Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

8o S. Αoo 3 ARDI L I 8 E Lusi1 ; maxime quia & vos tale fieri jussistis opus . quod paulisper manu gestetur, non quod in ara. inario veI in scrinio reservetur. Haec mihi igitur inchoanti obtulit se prima illa sententia septimi psalmi, quam cantamus , dicentes :womine Deus meus, si feci istud ,si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi

malum , decidam merito ab inimicis meis inanis. Persequatur inimicus meus animam meam , O comprehendat ct conculcet in terra vitam meam ,

gloriam meam in pulverem deducat. Multa desunt.

V i A nuper stultus & improbus , ipsa-c que stultitia & improbitate sua omnibus

notus calumniator erupit, qui sanctam Ecclesiam nostram, id est, Lugdunensem, non solum verbo, sed etiam scriptis lacerare non ces sit, quasi non recte, nec more paterno sive usu, divinae decantationis sollemnia peragentem,necesse fuit omnem sacrorum ossiciorum seriem, quae solito cantorum ministerio per totum anni circulum in ecclesiasticis conventibus exhibetur , sicut in eadem Ecclesia favente Dei gratia custoditur , diligentitus & plenius in libello quem usitato vocabulo Antiphonarium nuncupant , colligere, atque digerere ; praemissa scilicet praefatione pij & orthodoxi patris, cujus probatissima fides atque doctrina in munere Domini Dei nostri omnibus examinata ac declarata

92쪽

BE DIVINA PsALMonii. si larata celebriter innotuit ; ut omnes pacifici &prudentes Ecclesiae filii, in quorum manus ejus dem libelli textus venerit, verissime & evidenter agnoscant praefatam Christi Ecclesiam, eodem Christ o Domino gubernante ac protegente, nec a recto fidei tramite deviasse, & paternum morem, quem statuta ecclesiastica declarant , fideliter custodire, ac per hoc ab antiquo Ecclesiae Dei usu nullatenus discrepare, nec contemnere alicujus diversum morem, si constat

esse probabilem; sed,juxta Apostolum, ea quae

utiliora dc potiora sunt sequi. Ait namque: Et pi. hoc oro, ut caritas vestra magis a c magis abundet . iis scientia oe omnisensu , ut probetis potiora, ut

sitis sinceri, oe sine Ostiensa in diem Christit. Et

alio loco : Ut probetis quae sit voluntas Dei bo- Rem,t na, ct beneplacens, ct perfecta. Et alibi: . Emu- i. c. .i . lamini autem charismata meliora. Et iterum e Nolite pueri est sensibus. Sed de reverenda i. Or. 4. Concilia Patrum decernunt nequaquam ple beios psalmos in Ecclesia decantandos, & nihil poetice compositum in divinis laudibus usurpandum. Inter quos etiam beatus Papa Gregorius docet quod non pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sint. Et fortius commendans nobis, quod sicut nequaquam pro locis . ita nec pro quibuslibet personis , sive consuetu- dinibus temporum, res sectari debeamus, non est veritus in ipsa Romana Ecclesia quaedam in sacris ossiciis & ministeriis reprehensibilia etiam sub anathematis damnatione resecare; Piri sicut eius decreta palam ostendunt. Quod si m in praedictus calumniator humiliter & obedienter pelisare studuisset, nequaquam ad tantam de- Tom. II. F

correre.

93쪽

i. Parali. as.

S. AGOBARD 1 LiBER veniret fatuitatem, ut verba quorumlibet ii minum, quorum nec nomina, nec sensum , nec fidem novit, tanquam divinas scripturas defenderet , & per phantasticas ac ridiculosas alleg rias explanare conaretur. Certe si quid sanum cogitare vellet, fussiceret ei ad omnem emendationem & silentium, quod sicut in diebus ad Missas non nisi divina generaliter eloquia de cantantur, ita &in noctibus ad sacras Deo vigilias exhibendas eadem proculdubio lex debeat

observari. Vnus nempe omnipotens Dominus utroque tempore lauciatur, uni Domino tempus utrumque famulatur, cui dicitur: Tum est dies,Domine, tua est nox. Tu fabricatus ει auroram ct solem. Sed ejus stultus & irritus labor

