Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

tio S. AGOBAR Di L 18 an quod ita Hieronymus in Habacuc. JIX. In his verbis Amalarius quanta vaga tione discurrat , qui erroribus infanae mentis mederi per caritatem Vult, prudenter perpendat. Homines qui cantum compositerunt ex verbis Scripturarum, arbitrio suo , prout illis congruum visum est, fecerunt. Et per diversas regiones diversis modis. Non Spiritu Dei acti , sicut beatus Petrus de Prophetis & prophetia suturarum rerum loquitur, dicens: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia , sed Spiritu sancto inspirati locuti funisaneti Dei homines. Et ideo sit homo uni Responsorio quatuor versus adjungit, non est umbra alicujus amigmatis,sicut iste putat, & mendacissimEputari cogit. In hoc autem quod dicit, Sequiatur Responsorius cum quatuor versibus. Nutrique dubium quin christus homo ex quatuor elementis consisteret. Naturale est homini ut ex terra, O aqua, ct aere, ct igne consistat. Quando naturam hominis assumUt, hac quatuor elemeta Gumbit. opponenda est sententia Apostoli his stultissimis& blasphemis sermonibus , qua dicit: Uidete ne quis vos decipiat per philosophiam , ct inanem

fallaciam,fecundum traditionem hominum , secundum elementa mundi, ct non secundum Christum. Dicat Amalarius quomodo Christus homo ex quatuor elementis consistat. Nempe v

ri fideles, id est, Catholici, Christum ita tenent , sicut eum beatus Augustinus confitetur, dicens : gnoscamus geminam subitantiam, Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri,' humanam , qua major est pater. Vtrumque σκ-

tem simul , non duo, sed unus Christus , ne siti

122쪽

ADvERsus A MALARIUM. Hi quaternitas non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo, anima rationalis , ct caro ; sic unus est

Christiu, Deus ct homo. Ac per hoc, Christus estieus , ct anima rationalis , ct caro. Christum in his omnibus , Christum in singulis confitetamur.Quis est ergo per quem sectus est mundus εChristus Iesus, sed in forma Dei. Quis est sub pontio Pilato crucifixus 3 Christus Ieius, sed informa servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno 3 Chri stus Iesus,sed in anima sola. Quis resit recturus, triduo jacuit in sepulcro e Christus Iesus, sed in

carne sola. Subinfert etiam Amalarius, dicens: Naturale est homini,ut ex terra, ct aqua, ct inere, O igne consistat. Quod multum a purae mentis intelligentia discrepat. Hoc enim commentum

est philosophorum ; quod licet ecclesiastici dota

ctores ex toto non evacuent, non eis tamen ex

omni parte consonant, nec dicunt hoc naturale esse in exordio originis. De qua re nunc longius aliquid dicere ineptum est: quoniam auctoritas Scripturae aliter sentiendum demonstrat; illo videlicet loco, ubi omnipotens creator hominis , homini quem de limo terrae formaverat, vel, sicut alia translatio habet, de puruere ait: Pulvis es, ct in pulverem reverteris. quod non possunt lacere aqua , aer , ignis. sed nec anima quam creator inspiravit in seciem homini formato de pulvere. sed ita fit ut alio loco Scriptura loquitur, dicens : Revertatur pulvis in terram suam unde erat: ct spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Si autem de homine quolibet nimis insulse dicitur quod ex elementis naturaliter subsistat, quanto magis Christo

123쪽

M1 S. AGOBARDI LIBER Domino, cujus caro nullam habet originem . nisi operationem Patris & Fiiij & Spiritus sanacti , & susceptionem solius Verbi. Verbum enim caro factum est ut habitaret in nobis. Si ciat ergo dicit beatus Augustinus, Christus est Deus, & anima, & caro. sed Deus non est ex

elementis, neque anima. VeritaS autem carnis , de corpore sumpta est Virginis, sine ullo opere humano vel angelico, sed opere, ut diactum est , tantum divino. Quod autem dicit Amalarius, cuando Chri naturam hominis assumpsit, hac quatuor elementa assumpsit, recpondendum est illi, quod non erant redimenda elementa a morte peccati, sicut homo qui pecptaevaricationem sub diabolo captivus teneabatur. Erraverat enim sicut ovis quae periit propter quem venit pastor bonus , ut quaereret. & inveniret,& reduceret ad supernam patriam ;ubi sine administratione elementorum corporalium vivat, fruendo Deo per eundem Redemi. I. . r. ptorem, sicut scriptum est : Et simus in mero flis ejus Iesu Christo. Hic estverus Deus, ct vita aeterna. Nam de elementis illud credendum est quod princeps Apostolorum beatus Petrus ait:

