장음표시 사용
141쪽
LEi DRADI A R C R I E p I s co P iferimus gratias . eo quod secundum quod de a1ideramus esse vos constat. Novi autem animum vestrum nuper vehementi dolore perculsum, post mortem filij, postea fratris. Et utique tanti solatij privatio nullo modo nos potest sine gravi dolore assici; quoniam de quorum vita gaudemus , consequenter de eorum morte dolemus ; dc tanto majore tristitia cor nostrum premit cujuscunque mors, quanto majore laetitia sublevabat vita. Neque enim jura naturae penitus extinguere possumus,ne doleamus ; sed forsitan consilio meliorct lenire, ut toleremus; ne forte contingat ut dum amoris sequax animus pro proximo dolet, ut blandus judiciis di vinis esticiatur insensus. Multa enim discretione opus est,ut in hujusmodi damnis inter Deum judicantem & proximum molientem aequitatis tenorem non relinquamus; quatenus & justissimo judici ingrati non existamus , & mortuo proximo compassionis dolorem juxta mensuram exhibeamus. Audiendum omnino est consilium beati Pauli Apostoli dicentis: Nolo autem vos fratres contristari de dormientibus, id est, molientibus ,sicut ct ceteri quispem non habent resurrectionis. Aliud est enim infidelem infidelia ter flere mortuum , quasi ex toto perditum , quem non speret esse victurum:aliud est fidelem fideliter mortuum interim condolere,quem non dubitat esse resurrecturum. Et quanquam ut superius dictum est, fieri non possit ut ejus nobis. non sit mors amara, cujus dulcis est vita,&hincisi luctus humani & affectuosi cordis , quasi vulnuS, aut ulcus; recte tamen huic sanando adhibentur ossiciose consolationes . est enim
142쪽
piod sanetur. & quanto est animorum melior , ranto in eo citius faciliusque fanetur. Cum igitur de carissimorum mortibus,maxime quorum sunt humanae societati ossicia necessaria , nunc mitius, nunc asperius affligatur vita mortalium;
tame eis quos diligimus justius congratulamur,
cum moriuntur, quam toleramus,cum a fide vel bonis moribus labuntur. Quia tentatio est vita IA. ν. humanas er terram. JET: Vae mundo abscandalis. Miath. vi. . Et cum mors eorum nos contristat, ipsa iterum
consoletur; quia caruerunt malis, quibus in hac vita boni homines vel conteruntur, vel depravantur , vel in utroque periclitantur. Crede quia, ut mihi videtur, ex altera parte omni morienti congratulandum est; ne forte si vixisset,
pejor obiisset. Sed quia id hominibus suaderi non potςst, illud subtiliter coiisiderandum est,
quod cum omnes mortales & morituri nascamur, alij moriuntur in uteris matrum, alij mox in hanc lucem effusi i & deinceps non invenitur qui numeretur dies aut annus, in quo non mors occurrens intercipiat vitam ejus qui adhuc vivere vellet, seque vivere putaret. Cum haec igitur ita sint, diligenti consideratione mutatur, quotidianas Deo debemus grates exsolvere,
quia dedit quod viximus , quandiu viximns, non dolere de hoc quod morimur , ultra quod
nunquam accepimus ut viveremus. Quis, rogo,
non moritur 3 Si Salvator, dator salutis & vitae, mortuus est; quis tam stultus est ut semper velit vivere, dum novit pro nobis mortem gusta L. Le 3 Vita nascimur aequales, coaequaliter morimur omnes. Diversa est merces post mortem, Hors tamen omnibus una. Ploramus &gemi-
143쪽
13α LEIOR DI EpIs To .mus, sed prodesse ad invicem non valemus. Luctus adest oculis , & nullus fructus operis: quia
non revelatur, cum plangimus. Surda &dura est mors. nec audit, nec condolet. Nulla pol
stas auxiliari sibi potest. Figulus ille qui omnes de una terra plasmavit, novit quale & quando vas frangat. Nullum tamen illi perit: quia qui fecit de pulvere, de pulvere reficiet. Ad iussionem omnipotentis nemo potest esse 'rebellis. Qui adhuc vivit, consideret unde possit pro- desse mortuo. Quia & qui mortuus est , non eget infructuoso luctu, sed fructuoso sustragio. Iam sussiciat praeterita damna plorasse. Demus
operam,futuram nobis mortem levigare. Quod vitari non potest, non valde timendum est. Ea vero timenda sunt mala, quae & viventes vit
re possumus, mpost mortem sunt mala. Nam mors, quae in se mala est, malis propterea mala est, quia per eam ad pejora transeunt: bonis Vero bona est, quia per eam ad meliora transneunt. Nemo sibi vivit, & nemo sbi moritur. Si vivimus , Domino vivimus : si morimur,
Domino morimur. Christus mortuus est, & re surrexit, ut & mortuorum & vivorum domine tur. Ergo cogitatione, locutione, operatione ea
studeamus, per quae illi placeamus, cujus pol stas est male viventes damnare, & bene morientes glorificare; quique tribuit male viventibus , per emendationem bene mori ; nui quam tribuit bene morientibus, male vivere.
