Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

381쪽

citius transiliunt animorum vitiis quam corporum. Iam quemadmodum tutior est morbo comitiali, qui syncopes & capitis vertigines excludit pharmacis : ita minus erit pericu ali a linguae morbo, si malum huic cognatum & antiitrophon , ut ita di ea, curiositatem vitent , quod & ipsum ex otio plerunque ducit originem , ut non injuria dixeris, curiositati garrulitatem esse germanam. Si quidem utrumque otium habet patrem, stultitiam matrem ac nutricem. Qili denim stultius quam quod apud veteres fingebatur Μorychus , propriis negotiis neglectis , aliena scrutari, quales & apud Martialem ridentur Ollus & Afer, aut quid ineptius, qua

de te bus alienis garrire , nulla eum utilitate tua , sed multo cum detri meeto gravique periculo , tum rei. tum famae, tum vitae, nec sine taedio audientium, certe nullo cum fructust

Sed quoniam hae de re Plutarchus elegantem edidit lisellum , nos brevitati consulemus. Stultitiae . simillima est incogitantia. Stulius enim tu.

382쪽

ERAsMI ROTER. 3as 'dicio fallit G: iocogitans hoc peccat, quod non advertit animum, cum res attentionem postulat. Stultitiae est quod fere videmus ac ridemus idem fieri in dicendo , quod in cantu aut saltatione. Qui minimum tenet artis cantionem aut saltationem primus incipit : Stultitiam effusi emus si prius animum orationis rontem cognitione veri, & honestis pinionibus imbuerimus antequam prosiliamus ad dicendum. Deinde ne quando laxemus linguam ad dicendum , nisi morula interposita , quae duo praestabit commoda. Primum ne respondeamus ad non intellecta,

praeterea ne praecipit aures orationem

respondeamus a Ii quid cuius mox pudeat. Ea contatio cum omnem ae

talem decet, tum praecipue adoles centiam. Neque enim simpliciter verum est quod dicit Seneca , nulli rei prodesse moram nisi iracundiae. Profuit & in bellis Fabii contatio: ac mea quidem sententia nusquam nota habet. locum illud: Sat cito, si sat bene. Quin ipsa consultatio, contatio quaedam

383쪽

LINGuΑquaedam est , quam adhibere iubemur, non ut celeriter agamus qhodopus est facto, sed mature: Alioqui sit frequenter , ut , quod ait Plato: Qui initio celerior fuer It quam opor tuit, serius ad finem perveniat. Haec autem cautio magis adhibenda videtur in dicendo , quam in Iebus gerendis , propterea quod cum in dicendo lapsus sit facillimus , nihilominus tamen periculi est. Cum videmus aliquem facinus calidum, ut a junt, aggredi, praemonemus illum,

Vide quid agas. Quin ipsi nobis hoc

dicimus , quoties lentimus prurientem linguam : Expende quid dicas. Quoties igitur verbum aliquod procurrit in linguam , antequam illi laxemus claustra dentium , sic cogitemus nobiscum, Quis hic est sermo, qui sic urget linguam ac vi conatur erumpere 'Aut quo nunc se appellit

lingua Quid commodi fuerit si dixero, aut quid incommodi si reticue ro riNeque enim quemadmodum deponimus onus, ita deponenda est oratio. Qui deponit sarcinam, exo

neratura

384쪽

ER AsM I R TE R. 3 Lneratur, qui deponit orationem magis etiam gravatur. Neque enim v quam promendus est termo . nisi cum aut nobis est necessarius, aut aliquid utilitatis aut voluptatis honestae allaturus videtur auditoribus, ut hoc essiciat in hominum consuetudine quod sal e Teit in cibis. qui parce, nec nisi cum opus est solet admisceri , alioqui gratiam non habet sed vitiat edulia. Quod si nec dicenti futurum sit utile quod versatur,ia lingua , nec audientibus necessa rium, nec voluptatem ullam aut j .cunditatem allaturum aliis, quorsum attinet proser re Si paras iter, tecum.

cogitas, quid commodi si proficiscarie p3 Si vides ex itiner ς nihil comm OH dj, etiams nihil sit incommodi, ni tas sententiam , dicens : Quid opus est incassum & frustra hoc facere' Λt-iqui hae voces, frustra & incassiam, non tam locum habeat in gerendis nego itiis, quam in proferendis verbis.Nunc cum, ut ante diximus. ex levissima replerunque gravissima mala nascatur,. quanto diligentius expendendum est,

utrum

385쪽

33α L I N G u Autrum magis expediat silere an loqui. vidi ego quosdam, qui ex consuetudine tussiebant, ructabant , ac singultiebant. Quod si huc pro fieit hominum cura , quae juxta sapientum dictum, in omni re valet plurimum ne dicam omnia , ut tussim ae singultum ex causis necessariis nascentem, aegre quidem sed tamen expellant ac vincant, quod negotii fuerit linguae praecipitantiam dediscere ' Quod initio videtur impossibile , poli menstruam exercitationem erit facillimum e mox abibit in naturam, quod habitu confirmatum fuerit. occupa re salutationem fortasse comitatis eistit, caeterum in consessu multorum qui primus occupat sermonem , nisi vel auctoritas id postulat vel functio. suam ipsius prodit in rem perantiam. Proinde non sine causa laudatus esta laudatis viris hic Sophoclis sena-

Οο γε προυώῖς θορι τέλος. Quo significatum est non esse finem eundem consilli, qui cursus est. Laudatur enim & palmam fert quisquis

