장음표시 사용
31쪽
ao LINGu Ased eadem gignit mel maxime toxiiscum. Itaque quod de viris Atticis dictum est , eos aut insigniter probos esse aut insigniter malos, idem conveniet in mel Atticum. Adeo lare pa- tet illa sententia , ubi mei, ibi sel: ubi uber , ibi tuber. In remediis nihil olim iudieatum est utilius elleboro, at idem secus quam oportet sumptu, certum affert exitium. Quid vipera nocentius ὶ Sed hinc habemus salutiferam theriacam. Iam olim apud omnes nationes male audit sortuna, quod volubili rota , quoscunque lubitum est in summum evehat, alios ad ima praecipitet. At idem facit hominis lingua. Veteres unicuique mortalium duos addidere genios , a quorum altero veniat felicitas, ab autero.calamitas. An hoc verum sit nestio, certe verissimum est, in linguis singulorum utrumque genium inesse. Idem a prudentibus viris obseraratum
est, quod Plato dixit in selieissimis &heroicis ut ita loquar ingeniis, ut vel summo bono vel summo malo sine
reip. Perspexit hoc in Themistocle
32쪽
puero praeceptor illius , praedicens illum nihil mediocre, sed aut ingens aliquod bonum aut insigne malum 'futurum patriae. Ejusdem ingenii suit Alcibiades, Caius Caesar, Alexander
Magnus, aliique complure S. Cato Uticensis cum Caesaris adventus magnum terrorem incusisset universo senatui, jamq; omnium oculi in ipsum essent coniecti, si quid opis adferret. qui primus hoc mali praedixisset, censuit in eo temporum statu , Pompeio
summam rerum eme committendam,
cum hac clausula , ut videret ne quid detrimenti caperet respub. quod judicaret fieri solitum , ut ab iisdem viris ingentia mala depellerentur, qui
inveximent. Ac reges fere aut magno' orbis malo mali sunt, aut magno Orbis bono , boni. Porro tametsi mala quae veniunt ab astris aut elementis, in totum a nobis arceri non possunt, illud tamen efficit humana cura, ut levius certe laedant. Atqui si ex nocentissimis bestiis invenimus reme
dia, si feras & immanes belluas studioci curamus, si terram hiuam vepribus
33쪽
ac noxiis herbis obsitam cultu reddimus frugiferam, & usibus hominum obsequentem, si pullos equorum sic instituimus, ut quo tuapte natura ferociores sunt, hoe domiti sint aptiores obsequiis nostris, si juvenum indolem erectam ac ferocem , & ad
summam rerum perniciem evasuram institutione revocamus ad summam
frugem, quid obstat quo minus idem
faciamus in cicuranda linguas Quoniam autem nemo potest recte uti re quapiam , nisi vim ac naturam illius cognitam habeat, ne quod plerisque mortalibus caeteris in rebus usu venit ut ingenti suo malo dignoscant a noxiis salubria, vobis accidat in lingua: primum aperiam vobis quantas vitae pestes asserat lingua si male gubernetur: rursus quatas utilitates si non laxetur nisi in eos usus, in quos nobis a Deo donata est : postremo tradam
velut artem ac rationem, huius meminbri moderandi. Hortarer hic potissimum mulieres, quae vulgo male audiunt hoc nomine, nisi viderem ubique tot esse viros noceatissimae linisg 'S.
34쪽
Ε a Α sM I R OT E R. guae, ut prae his mulieres sobriae mo- . aerataeque videantur. Par est igitur,
ut parem attentionem , in re tam ne eessaria cognitu , tamque ad Omnes pertinente requiram ab omnibus.
Primum igitur quemadmodum ipsa natura , ipso corporis habitu videtur in multis hominem admonuisse quid
ipsum deceat, velut erecto in coelum corpore, docuit contemptis humilioribus ac perituris rebus, ad quas eadem reliquas animantes abiecit, at tiora quaedam nec ullis mutationibus obnoxia esse quaerenda. Praeterea quod hominem finxit nudo mollique Corpore , monet nos non ad bella more ferarum, quas variis armis instruxit , sed ad concordiam mutuamque benevolentiam natos esse. Ad haec quod ratione in cerebro velut in arce corporis sedem habere voluit, ni mirum admonuit, omnes cupidita- . tes rationis imperio moderandas en
se. Sic linguam ita finxit, ut si quis
diligenter animadvertat , perspicere queat, naturam illud admonere voluisse , quilum esse corporis membruexitia.