144쪽
146쪽
EVERENT Issi Mo& puro dilectionis astectu excolendo Theod-boldo Ecclesiae Lingonicae Episcopo, Amolo humilis ecclesiae Lucta dunensis Episcopus in Domino Iesu Christo sempiternam salutem. Mandastis nobis per dilectum fratrem Chorepiscopum vestrum, nuper in castro Diviohensi, apud Ecclesiam beatati Benigni martyris, coepisse quaedam fieri in his qui orationis & venerationis causa exquibuscunque locis confluere videntur , & maxi- ne , immo, ut nonnulli assi ant, tantumnac -
147쪽
do in feminis ; unde animus vester quadam ambiguitate turbaretur, & necessarium judicaretis nostrum, id est, fraternum , expetendum esse consilium. Dixit enim quod anno transacto duo quidam, qui se monachos esse dicerent, detulerint usque ad praefatam sancti martyris Basilicam quaedam velut cujusdam sancti ossa, quae se vel ex urbe Roma, vel ex nescio quibus Italiae partibus , sustulisse assirmabant : cujus tamen sancti nomen se oblitos esse mira impii dentia dixerunt. Quasi aut eum in tantum diligere & venerari potuerint, si vere sanctum es .
se cognoVerant, ut tanto terrarum spatio tam
studiose deferre satagerent, nisi ej us nomen in locis illis, unde assiimptus dicitur, usitatum es set atque vulgatum , & istis ita insinuatum &cognitum , ut desiderarent illum & exposcerent, vel etiam furto auferrent in suae regionis finibus collocandum, ac venerationi fidelium
commendandum . Aut certe quem tanta veneratione dignum agnovissent, quem tanto amo- .re transferendum exoptassent, quem tam lonsto itinere ipsi assidue pertulissent' ejus nomen saltim una hora oblivisci potuerint; ut non illum, quem tantopere diligebant & venerabantur , continuo desiderio atque oratione ad praesidium salutis suae & ad propitiandam divinam clementiam pia & indesinenti memoria sibi ad 'esse precarentur; aut omnino tantae ignaviae ac stoliditatis extiterint, ut nomen ejus ad commonitionem sui nec litteris saltem signare studuissent. V nde, sicut praedictus frater noster re tulit , prudenter dc religiose fecistis ut istiunmodi reliquias, quarum nulla extaret auctori
148쪽
ras, & ipsum quoque vocabulum esset igno xum , nec ullo modo recipiendas judicaretis, nec penitus contemnendas; si tamen illi qui detulerant possent, sicut promittebant, hujus rei certitudinem ex eisdem partibus delatam sub diligenti examinatione evidenter ostendere. Dixit itaque nobis quod unus ex praefatis monachis , qui apud Divionem remanserax, jam mortuus sit ; alter vero, qui ad perquirem dum & renuntiandum perrexerat, ncquaquam ulterius sit reversus. Attamen dum illa ossa, a tam vilibus personis delata, Se nulla verita tis assertione declarata, & tam insulsa relatio ne Ecclesiae inlata, velut causa honoris juxta sepulchrum praefati gloriosi martγris reverenter locata conservantur, coepisse in eadem Basilica velut quaedam miracula fieri, non fanitatum & curationum, quibus ulla indicia divinae miserationis & propitiationis ostenderentur , sed percussionum & elisionum , quibus
miserae mulierculae subito in ipsa orationis domo cadere, & conlidi, & quasi vexari viderentur ; cum tamen in nulla parte corporis laeseappareant, aut ulla plagae alicujus vestigia monstrare videantur. Qua ex causa tanta illuc velut admirantium & stupentium turba concurrit, sicut non sol dira ab illo fratre nostro, quem mi sistis, sed etiam a nonnullis alijs didicimus, ut Jam trecentae sive quadringentae aut eo ampliti spersonae esse referantur, quae jam dicto modo corruentes atque elis e & perpaululum velut recepto sensu sanatae, nullatenus a loco discedere