prudentibus & minime contentiosis ac Deum timentibus majorem incutit sollicitudinem, ut propter hujusmodi naevos Zc errores cavendos vivacius & attentius divinae auctoritati & ec clesiasticis statutis inhaereant. Haec namque fidei cautela, & sincerissima observantiae discita plina , ut in templo Dei & coram divino altari

divinorum tantummodo eloquiorum melodia celebretur, etiam veteris testamenti auctoritate & exemplis nobis firmissime commendatur rubi in libro Paralipomenon legitur quod beatus David Rex & Propheta Dei primus choros Levitarum laudantium Dominum in taberia culo sive in templo constituerit, eisque psalmos& hymnos & cantica divinitus sibi & ceteris qui cum eo prophetabant inspirata tradiderit, ac mane & vesperd inter divina holocausta ocsacrificia decantanda decreverit. Quem morema sanctis Prophetis traditum, &nequentibus

94쪽

DE Divi NA PsALMODI A. ει patribus diligentissime custodituna , usque ad tempus novi testamenti, quo jam templum illud destrui oportebat, religiosa constat observatione perductum. Vnde summopere necesse est, ut si vere absque ostendiculo vel haesitatione divinas laudes cupimus celebrare, totos nos

divinis sermonibus, in quibus nullus est error, nulla ambiguitas, coaptemus ; sicut de praefatis Levitis , antiquis divinae laudis cantoribus, idem Paralipomenon liber replicat, didens: Levita veri ut Inent mane ad confitendum O G-κendum Domino , similiterque ad ves eranσ, tam in oblatione holocaustorum Donmini, q=iam in Sabbatis, o Calendis, solennitatibus rei ris. Et iterum in dedicatione templi sub Sal mone dicitur: Et dedicaυ t domκm Domini Rex O universus populus.Sacerdotes anteis, stabant ino iis suis, ct Lemita in organis carminum Domini , quae fecit David Rex ad laudaudum D

minum, Vuoniam in aeternum misericordia ejus,

hymnos David canentes per manus suas. Item in emundatione de purificitione ejus derii templi sub Erechia scriptum est : Fracepitque Lyechias O Hiiscipes Lestiis, ut tandaresti Dominum sermonibus David, ct s ath Uidentis,

qui laudaverunt eAm magna latitia. Similiter etiam sub Iosia in celebratione Phal. Forro

cantores , inquit , si1 - Naph stabant in ordine suo juxta praeceptum David, ct a Vaph, ct Heman, ct 'dithim Prophetarum Regis. Quod

totum quam sancte & religiose fuerit institu tum , quam dulciter ac reverenter sit imitan dum inter cetera beati David magnifica , ita

Liber Ecclesiasticus in ejus laudibus prosequi

a. Parali. r. I1. Parali. sty. a. Parali. 3I.

95쪽

S. Aco B AkDI L i s g ntur, dicens : In omni opere dedit confessionem Sanctost excelso in verbo gloriae. De omni corde Ibo laudavit Sominum dilexit Seum, qui ferit illum , ct dedit illi contra inimicos potentiam ; oestare fecit cantores contra altare , ct insono eorum dulces fecit modos. Et dedit in cele-hrationibus decus, ct ornavit tempora usque ad ,

consummationem vita, ut laudarent sandium no

men Domini, ct amplificarent mane Dei Ians Zitatem. Sed &in libro Samuelis haec psallendi gratia spiritalis in eodem Rege sanctissimo pra dicatur, ubi legitur : Dixit Dasid filius Isai: Zixit vir cui constitutum est de Christo Dei Iacob, egregius Ualtes Israel: Spiritus Dei laquώ- ius est per me, oe sermo ejim per linguam meam. Huic igitur tam sanctae auctoritati & tam perspicuae veritati non est dubium quod fideli; &disciplinatus quisque libenter adquiescat. Si

quis autem contentiosus & pertinax contraditacere conatur , & de turbulento magis rivo,

quam de purissimo fonte potare voluerit,videritne illo aegrotet langore nimis pernicioso quem quidam antiquorum patrum sapienter & br viter cavendum admonuit , dicens: Uui contempta veritate praesumit consuetudinem Aequi, aut circa fratres invidus est oe malignus, quibus

veritas revelatur, aut circa Deum ingratus, cu

jus inspiratione Ecclesia ejus instruitur,

96쪽

DE CORRECTIONE ANTIPHONARII. sy

AGO BARDI LITER

De correctione Antiphonam.