386쪽

ERAs Mi ROTER. 333 antevertit in cursu . Sc ridetur qui tardior est : In consiliis frequenter contra venit usu. Etenim si qui primus dixit, quod satis est ad propositam consultationem attulit, non debet qui rogatur posterior , ideo vel dissentire , vel addere supervacanea, ne nihil ferat laudis , quemadmodii apud Terentium faciunt tres ad-

Vocati, quorum unus ait rescindi posse, alter negat, tertius deliberandum amplius censet , atque utinam hanc ambitionem in comoediis tantum rideremus , ac non etiam in

principum consiliis deprehenderetur hoc malum . nec quotidie fieret a medicis, quorum vix quisquam est, qui citra exceptionem comprobet pharmacum ab alio praescriptum, aut si candidior est, ne parum medicus videatur, adjicit aliquid his quae fere nimis multa sunt, imo satis seret laudis , si bonam sententiam candiis de laudando & comprobando, hominis synceri, minimeque. fucati lucri- faciat opinionem. Sunt enim quidam vel tam invidi, vel tam gloria

. . i

387쪽

' 33 II l N o u A rum avidi, ut non ferant in alienam sententiam iri pedibus, ac jurgiis diem eximunt, potius quam subscriobant bono consilio , cujus ipsi nonsuerunt auctores. Quod si quid deerit responsioni priorum, licebit citra arronantiam docere si quid illos fu-

. . ta . . . . o c

quid deerat. Hoc quoniam nuquam non est tempestivum, saepe plurimum habet laudis, qui postremus omnium dixit. Ridetur in comoediis , sed saepius in vita communi, quoties alter respondet, priusquam is qui loquitur finierit sermonem. Itaque consultum fuerit interroganti cum iam

dicendi finem fecerit , aliquod pra bere temporis spatium , si quid his quae dixit velit addere . aut si quid

corrigere. Interim&ipse perpendit, quid aut quomodo conveniat respondere. Neque raro risui sunt, qui celeritate respondendi, quia non intelligunt quod proponitur . aliud pro alio respondent. Id ridiculum est in surdastris aut imperitis linguae, in a- Iiis saepenumero cum periculo conu

388쪽

ER A s M I ROTER. iunctum est. Dominus noster in euangelio nonnunquam respondet tacitis Phari orum cogitationibus,

priusquam illi prodidissent quid vel

lent. Haec celeritas convenit his

quos afflavit divinus spiritus: nobis prius loquentis mens discenda est, quam respondeamus , si volumus apte respondere. Iam non in civile tantum , sed arrogans est , si cum quaestio proposita sit alteri, alius responsionem praeripiat. Is enim praeterquam quod sibi multum tribuere

videtur , etiam in alterum contumeliosus est, quasi judicans illum , parum idoneum, qui ad propositarespondeat. Etenim qui hoc faeit, nonne videtur dicere et Quid attinet ab hoc petere , qui nihil novit Z Aue quid opus quicquam ab alio petere me praesente i si quid rogatur parum erudite respondeat, veniam me retur , qui provocatus ut potuit respondit: At quantum risum meretur occupator ille, qui rogatum loco depulit, si minus ut oporteat responde.tior Quod si maxime satisfecerit in

389쪽

terrogationi, tamen in civilis & ineptus habetur. Audivit olim The- stocles ab Eurybiade, cum juvenis ultro se ingereret ad dicendum, etiam opportuna dicturus : O Themistocles , in certaminibus , qui ante tempus assurgunt, alapis caedi solenit. Et in conviviis turpissimum est non expectare dicendi vices. Λdmirati sumus olim Franciscant cujusdam confidentiam, qui praeter Scotum ni hil legerat. Agitabatur in mensa Archiepiscopi Cantuariensis inter eruis

ditos nescio quid quaestiunculae. Id ubi sensit ille, nec latis e longinquo percipere potuisset quid ageret Ur , c rectus clamavit , quid est, uuid est istuc quod agitis Eo sane vultu, quasi diceret: Vos frustra agitis, nisi

ego nodum explicuero l& erant inter hos aliquot Episcopi docti j quicquid autem est: dissicultatis a me poterit expediri, qui nihil nescio. Similis est istorum arrogantia , qui posita

cathedra profitentur sese ad omnem quaestionem undecunq; propositam ex tempore responsuros. At fortasse

390쪽

E R Α s M i Ror x R. ii leve periculum est , rideri tantum. Iovi quendam magni principis oratorem , qui ob suspicionem quod

contra mandata moliretur aliquid, ductus erat in carcerem , id factum est sub noctem. Postridie rex cognito quod erat factum, misit e procerum numero duos, qui docerent, id non esse factum resis iussu, sed alitellitibus erratum esse in persona. Vix praefati fuerant se venire jussu regis, cum ille sermonem interrumpens; incipit obsecrare supplex & abjectus, ut rct secum clementer ageret. At illi De rant hominem cuin excusatione regis dimissuri liberum: Verum ex oratione tam miserabili tamque abiecta conjectantes eum sibi male conscium

esse , suppressis quod habebant iti

mandatis , ad principem suum redeunt, exponunt rem. Ille misier ad extremam calamitatem deductus est. Quanto malo fuit illi non meminisse quod docuit Iacobus Apostolus : Si eautem omnis homo velox ad audieniadum , tardus autem ad loquendum

Si continuisset linguam suam, donec

SEARCH

MENU NAVIGATION