Per. 3. Ogdveniet autem dies Domini ut fur: in qua cum ti magno impetu transient , elementa vero calore solventur. Subjungit quoque Amalarius: Illis , id est, elementa, pendebant in cruce inter me dios duos latrones. Vnde unus versu: In medio duorum animalium cognosceris. Quid ridiculosius dicere potuit, quam ut aer & ignis de cruce penderent, quorum natura est, ut su

sum versus ferantur λ Et subj ungit dicens, quod ita Hieroesmin in Habacuc. Dic rogo , quid

124쪽

Hieronrmus in Habacuc 3 Numquid dicit, in

medio duorum animalium cognoscentur Clementa pendere ξX. Item Amalarius in libro primo capitulo duodecimo: Si se exinanivit, juxta Apostolum,

postquam formam servi accepit, quanto magis . cum factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis λ J o Dicendum est Amalario, non sic dicere Apostolum ut ille ait ; id est, Postquam formam servi accepit, seipsum exinanivit ; sed, semetimum pulse. Lexinanivit , formam servi accipiens. id est, in ipsa acceptione formae servilis , & non postea , factus est obediens usque ad mortem. XI. Dicit item Amalarius in libro tertio hapitulo vicesimo tertio: Nunc de Te igitur di cendum est. Ab initio orationis usque ad locum iaubi dicitur, Et in electorum tuorum jubeas is

grege numerari, celebratur sacrificium electo- .erum qui non habent in carne quod eis repugnet, re neque in conscientia quod conturbet. Sicut ..enim duo altaria erant in tabernaculo Moysi, ια sive in templo Salomonis ; unum thymiamatis, is

alterum holocausti ; ita sunt duo sacrificia san- . Ecclesiae. J o Et post pauca, iterum capitulo vicesimo quam

to subinfert, dicens : Immolato priore sacrificio Aquod constat orationibus perfectorum, & est . conjunctum sacrificio angelorum, descenditur . ad universale sacrificium ι immolationem sci- - , licet Christi quod celebratur ante Nobis quo-

qμe peccatoribus. J Et post paulum subjungit: i. Quoniam una hostia Christus oblata est pro justis & injustis. J . ci Tom. II. u

125쪽

& turbulentos sensus respondendum est qubdnec Pelagius nec Celestius ausi sunt tam irreve. renter suam haeresim praedicare. Nam illi possitabilitatem tantum astruebant, dicelido posse es se hominem sine peccato si velit : non tamen audebant dicere, se sine peccato esse. Amalarius autem multo pejus dicere audet, qui asserit plii res esse qui nec in corpore habent quod repugnet , nec in conscientia quod conturbe Et litacet pejus iste quam illi , tamen in commune 1.1. . t. contradicunt Apostolo Iohanni, dicenti: Si di xerimus quia peccatum non habemus , ipsi nos decipimus, oe veritas in nobis non est. Et Aposto-υm. r. lo Paulo, qui ait: video aliam legem in membris meis , repugnantem legi mentis meae, O --ptivum me ducentem in legem peccati, qua est in membris meis. Vbi & turbatus subjungit, dicens : Infelix ego homo , quis me liberabit de corpore mortis hujus Θ psalmista quoque eY vocer . . i. perfectorum, qui dicere possunt, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum , ita desiderat anima mea ad te Deus, subjungens ait: Adme

sum anima mea conturbata est. Et iterum : cum re tristis es anima mea, ct quare conturbas me rXIII. Dicit adhuc idem Amalarius: Sicut enim duo altaria erant in tabernaculo s. sive in templo Salomonis , unum thymiamatis , alterum holocausti: ita niduo sacriscia sanctae Ecclesiae. Ad quae respondendum est illi. Ecclesia catholica sicut non habet duas fides , aut duo baptismata; sic non habet duo altaria, aut duo sacrificia. Ita namque de beatus Hieronymus in expositione Issiae Prophetae, ubi dici