I. ILECTIssi Mis in Christo fratribus& praecipue Cantoribus Ecclesiae Lugdunensis Agobardus in eodem Christo Dominoes Salvatore nostro sempiternam salutem. Ita divinis laudibus exsolvendis quanto studio fugienda siit levitas, gravitasque sectanda , frequenter dilectioni vestrae in mutua conloquutione sug ssimus; scilicet ut rationabili consideratione, sicut prudentes Ecclesiae filii ,-rationabili ejus Iacte ab incunabilis enutriti, quod Deo displicet refugietes, concordi studio id quod gratum acceptumque ei, verbis sicuti& factis sectaremini. Si enim apud graves & sapientes viros, non solummorum, sed etiam verborum levitas reprehensibilis iudicatur, quanto magis apud Deum totius sanctae gravitatis ac sapiestiae auctorem , cui Psali sta dicit: In po- p iapnio gravi laudabo te. & cui nos Apostolus rationabile obsequium admonet exhibere. N que vero passim, & absque diligenti examinatione , quod cuique visum fuerit in Dei laudibus usurpandum est , cum dicat Apostolus:

Nam quia oremus , sicut oportet, nescimus. Sed, i e Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. s M autem scrutatur corda ,scit quid

desidereti iritus, quia fecundum Segm postulat pro sanctis. Vnde& Apostoli humanae ignora. Ii0his conscij, orandi sermulam a Deo perie

97쪽

t 6 S. Acos ARDI LIBER

re, dicentes, Domine , doce nos orare. Certe

manifestum est majus esse Deo quempiam digne laudes exsolvere , quam pro infirmitate propria exorare ; praesertim cum hoc praesentis vitae fine terminetur, illud vero hic inchoetur , in futuro autem perficiatur, juxta quod Psalmista ait: Beati qui habitant in domo tua, D mine. in secula seculorum laudabunt te. II. Si ergo orantes doctrina sancti Spiritus indigemus , multo magis com Deo laudes offerimus : quia sicut nemo nisi ipso inspirante secundum Deum postulat, ita nullus nisi eo erudiente Deum digne conlaudat. Non ergo cujusci laque figmentis, sed Spiritus fandi eloquiis majestas divina laudanda est. Denique & filii

Aaron ignem alienum Domino offerentes, non obsequij remunerationem, sed damnationem praesumptionis experti sunt. Vnde hoc nos exemplum summopere vitantes , illud sollicito attendamus quod vel in Proverbiis scriptum est: Omnis sermo Dei ignitus clypem est sterantibu in se. Ne addas quicquam verbis illiμs, oe arguaris , invenierisque mendax. Nihil itaque Dei verbis addentes, & timentes argui invenirique mendaces , verbo Dei ignito, qui clypeus speicit, tempore orationis & laudis inflammemur pariter & muniamur. Cumque Dominus dicat, Uerba quae ego locutus sum vobis, spiritus es ti-ta 6ni, omnia humana figmenta, sive vanita te sui mortua judicanda sunt, resti eates, Viventibus Christi eloquiis in ipsius obsequiis personemus ; quaxinus voces nostrae, non quasi alienae ab eo respui, sed ut propriae cum supernis virtutibus, quae majestatem Dei trementes

98쪽

DE CORRECTIONE ANTIPHONARII. 8 adorant atque conlaudant, mereantur admitti

III. Hac de causa & Antiphonarium pro viribus nostris magna ex parte correximus, amputatis his quae vel superflua, vel Ievia,vel mendacia, aut blasphema videbantur. Et vos fretaquenter admonuimus , dc tenorem admonitionis nostrae propter aliquorum praesentes seu futuras querimonias in fronte ejusdem libelli ponere necessarium duximus . non generale aliquid statuentes, sed juxta mediocritatem sensus nostri in domo Dei, cujus nobis cura commissa est, quod possumus offerentes. nec de sensu nostro aliquid praesumentes , sed Scripturae sanctio auctoritatem, & sacrorum canonu m sanctionem , catholicorumque patrum instituta de exempla sectantes. De quibus antequam aliquid proferamus, congruum videtur, exempli gratia, nonnullas ineptias quae praefato continebantur libello, notare breviter, ac leviter redarguere; ut ex his perpaucissimis evidenti ὰ ς agnoscatur quam necessario quae in sequentibus dicturi sumus a patribus constituta sint, quan loque timore ac sollicitudine eorum scita nobis. expediat observare.

