Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

i Q AMULO Nis ARCHIEr Is Cori quorundam venerabilium valde sanctorum corpora novimus, vel inter agrorum sepulti ras, vel in angulo Ecclesiae annis plurimis D cuisse donec se dignis revelationibus manifesta rent. Quapropter juxta apostolicam atq; evat gelicam a 'ctoritatem & venerabilia sanctorum Patrum exempla atque instituta , removeatur de medio, dc eongruenti modo habeatur unde

tanta pulsulavit occasio superstitionis, & nulla probatur existere utilitas salutis. Nam etsi unum aut multum duo vel tria istis ipsis temporibus , quibus talia geruntur, sanitatum veIcurationum signa in eadem beati Benigni ma tyris Ecclesia veraciter & probabiliter celebrata sunt, haec profecto cum omni gaudio & veneratione ac debita gratiarum actione ad Dei gloriam & beatissimi atque gloriosissimi ma tyris merita referenda sunt. Nec tamen ob hoc cetera quae sive in ejusdem martyris Ecclesia, sive in plerisque aliis fieri dicuntur, approbanda sunt. Quia, quantum ipsius rei gestae ordo ostendit, potuit fieri ut haec primum ex vana opinione, tanquam nuper allati sancti corporis locum inveniret occasio, dum in diebus quadragesimalibus, confluentibus fortasse, ut in multis locis consuetudo est, ad orationem popularibus turbis ostenderetur.commendaretur , & venerationi habendus , qui penitu signorabatur , supervacue inculcaretur; atque ex hoc jam superveniente solemnitrate Pascii ii, quando talia inchoasse perhibentur,viles Mnequam homunculi, accepta occasione , sive necessitate famis cogente, live cupiditate lucri

instigante , istiusmodi vqlut percussiones , Sc

152쪽

, LvcDv NE N sis EPIs Tor E. I iconlisiones & dementationes, ac rursum sana tiones, fingere atque ostentare coeperint, sivesnt viri, sive mulieres. Quod cum populus,

supervacua opinione delusus, in admiratione vel terrore habere coepisset, tanta illuc confer re & quasi malὸ habentibus velut ex misericordiar compassione administrare coeperunt , ut omnino qui talia pati videbantur, non sol diria loco recedere nollent, sed tanquam nova plaga ac debilitate percussi, nullatenus se reced re posse simularent. Quando enim unquam in Ecclesiis Dei, in memoriis beatissimorum martyrum, talia signa increbuerunt, quibus nequaquam aegri sanarentur, sed sani percuterentur Ec dementarentur 3 Quando istiusmodi sanitates sanctorum oratio apud Dominum obtinuit,

quibus simplices & innocentes puellae in fanctuario Dei incolumes reddantur, sed si de sa- lute sua gaudium parentibus facere voluerint,

continuo iterum percussie ad domos eorundem parentum suorum redire prohibeantur. Quando autem martyres sancti ita conjugatas quasseque fideles in tuis sanctuarijs sanitati restitii runt, ut eas a maritis sejungerent , & ne ad virorum suorum domos reverti possent, repentinae cladis animadversione percuterent ' Quis haec non videat vel fallaciis nominum nequisit morum vel deceptionibus & ludibriis daemonum concinnata qui hebetes sensu, & inanes fide, & plenos curiositate, & attonitos vanitate , facile opprimunt, vel etiam invadunt; ut in

eis Deo juste permittente, & propria nequitias eviente, talia etiam veraciter exercere sinantur Z Atque ita velut ex uno loco per astutiam

153쪽

hominum & nequitiam daemonum pessiimo rum , qui humanae saluti libenter inludunt, per alia atque alia loca se pestilentia ista luperstitionis atque inlusionis distudisse videtur, dum in sacris locis & sianctorum martyrum Baasilicis sunt etiam quidam qui turpis lucri gratia non solis ni ista non prohibent, nec erran tem populum ad sinceram & puram religionis iobservantiam itistituunt, sed etiam instigant ad talia sectanda, eosque tanquam religiosos praedicant, ac suis adulationibus supplantant,

tantum ut ex eorum votis atque donarijs vel

marsupia sua repleant, vel epulis & potationi bus vacent. de quibus recte per Prophetam dicitur : Peccata populi mei comedens, ct ad isi quitatem eorum jublevabunt animas eorse. Haec de fictione talium inlusionum & insana quo rundam cupiditate nequaquam in hujus responsionis nostrae serie diceremus , nisi talia tempore pij patris & antecessoris nostri ita ceratissime in quibusdam homunculis, tam viris, quam feminis, intra parroechiam nostram eX- έ perti essemus , ut de his nullatenus dubitare permittamur. Vidimus namque aliquotiens coram illo qui se daemoniacos advexaticios este simularent ; sed cum plurimis plagis atque Verberibus distringerentur, confestim demiserrima simulatione confessi, & necessitates atque egestates suas, quibus supplendis talia ostenta- s erant, publice exponentes, ab omni invasione daemoniaca, sicuti & erant, inlae si apparuerunt. Scimus etiam civitatem quandam haud longe. a nostris finibus, quae Vcetia nuncupatur, sita

in provincia Narbonensi ; ubi cum ejus deni

154쪽

LvcDv NENs Is EPISTOLAE. I 3piae memoriae praxessoris nostri tempore ad

sepulcrum sancti Firmini Episcopi istiusmodi

percussiones & elisiones fieri coepissent, ita udin membris cadentium reperirentur quaedam

stigmata ustionis, tanquam illic sulphur arsisset,& ex hoc territi atque obstupefacti vulgares , cum Votis ac donis plurimis gregatim

