de Praedestinatione squanquam etia de ea cotroversi e sunt inter ipsosj nulla facta est metio, Cum pro certo haberetureavnitati ipsoru impedimeto esse no posse. Haec coglutinatio interlocutione illustriuvirorum confecta fuit anno CID IO XXIX
95쪽
opui Hollandiae praefuerunt. 69
& CID IIxxxvri inter ipsum Lutherum& Helvetios pastores: postea anno CIDII LXXIn conventu Sendomiriensi Poloniqintersectatores formulae Augustanae BOIὶemicae de Helveticae qui .omnes polliciti sunt,quanquam de Eucharistia sentcntiis discreparcni,habituros se invicem pro piis coetibus & mutuam unitatem serVaturos tam in audiendis sacris exhortationibus, quam in sacrorum rituum participatione. Factum idem anno CID ID LXXV in Bo- hemia inter Augustanae formulae professores,& eos qui Husinae,quique V aldenses dicuntur. Eodem allaboratum est anno CID ID LXXVII a legatis Reginς Angliae , multorumque Principum qui tum Francofurtum venerant,ab Ecclesiiis Belgicogermanicis libro quem ea de re ediderunt anno CII ID LxxIx : a Synodo Hollandiar Austrinae anni CID ID CV , ab Electore Palatino qui nuper vixit literis scriptis ad Palatinum Neoburgicum, Maliis literis quas anno CIDII CVII scripsit ad regem Britanniarum, & primoreS nostrae patriae Federatos : ab Electore Brande burgico nuper editis in eam remedictis,ab V rsino, Ivello, Danaeo,VvithaΚero in libris suis, a Molinaeo in consilio quodam quod Gallice scripsit hoc de argu-
96쪽
7o Apologeticus eorum mento , a Paraeo meo quem iam laudavi mus libro. Cui consequens est Ecclesiasticam unitatem & posse,& debere retineri cum ijs doctoribus qui super Eucharistia
consentientes,cum Lutheranis commune
tantum habent dogma de praedestinatione quae Conditionem in se habet. Semper enim quod majus est, in se continet id
quod eo est minus. Vt rem propius commonstremus, legatur praefatio Calvini ad Gallice a se versos locos communes Melanchthonis,ubi Me. lanchthonhm summis extollit laudibus, cum tamen fateatur se in Praedestinationis negotio ab eo discrepare. Perquingius inter controversias quae fundamentum salutis nostrae inuiolatum relinquunt, ponit dogma de Gratia universali,& de libero arbitrio. Parqus etiam inter conclusiones quae ad necessaria capita non pertinent,recenset eas quae sunt de P aestinatione,
eius causis, atque effectionibus, de liberi arbitrii natura: additque si Euangelici
doctores attendere vellent ad hoc discrimen capitum,multo minus rixet in Eccleius fore, & sanando vulneri, sarciendςquo paci remedia haud longe futura. Idem Regi Britanniarum visum est,qui cum le
gisset indiculum quςstionum, quq de Prῆ-
97쪽
qui Vollandiae praefuerunt. 7t
destinatione , & annexis capitibus apud nos eXortς erant,literis scriptis sexto Mar- iij anni CII II CxIII. pronuntiavit , non ita inter se distare sententias, quin cum Christiana veritate 55 salute animarum possent consistere. Molin us eo de quo
loqui coepi consilioquςstionabus illis quas
in communi symbolo concipiendo prς- termitti posse existimat , ac sine quarum notitia hominem ait poste ad salutem perpetuam peruenire,accenset ea quae ab Arminio essent proposita de libero arbitrio, perseveratione piorum,SI praedestinatione. Quae Armini; super his robus sententia esset, notu fatis erat Amstelodami,cum inde dimitteretur in Academiam Lugdunensem iturus: neque eo minus Ecclesia
Amstelodamensis discedenti Arminio dedit praeclarum testimonium dogmatum ac Vitae. In Academia cum aliquoties hac de re Colloquia essent instituta, testati sunt Gomarus, Trelcatius, Arminius, Cuchii nus inter se nullas esse controversias ad fundamentum pertinentes. Superioris consessus in Hollandia iudices , qui caetus si unquam tunc certe viros ingenii iudiciique summi habuit, ut satis omnibus notum est, controversius hisce apud se disceptatis, iudicarunt non aliud praesentius