IV. Ac primum, quale illud est quod in vigilia Natalis Domini in chor fidelium & fidelium

eruditorum cantabatur : Dum ortus fuerit, si de coelo, videbitis Regem Reium procedentem a Patre tanquam ponsum de thalamo suo. Certe fides

catholica habet Verbum Dei, quod in principio erat apud Patrem, in thalamo uteri virginalis. conjunxisse sibi sponsum; cujus naturam in uniat tem personae suscipiens , caro factum est ud habitaret in nobis. Naturae enim nostrae unitus,

F iiij

99쪽

58 S. Aco 3 ARDI L i B E Rtanquam sponsus de thalamo virginali, proce sit ex utero ; & non eam de coelis attulit, sicut haeretici affirmare ausi sunt. Ac per hoc non ranquam sponsus de thalamo processit ex P tre. Verbum quippe Dei, filius Dei, processita Patre, & venit in mundum. Nec ali id fuit

venire in mundum, quam in utero Virginis naturae humanae veritatem assumere, in qua visibilem se praeberet mundo. Hanc igitur humanitatis nostrae naturam, cui unitus sponsus E clesiae fictus est , non de sinu Patris traxit , sed de carne Virginis sumpsit. V. Est praeterea in praedicta antiphona notanda temeritas, evidensque mendacium ; dum& sacrae Scripturae verba sui sensus pervositati coaptat, & nativitatem Salvatoris, qua vel de Patre ante secula, vel de matre in plenitudine

temporum natus est, tanta confusione permincet, ut de qua loqui velit , intelligi omnino

non possit. Quod summopere ubique cavendum est, ne divinorum verborum ordo mutetur, α de scriptura veritatis la rinthus texatur er

roris.

V I. Illud etiam Responsorium, quod in eis dem vigiliis cantabatur, quanta fidei severitate reiciendum est ; in quo ait vanus ille praesum ptor: De illa occulta habitatione sua egressin est stilis Dei, descendit visitare ct consolare omnes cytis e m de toto corde desiderabant. quod cum sermonum imperitia, tum sensus quoque absurditate ac falsitate turpatur. Nam & occultam filii habitationem lamma levitate dixit; dcςum omnes desiderantes se visitasse, consola-rymque esse, mendaciter asseruit ; cum potiua

100쪽

DE CORRECTIONE ANTIPHONARII. 89 eos quos visitare dignatus est, se a lascentes ac desiderantes effecerit. VII. Considerentur etiam verba alterius Responsorii, quod quasi de mysterio nativitatis Christi compositum, contra morem noctu ni ossicij ab eminentiori loco pompatice concrepabat: Descendit de coelis missus ab arce Patris , . introivit per aurem Virginis in regionem nostram, tu utusstola purpurea, ct exivit per auream pomtam lux ct decus unitersa fabrica mundi. Vbi primdm , qui descenderit non designat. Arcem vero Patris quid dixerit, ipse quoque penitus ignoravit. Numquid est aliquod aedificium cce

teste, aut percoeleste , quod bustum iit ab eo, aut aliud aliquid quod non est ipsum quod P - ter, aut est ipse Pater Z Quod si est; quomodo

sibi est arx 3 Nec per aurem Virginis Verbum. Dei introisse, catholicae aures serunt: quia cu msit incorporeum , dcrotum ubique piaesens, nec localiter accedit, nec aditu corporeo indiget. Nisi forte nobis persuadere voluit angelicorum no verborum sacram Virginem Dei filium concepisse. Quod quantum a fidei veritate dis cordet, ex verbis ipsius angeli perspicuuna est ;qui ipsi Virgini interroganti , suomodo fiet ζης illud, quia virum non cognosco respondit: υι- ritus sancitus superveniet in te, ct mistus Altissimi obumbrabit tibi. Quomodo autem Virginalis uterus regio nostra possit intelligi, cum de virgo illa unici filij mater sit, & nos omnes non ex virginea sed ex corrupta carne nascamur, dprorsus inveniri non potest. Deinde quod eum stola indutum purpurea aurem dicit Virginis in- roisse, sive humatio more cultu regio indutum, m

SEARCH

MENU NAVIGATION