posse firmantur: quia videlicet si ad domos suas edire temptaverint , statim nova nescio qua
149쪽
i38 AM ONis A Rc Hirpis COPIplaga percusse, ad Ecclesiam de qua exierant redire compellantur. In quibus esse dicuntur, non soldio puellae, sed etiam conjugatae iuveniores, Eu maturiores aetate, honestiores, at que viliores. Haec autem non solum in Ecclesia
sancti Benigni, sed etiam in altera Ecclesia intra ipsum castellum & in aliis nonnullis per pamrochias vestras similiter jam fieri coepisse significastis. Nam & in Augustodunensi territorio quod Sed elocus vocatur, apud Ecclesiam in qua sancti martyres Andochius , Thyrsus, & Felix conditi sunt,similia fieri vel poti sis simulari certa relatione comperimus. Expectavimus autem
aliquot diebus ut sicut per praefatum Chorepis copum vestrum rogavimus, diligentius & modum dc ordinem hujus rei vestris nobis litteris intimaretis; ut quanto subtilius & evidentius instructi, tanto adspirante Dei gratia ad res pondendum inveniremur parati. Sed quia nihil postea rescripsistis, melius nobis visim est
ut juxta quod ex e iis relatione agnoscere vel perpendere potuimus, dilectioni vestrae debitum responsionis officium solvere non differa mus. Igitur ut ad haec omnia, prout Christus donare dignatur , breviter respondeamus, de cauta ambiguum cum vestra pariter dilectio ne resecemus; videtur nobis inprimis ut ossa illa, quae nulla ratione , nulla auctoritate, nec cio cujus sancti esse dicuntur , unde primum prurigo hujus curiositatis exorta esse videtur, omnino de sacris adytis Ec de loco celebri tollantur , dc nequaquam intra Ecclesiam, sed foris in atrio , aut certe sub pariete , vel circa ipsam , v l, quod utilius existimamus, circa
150쪽
i Luco VNEN sis EPIsTOLAE. I 39 aliam secreto in loco apto & mundo sub paucorum conscientia sepeliantur ; ut quoniam δίsancta esse dicuntur, aliquid eis reverentiae deseratur, & quia esse penitus nesciuntur, nequa quam rudibus populis occasio erroris de super stitionis existant. Nec metuere debemus ne so te ex hac diligentia aliquam offensionem incurramus. Vult enim omnipotens Deus nos in rebus suis cautos esse atque discretos, juxta praeceptum Apostoli dicentis : Omnia autem probate, quod bonum est tenete , ab omni ecie mala abstinete vos. Et iterum : Nam ct ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis. Vnde de Dominus monet dicens: Estote prudentes sicuis pentes , ct simplices sicut columbae. Habemus in hac re magnum & reverendum pietatis exemplum in gestis beati Martini, ut nequaquam temere adhibeamus incertis fidem. Qui beatus
dc gloriosus Christi Confessor & Pontifex tota cum quendam a praecessbribus suis sub altaris
titulo consecratum , δί concurrentis populi frequentia celebratum, quia nec nomen sepulti illic, ut ferebatur , martyris, nec tempora passio nil ejus reperit, omnino se ab illo loco abstinuit, nec auctoritatem suam vulgi opinioni ac-ςommodare ullatenus voluit, donec rei veritate divinitus sibi patefacta, etiam populum superstitionis illius absolvit errore. Invenimus etiam in decretis beati Papae Gelasij graviter notari Episcopos &penu alienos a Christiani tatis. affectu designari, qui in quocunque nomine defunctorum, Sc fortassis nec omnino fidelium , aedificatas facris processionibus auda