Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

338 LINGu Ailli quoa habebant in mandatis peris orastent , & tum respondisset conis stanti vultu, & suam ipsius innocentiam , & regiam aequitatem sibi notiorem esse , quam ut hoc suspicati

posset regis jussu factum esse , quod autem a satellitibus esset admissiim, non in ipsum admissum esse . sed in

eum cui se putabant manus injicere. primum calamitatem eam effugisset, deinde pristinam apud regem gratiam auxisset etiam, sive vere factum .rat. inscio rege. sive rex suspicans --nisil decreverat ea poena contentu Sesse, si sic monuisset ne pergeret no-Zuinis colloquiis cum hostis orato is xe congredi. Proinde probabile est morem, quem & hodie videmus in Sotbonicis disputationibus , vel a prudentibus viris prosectum fuisse, . et ab ipsa necessitate inductum, Nulli fas est interrumpere disputationem proponentis ac respondentis,

nisii si quis ad hoc fuerit delegatus.7 Nee is qui dato silentio succedit,

,roponit, nisi praefatus Omnium ve- niam ac pacem. Ubi proposuit, non

respou

392쪽

ER A s MI ROTER. Ust respondet quicquam in hoc productus, nisi repetat quod propositum est, idque semel atque iterum, interim licet proponenti mutare , corrigere , & addere si quid velit. Haec

mora mutantis ac repetentis , non

nunquam taedio est auditoribus, sed tamen nec ellarium habet remedium adversus tumultuosam vocum confusionem. Posteaquam incaluit contentio , dicendi finem imponit eoetus considentium aut circumstantium,

ut & aliis sit dicendi locus. Hic fateor nonnunquam si tere jubetur, qui maxime erat audiendus , sed praestat quaedam non audiri, quam nihil audiri. Congruit autem hoc remedium peculiariter nationi Gallicae , quae cum sit humanissima, tamen praeter linguar facilitatem, habet in disputando quiddam calidius ac vehemenis illi S. In universum vero quisquis dicit, frustra dicit , si desit fides & attentio. Sed utrumque sibi conciliae

suspendens expectationem conta

tiuncula , quod ipsum etiam proditum eri ab his qui diligentius de rhe-Ρ a. torica

393쪽

34o L I N a u Atori ea eonscripsere. Qiueisquis enim se incipit, caret suspicione suci, quod inibi ex re nata cogitare videatur quid sit dicendum , non secum attulisse commentum , quo falleret. Et in consiliis praesertim quiddam minimeque vulgare dicturus videtur, qui prius meditatur quid dicat. Itaque qui docent esse caput artis artem dissimulare , simulant lianc contatio. nem , quo magis attentos magisque credulos habeant auditores. Talem Homerus inducit Hlyssem. Itaque non solum expendendam erit, quid proponatur, sed quo animo proponatur. Nec enim semper ideo percontamur , quod nobis responsione sit opus , sed nonnunquam amicos vere eundiores blandis percontatiun eulis ad colloquendi vicissitudinem provocamus. Hic qui responsionis locum alteri praeripit animumque Maures alio conversas, ad se trahit, nihilo facit civilius, quam si quis ab alio volentem osculo excipi , praeveniens osculetur ultro: aut ii quis oculos in alium conjicientis, in sese

394쪽

E RΑsMI ROTI R. 3 r. detorqtaeat obtutum. Si octavio roganti adolescentem, qui ipsum oris liniamentis referre dicebatur , num mater illius aliquando fuisset in aula Caesaris, simpliciter responsum fui s. set, cum ille non simpliciter interro' garer, periisset jocus. Nam cum adolescens ex vultu rogitans deprehenso ea villo respondisset, matrem quidem

illic nunquam fuisse , sed fatrem ta-pe, dictum in Caesaris cognatas retorsit . non sine ingenii laude. Ne

hodie pauci sunt qui fictis quaestiun

culis excitant quoruncam loquacitatem , ut rideant. Praesidebat in convivio negociatorum Dominicanus

quidam, adhibiti sunt de industria,

qui hominem promptum & confidentem rogatiunculis exagitarent. Ille incontanter ad omnia, & quidem serio . Tandem in per quaestiones negociatione pertinentes hapc pro- posuit quidam: Num recte facerer,

qui pactus la et i s ovili duo dolia i laeredderet gallinaceum ' ille nihil eontatus distinxit: Silae, inquit, gallinaceu utilius sitilli cui redditur qua P 3 oviu

395쪽

3 1 L I N G u Αovillu, satis reddidit. Risus omnium consecutus est. Civilior erit haec conistatio, si qui rogatur excusans suam imperitiam respondendi partes aliis deferat , ut magis ad explicandum quaestionis nodum idoneis, quemadmodum faciunt, qui poeulum porrectum , urbanitatis gratia deferunt ipsi qui porrigit, & acceptum ad alios velut honoratiores , deferunta Nec pudeat interim ingenue fateri , nihil in promptu esse, quod auditu dignum audicet, consultis libris, re-.que perpensa, si quid occurrat, communicaturum. Ea modestia saepenu-. mero plus laudis conciliat. quam si bene respondeas. Proinde non probantur viris sapientibus hi, qui studiosius affectant laudem ex tempore. dicendi , quam bene dicendi. Nec ulli magis abhorruerunt ab extemporalia dictione , quam ii qui caeteris dicendi facultate praestiterunt. Demosthenem fere de seripto dicere so . litum tradunt, adeo ut ne populi qui- idem flagitationibus adduci potuerit.: ut ex tempore dicturus assargeret.:

. , Marcus

396쪽

E RAsMI ROTER. 3 3Mareus Tullius semel duntaxat hoc, quod sciam , fecisse legitur. Sed idem

cum ad diem praefinitum acturus esset causam apud centumviros, ErΟ-tem servum libertate donavit, non ob

aliud ossicium , nisi quod nunciarat, cognitionem in posterum diem est editatam. Tam admirabili , tam exercitato dicendi artifici, qui potui Gset etiam extemporali dictione caete

rorum omnium curam vincere, tau

ta erat solicitudo ne quid per incuriam secus diceret quam oportebat. Nimirum illos ad dicendum pigro S& contabundos reddebar prudentia . in nobis inscitia confidentiam parit Itaque graviter admonet Sirach Hebraeus, quod alibi referre coepimus:

Audi tacens, & pro reverentia accedet bona tibi gratia. Adolescens lo-iquere in tua causa vix , cum necesses fuerit: si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, & audi tacens simul & quaerens. In medio magna - . tum loqui ne praesumas, & ubi sunt senes ne multum loquaris. Non pla-

397쪽

e et huic sapienti e ιακέφαλοe. Seis ineptior est quorundam oratio , quae nec caput habet, nec pedes. Talis est eorum, qui cum stulte respondeant, tamen nullum dicendi finem facere possunt. Satis erat ad id quod quataehatur respondere , quod apud Platonem, ab Euthydemo discit Socrates. Veluti si quis rogetur : Estne patet. domi, satis est si respondeat: domi non est. Nam si plus scire cupiet, qui percontatur, addet, ubi igitur illum conveniam Z Quod si noto benignius oles responsum dare , satis est dixis.

se, nondum rediit e senatu. Superis vacaneum autem & ineptae loquaci

ratis fuerit, si rogatus an pater sit domi, dicat nudius tectius clanculum profectum jussu senatus ad Caesarem, totamque legationis historiam enarret. Nec facile di)udieari possit, uter faciat ineptius . qui vicino roo anti

commodato patellam , offerat mortarium. an qui roganti infundibulu, totain obtrudat supellectilem. Sinai de r

Ihseli iliorum error qui rogati

uapiam velati nacti garriendi

398쪽

ERAs Mi ROT BR. 3 spum , altius rem repetunt quam oportet. Notatur ab Horatio , qui Troianum bellum gemino exorditur ab ovo: sed gravius etiam peccant, qui respondent, gra ἡγνὼ - , altero mulgente hircum, altero subjiciente cribrum , ut ait Dem Ois nactes. Adeo placet illis αξ/ω- , τὸ Aιχὸν σι ιταν. In causis forensibus testis loquacitas, non raro perdit reum, vel quia plus respondens quam oportet, imprudens effutiat quae laedunt,

uel quia dissicillimum in multiloquio tibi constare, ac me mini Ise quae dixeris , cum hinc maxime coarguantur testimonia. De victus intemperantia jam non semel a nobis dictum est. Veniamus igitur ad causas magis peculiares, ubi videtur illud in genere praecipiendum , neminem posse temperare linguam , nisi qui motus animi consuefecerit obtemperare rationi. Videmus enim hoc usu veni

re his, qui bilem habent immoderatam , ut cum certo statuerint aut obticescere, aut moderatissime respon-d Ic , tamen ira ceu turbo quidam

399쪽

insurgens excusso clavo rapiat lin- tuam in omne convitiorum genus. idem efficit impotens gaudium, aut dolor , aut metus, aut spes. Porro qui diligenti meditatione sic consuefecit animum suum, ut nihil magnopere neque miretur, neque oderit, neque metuat, neque speret, eadem

opera moderabitur linguae qua moderatus est animo. Quemadmodum enim frustra moneas phreneticum, Sic incede , sic compone vestem , sic moderare vultum, ni si prius pharmacis expurgaris bilem , & aliam corporis habitum induxeris : sic in vanum moneas cui dominatur ambitio , ira , superbia , avaritia, libido, et elotypia, amor, odium, quem e X- cruciat spes, aut metus praecipui humanae vitae tyranni: Sic loquere, sic moderare linguam, nisi prius persua- seris , ut rebelles animi motus rationis freno coerceat. Est autem illic praecipua adhibenda cautio, qua nossentimus maxime propensos ad lapsum , quam ad rem plurimum adju

vabit, si tibi quisque , juxta Pythium

: Ossa cum

400쪽

oraculum notus fuerit. Non sine causa laudatur a multis Socratis patientia, qui praeter naturam omnes a Teis ctus multa vi multaque consuetudine sic domuerat ac cicuraverat, ut prorsus videri posset. Ex animi to- lerantia parem corporis adversus omnia, quamvis dura, patientia comparaverat. Non inficiantur philoso

phi longe difficilius esse ferre sitim

quam famem , cum utrumque sit difficillimum. Socrates autem hac exercitatione sitim expellere consuevit: Posteaquam ex more veterum, ac valetudinis gratia corpus e Xercuerat, quo tempore maXime solet appeti potus , non sibi permittebat bibere, nisi primo cado jam aliis effuso: non quod

periculum metueret si cum caeteris bibisset, verum ut irrationabilem appetitum doceret expectare rationis imperium. Eadem arte duraverat

corpus ad vigiliae, stationis, caloris, frigoris, ac laboris incredibilem tolera aliam. Qui sic habet domitas naturae violentas cupiditates , is poteritta linguam prurientem cohibere.

SEARCH

MENU NAVIGATION