35쪽
αι L et N G u Aexitiabilius , si quis abutatur, nullum salubrius, si adsit diligens cautaque
moderatio. Etenim naturae providentia cuique eorporis parti suum dedit locum, sive pro dignitate, si ve pro
usus commoditate. Nam cum in.cerebro velut in alee sedem dederit menti, cor in praecordiis, hoc est, su. pra diaphragma subletua mamilla lo- eum sortitum est, cui iunctus. rsis spinae imminet pulmo, flabelli ritu spiritus hausti redditique vicissitudine cor praecipue refocillans P quod
frigore modico recreatur. Cor autem totum musculosum, ac velut ex
nervaceis filis contextum duos habe esinus aut speeus sive recessiis , arcana spirituum ac sanguinis receptacula. Pulmo spongiae in morem levis & ca- ernosus, ungulae bubulae tarma in duas fibras dividitur , quo magis capax sit spiritus, motuque alterno reddat ac recipiat. Ventrieulus sub ipsis praecordiis est , cui a dextris peto ximum est jecur , jecori annexum selest. Ad laevam est lien. Inferiori vea
erieulo adiueret intestinum quod ima junum
36쪽
ERΑsMI ROTER.jnnum appellant , propterea quod nihil eorum quae accipit, retinet, sed protinus in tenuius intellinum , sed sinibus vehementer involutum transmittit. Huic annexum est aliud in t stinum transversum quod caecum appellant, hujus extrema pars est in t
stinum quod rectu in dicitur , per
quod excernuntur crassores cibo rum reliquiae. Nam a renibus perve nutas albas quas ureteras dicunt uri ha distillat in vesticam. Iam ea parx Corporis qua coitus peragitur iusta venitem sortita est velut extremum locum . . Linguae vero veluti cordis ac mentis interpreti, in medio locumdedit, nimirum ut & cerebro subiaceret, ac procul abesset a corde, supe
ne in propinquo habens sensu uin omnium Org.1na, oculos, aures , ac
nares et nam gustandi vis linguae peculiaris cit, tametsi quidam , in quibus Aristoteles , tactum esse volunt. . Et prorsus extra controversiam enigustum absque contactu non fieri, caeterum an gustum a reliquo racta pecularis aliqua differentia separet ..B non
37쪽
non admodum aἀ hunc locum per- tinet. Cerre tactus,' qui per omne is corporis parteis sparsus est, adeo n6a deest linguae, ut vix usquam sit haec - sentiendi vis subtilior. Αb ima vero sui parte religata est a pr cordiis, domicilio cordis. Nee attinet hic in
quaestionem vocare, utrum in cerebro an in corde se mentis humanar sedes , eum tanta sit utriusque cognatio, ut altero vitiato, protinus M alterum defietat. Proinde cum naturae
providelia linguae sedem in altissima corporis parte tribuerit, nonne satis declaravit nobis hujus membri dignitatem' deinde quod in confinio cordis & cerebri sita esse voluit hu-
manae mentis interpretem, an non eis
videnter docuit eam non oportere discrepare a corde, sed obtemperantem esse rationi, cui subjecta est, nee prius in vocem debere prorumpere, quam adhibitis in consilium vicinis iensibus, praecipue auribus atque oculis , quibus inter corporis sensus principatus tribuitur ' Sed multo magis consulendae sunt interiores animae
38쪽
ERAsMI ROTER. 27 vires , intellectus seu ratio, ac memoria , quibus. & ipsis sedes & Ossicinae sunt in cerebro. Unde satis diquet quam praepostere faciant hi, qui prius
linguam laxant in verba . quam audierint aut viderint , aut quam ani-'mo perpenderint . quale sit hoc de quo velint loqui: aut quales hi sint apud quos verba facienda sunt, cum Oporteat huius membri ministerium omnium esse postremum. Quoniam autem hoc membrum uou lo
fimplicem usum nobis addidit, sed organum esse voluit, primum sumendi potus ac cibi, deinde vocis proferendae, tertio sermonis articulati, videre est operae pretium quam exiguam & informem corpori portio nem , rudique carnis massiae .sisItilem, ad tam varium ministerium finxerit accommodam. Primum ipsam finxie Carnosam . membranulis ac venulis interspersam admixta pinguedine, sed levem tamen , ac facile quovis volubilem , superne asperiorem, pr sartim in medio ceu dorso , quo pa latum maxime contingit , etiamsi
39쪽
ag LINGua hae quoque parte homini minus ais pera est . quam animantium plerisque, inferne vero tota levis , quoque
volubilior sit , adest illic perpetuus
humor, ut ipsa uda ac lubrica in udis ae lubricis quodammodo natare videatur. Ad imam partem qua latissidia est, & in speciem vicinae carnis 4esinit, duo coeunt itinera tenuissimo discrimine , quorum exterius, Graeci vocant spiritum fransmittit pulmoni . ac vicissim reddit r Alterum interius quod a quibusdam stomachus dicitur molialius est, ae cibum transmittit in veniatriculum. Ipsi viarum confinio imiastinet earuncula , quae Graecis hine dieitur epiglottis. Hujus ossicium
est elaudere meatum vocis, quo ci hus ac potus citra noxam transmitaratur in ventriculum. Rursus alio semovens spiritui commeanti viam a
perit. Iam additus est linguae pecuriliaris quidam humor , qui nisi miseeatur emo, deinde accedat contactus linguae ae palati non fit gustus. Eam vim licet per omnem linguam
40쪽
ERAsMI ROTER. 29 sparsam . tamen in posteriore elus parte tradunt esse acerrimam. Unde
hane Graeci quidam dixere γ -- Communi quidem tactu dijudicat quid asperum, quid leve, quid calidum aut frigidum, tanta subtilitate, ut ne tenuissimus quidem pilus cibo admixtus illam fallat. Caeterum iu- numera sunt saporum discrimina,quae peculiari contactu discernit. Quot sunt vini sapores ' Hos omnes pri-
mo gustu agnoscit ac dijudicat. Qi,id
igitur hic attinet commemorare piscium, pecudum, avium, herbarum, frugum , & aromatum infinitas differentias ' Servit accipiendo cibo linguae mobilitas, quae se cum vult, dilatat, contrahit, demittit, erigit, supinat , ac repandam facit, in caeteris animantibus longior sed angustior. quorum nonnullis vice manus est, ut bubus in carpendo gramine , canibus
in bibendo , homini brevior est sed
latior, ob formandas voces, unde ficut aves quae imitatur voces humanas . fere linguam habeant caeteris proportione latiorem. in & ipsa lin-