126쪽

ADVERsvS A MALA Riv M. tritur, In die illo erit altare Domini in media ter- i,. 'ut , docet dicens: Ita autem unum altare dicitur quomodo una fides, oe unum baptisma, una Ecclesia. Et iterum: Vnum autem altare Gl'pti, id est, mundi istius, dicitur ; ut confla altaria , quae contra Ecclesiae eriguntur altare , sciamus non esse Domini: Audiat etiam hoc Amalarius, quia sicut unum altare Ecclesiae , ita unus panis corporis Christi, & unus calix sanguinis ejus. Sic enim Apostolus accepitu Domino, & tradidit Ecclesiae. Quoniam Do- A c. inius noster Iesus Christus, in qua nocte trade- ιι batur , accepit panem, Jc gratias agens, fregit, ci& dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis ..tradetur. Hoc facite in meam commemoratiO- onem. Similiter de calicem, postquam coenavit, is dicens: Hic calix novum testamentum est iii is meo sanguine. Hoc facite quotiescunque sumi- iatis in meam commemorationem. J Vnde & EG aclesia ex traditione Apostolorum his verbis consecrans mysterium sacri corporis & sanguinis Domini, designanter dicit Dbminiim dixisse Apostolis : 4Accipite ct manducate ex hoc om-ηes. Hoc est enim corpus meum. Simili modo oe postea quam cornatum est, accipiens ct hunc fraeclarum calicem. Attendat fidelis quisque quid est quod dicit huise: Videlicet quia calix quem facerdos sacrificat, non est alius nisi ipse quem Dominus Apostolis tradidit. Sicut ergo de sanguine, sic quoque de corpore sentiendum est.

XIV. Deinde subjungit Amalarius, dicens: Immolato priore lacrificio , quod constat ora- rationibus sanctorum, & cst conjunctum sacrisia .i

127쪽

ii s S. AC BAdibi L1BELA, cio angelorum, descenditur ad universala si- ,, crificium. J Haec verba Amalarij non conso nant sincetitati catholicae. Cum enim dicit priore sacrificio, ostendit se aliud facrificium sapere, quod sit posterius. C sim vero subjungit, quod

constat orationibus perfecit uerum est conjunctu sacrificio angelorum; mirum si vel ipse intellitagit quid loquatur. Nam quomodo constat sacri ficium orationibus perfectorum Z Numquid

aliud constat orationibus peccatorum Z Et si sa-' crificium quod constat orationibu perfect rum , conjunctum est sacrificio angelorum;

quod constat orationibus peccatorum , num

quid conjungitur sacrificio dar onlotiam 3 Deinde inseri dicens: Pescenditur ad univer-yale sacrificium, immolationem scilicet Christi. Quid est quod loquitur 3 Vnde descenditur 3 &quo descenditur 3 Aperte dicit: Descenditur ad universale sacrificium. Si descenditur ad univer sale, id est, catholicum, quod enim Latine dicitur universale, hoc Graece catholicum ) deucenditur ergo de non catholico ad catholicum,

immolationem scilicet Christi. Si posterius sacrificium , ipsum est universale, es immolatio Christi. Ergo prius sacrificium, nec univei sale est, nec immolatio Christi. Et quomodo constabit orationibus perfectorum, & erit con junctum facrificio angelorum, si non est uni Versale & immolatio Christi Z Dic, rogo, quale

sacrificium cst melius , utrum illud prius, constans orationibus persectorum , quod tamen non est universale , nec immolatio Christi 3 an posterius , quod constat orationibus peccato i rum, nec est conjunctum sacrificio angelorum ,.

128쪽

& tamen est universale de immodatio Quis audivit unquam tale Z aut quae unquam haeresis in tam irration bilcm se demersit confusionem ξ

X V. Subjungit autem, adhuc his verbis , diis cens : Quoniam una hostia Christus o lata est pro justis oe injustis. Non ita dicunt primi Apostoli, Petrus & Paulus. quorum prior γ Chri stus, ait , semel pro peccatis nostris mρrisus est, justus pro injustis. Alter vero : Vt quid e=nim ' . Christus, cum adhuc infirmi essemus,fecundum tempus pro impiis mortuus est. Et post pauca :suoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuim est ; multo igitur magis justificati nunc insanguine ipsius ,1 alvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essem r&,re conciliatifumus Deo per mortem 4 ejus,multo magis reconciliati salvi eximus in vita ipsius. Et Domi nus in Evangelio: Non veni vocare justos, sed Z i. m. peccatorea in paenitentiam. Nam etsi ante pas sionem Domini fuerunt multi justi illa fides alvati sunt, qua crediderunt Christum mor itu-xum pro injustis & impiis , & ipsa fides libera