98쪽
2 4 pologeticus eorum esse remedium quam in se invicem se
rendi aequitate. In eo colloquio quod Coram Hollandiae conventu habitum est an
no CID ID CVII collocutores se mutuo fra tres salutarunt : neque Contradixerunt
quicquam procerum hortamentis pacem apsis commendantium. imo multo pos hiopore persti terunt in Ecclesiastica communione. Quibusdam in locis ut Lugduni etiam pactiones ea de re sunt confectae. Syuodus Gallicarum in Belgicogerinania Ecclesiarum anno CII II CXH dc CID IIcxi II testata ac pollicita est,quominus fra ternixatis iura cum pastoribus sui corporis scrvarent controversias istas non obstituras. Etiam Plessaeus, dc alis viri sapientes non minus quam eruditi ad retinendam inter distentientes pacem hortatores fue-
Excipitur alias fuisse controVersias quae
notis quinque capitibus non continerentur : earum in numero nonnullas ad
fundamenta religionis pertinentes. Sed respondeo, nullam esse causam ea de re conquercndi quando Hollandiae proce res decreta de serendis dissidentibus semis per adstrinxerunt ad quinque illa Capita, inca xeris nihil constituentes noVi, Vt Vim dere est in decreto quod factum cst vice-
99쪽
simo mensis Maij anni cII IIcXI, in Coquod factum est anno cin II cxIv, in alio facto die decimo tertio Decembris anni CII IIcxv, in aliis quae facta sunt,alterum decimo octavo Martii, alterum Vicesimo octavo Apriliti anni cio II cxv I : item inc dicto quod proceres eidem ediderunt quinto Augusti CIIII cxv II , in responso dato legatis Zelandiar,aliisque actis pluribus. Proinde si qui putabant extra quinque capita factum a quoquam quod alios
merito offenderet,eis liberum fuerit exserere aciem Ecclesiastic ς cςnsurae. Sed in- statur non potuisse adversus tales agi,quod Synodi non haberentur. sed rursum parata est responsio has causas non directe ad
Synodum pertinuisse,sed primum ad presbyteria loci, deinde ad conventus vicin te s quos classes vocant: quod si ab ijs prouocatum esset,lum demum tempus fuisse veniendi ad Synodum Holladicam,quam convocare Holladiae proceres parati semper fuere, dummodo super quinque capitibus decretis de pace colenda factis pareretur,ut Videre est in eorum decreto quod factum est iu Decembris anni cII II cIX.
Multi solent oggerere colloquium Delphis Batavorum habitum quasi in quo Remonstrantes,id est pastores qui sub condi-
100쪽
tione praedestinationem docebant, recusassent mentis suae sensa aperire de magni momenti rebus. Sed res est,obtulisse ipscis aperturos se sua sensa, modo prius alij deferendo in ipsis quinque capitibus dogmate professionem edidissent. Deinde
semper apudnos etiam a proceribus,magistratibusque id iuris habitum est in causa
religionis, accusatione, non inquisitione grassandum:probationes foris adferendas, non petendas de reo. Si prςsto erant documenta culpς Circa dogmata commissae, cur silebat censura Si non erant, quid attinebat in suspicionem vocare homines integrae famae Objicitur ulterius in ipso argumento Praedestinationis,& eorum quς inde pendent eousque potuisse de via deflecti, ut laederentur fundamenta,atque ideo illicita esset pax mutua. Sed & hoc perfacile solvitur. Antiquitus enim ab ea parte quς sub conditione Pr destinationem statuit, Vnus tantum scopulus formidatus est : ea scilicet sententia quae docet posse hominem aliquid boni salutaris perfice re, aut certe incipere sine interna divinς bonitatis Operatione,ac proinde talem opem homini non esse necessariam.legantur attente omnia quς in Conciliis Carthaginien-