vit eos ab injustitia & impie te. X VI. Dicit iterum Amalarius in quarto libro capitulo quarto: Est sacerdos in terra, , cui Gcotidie necesse est pro so de pro pupulo Dei ointercedere. Est sacerdos in coelo, cui non est necesse intercedere, sed tamen vult, inter- pullat cotidie pro nobis. Sacerdos qui est ita Aterra, non vult neque potessi dicere quod ab se Aque peccato sit , dicente Iohanne: Si dixeri- i mus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos o educimus, ct veritas i nobis non est. QUI ta-

129쪽

ris A ip peccator , non debet a con- Scientia sua morderi ut tantum sit peccator , ,, quantumultos cognoscit esse in populo terrae. J

XVII. In his verbis Amalarii vagis de furibundis , & omni despectione dignis, illa pensima sunt quibus ait: Qui tamen, sid est, sacerdos) quamvis sit peccator, non debet a conscientia sua mordera , ut tantum sit peccator, quantum multos cognoscit esse in populo terrae. Haec verba non tantum inutilia sunt; sed multum noxia,& veritati contraria. Catholica nam que fides sic se habet, ut nullius credat accepta xi a Deo sacrificium vel orationem , nisi ejus qui cognoverit iniquitatem suam ; sicut manifeste demonstrat David in oratione poenitentia: u. so. suae, dicens : -mplius lava me ab iniquitate mea, ct a peccato meo munda me. Quoniam in quitatem m am ego cognosco, oe peccatum meum contra me e semper. Ac si diceret. Ideo merear indulgentiam tuam, quia cognovi iniquitatem meam. Nam si ego non agnovero, tu non ignosces. Sic & Dominus per Moysen praecipit, di-

bii . 4. cens: Si peccaverit Princeps ,σ fecerit unum e

, pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur , ct postea intellexerit peccatum suum ;osterat hostiam Domino. Et post pauca : Rogabitque no eo facerdos, ct pro peccato ejus, ac dia mittetur ei. Et iterum: Anima s peccaverit peri Morantiam, feceritque unum ex his quae Domiavi lege prohibentηr , ct peccati rea intellexerit - quitatem suam , o ferat arietem immacul rem de gregibus sacerdoti , juxta mensuram

aestimationemque peccati. qui orabit pro eo

quod nesciens fecerit , ct dimittetur ei qui per errorem deliquit in vomino. Salomon qu*qye

130쪽

in dedicatione templi, orans dicit: Si quis cog a. r. noverit plagam cordis fui, ct expanderit manus fuas in domo hac , tu exaudies in loco habitationis tua, ct repropitiaberis. Perpendat prudens fidelis . quam contrarium sit veritati divinae consilium Amalarij, .c quantum congruat suasioni diaboli. XVIII. Iii libro quarto capitulo ultimo dicit Amalarius: Nuperrime monstratum est mi- talii, ut puto, ab eo qui quod aperit, nemo clau- dit, quid rationabiliter possit dici de corpore i Domini posito in altari, δί de calice ex latere is ejus salvo magisterio eorum qui alias & melius iamihi volunt aperire, quomodo & quare aliter ispanis ponendus sit in altari, & calix juxta eum. Altare , crux Christi est, ab eo loco ubi scriptum est in Canone, Vnde ct memores sumus , Ausque dum involvitur calix de sudario Diaco- .. ni, vice Ioseph , qui involvit corpus Domini iasindone, & sudario. J Et post pauca : Panis ex- tensius super altare, corpus Domini monstrat αextensum in cruce , quod nos manducamus. Vinum & aqua in calice, monstrat facramen- Ata , quae de latere Christi in cruce fluxerunt , . id est, sanguinem& aquam, quibus u - pQi x ιι Dominus noster. J X XI Ad haec verba Amalaxij respondendum est: si putat ab eo sibi demonstratum qui aperit & nemo claudit, cur subjungit, dicens 1 Salvo magi lario eorum qui alias ct melius mihi

volunt aperire. Vbi iterum putat invenire qui melius illi possit aperire quam Dominus, qui aperit,& nemo clauditξ Quare non est recordatus evangelicae sententiae, quae dicit: Ne vocemini magistri, quia magister vester uηus es' Christus t 'λ

SEARCH

MENU NAVIGATION