Ecclesiam frequentarent, accepto ab eodein patre nostro consilio praedicavit eis atque praecepit Narbonensis qui nunc superest Bartolomaeus Episcopus , ut omnino locum illum,' quem superstitiose frequentare coeperant, nequaquam amplius ita frequentarent, de quae cunque illuc conferre consueverant, magis in usus indigentium & misericordiar opera erogarent. Quod clim factum fuisset , statim &ibi & in aliis locis in quibus jam similiter

fieri incipiebat , tota illa deceptio cessavit,& populus fidelis optata incolumitate ac

tranquillitate respiravit. Vnde omnino videtur nobis, prout ratio ipsa dictat, & bonorum nos exempla informant , ut arripiatis pium studium & sacerdotalem sinceritatem ac severitatem ; & ne domus Domini, quam oportet esse domum orationis , fiat domus negotiationis & spelunca latronum , elimianetis ex ea istiusmodi commentum de figmentum diabolicum , quo tanta infelicium hominum & maxime mulierum multitudo nimis dolende ac pudende, velut captiva & mente capta , obligata tenetur , annuntiando omnibus

fideliter, atque obtestando, ut intermissio hujusmodi vano & pernicioso concursu, unde nulla animae status , nulla corporis incolumitas,

155쪽

i ι AMULO Nis ARCHI E piscopi nulla vitae utilitas provenire cognoscitur, unaquaeque plebs in parroechiis & Ecclesiis , qui bus attributa est, quieta consistat, ubi sacrum baptisma accipit, ubi corpus dc fanguinem D inini percipit, ubi Missarum sollemnia audire consuevit, ubi a sacerdote suo poenitentiam de reatu, visitationem in infirmitate , sepulturam in morte consequitur, ubi etiam decimas Zeprimitias suas offerre praecipitur, ubi filios suos baptismatis gratia initiari gratulatur, ubi veraeisum Dei assidue audit, & agenda ac non agenda cognoscit, illuc, inquam, vota & oblationes suas alacriter perferat, ibi orationes de supplicationes suas Domino emundat, ibi suffragia omnium sanctorum quaerat, qui, ut scriptum est, sequuntur agnum qiuocunque vadit, & id circo fideliter invocantibus ubique praesto sunt,& per ipsos atque in ipsis omnipotens Deus , quia)opulo suo promittit dicens: In omni loco

in quo memoria fuerit nominis mei, veniam adie, ct benedicam tibi. Ibi itaque unaquaeque plebs pupillis de viduis, pauperibus & peregrinis , de facultatulis quas Deus tribuit eleemo synarum largitionem exhibeat, hospitalitatis ossicia impendat ; & quodcunque in comessa tionibus Jc ebrietatibus Jc quaestu hominum vanorum consumere solebat, in istiusmodi suis dc proximi falubribus utilitatibus expendati Haec est enim legitima de ecclesiastica religionis serma ; haec antiqua fidelium consuetudo, per

quam dc novitatum vanitas amputatur, dc v iusta ac recta evangelicae atque apostolicae in

stitutionis semita custoditur. Si autem& lan guores aliqui ac debilitates accidunt, juxta

156쪽

habet unusquisque ut inducat presbrteros Eccle- I-ς 1, Aa, ct Orent super eum, ungentes eum oleo in no

mine Domini ; ct oratio fidei salvabit infirmum.

Cum haec largiente vobis Domino fideliter at que instanter annuntiata fuerint dc observata, confidimus in ipsius pietate quoniam cessante inani ac supervacua largitione munerum ac Votorum , cessabit etiam multitudo illa simulaniatium & simulatio percussionum ac tamentaiationum , cdm unusquisque non vana de falsα ostentare, sed ad corpusculi sustentationem necestaria quaerere vel etiam mendicare cogetur

ita ut si forte aliqui obstinatiores in tali facto

apparere voluerint, duris omnino verberibus cocrciti, ad confessionem veritatis compellendi nobis esse videantur. Nam etsi illud verum es set, ut discedere a locis illis temptantes confrastim novo morbi genere corriperentur, quanto esset manifestius noc ex diaboli impugnatione fieri, tanto confidentius Domino miserante ac protegente erat discedendum , & contemptis fideliter inimici terroribus, in locis legitimis more ecclesiastico illius misericordiar supplicandum. Neque enim inter sanctos martyres spiritus atque animas justorum cum Domino

jam regnantium, illic invidia suspicanda est , sed plena caritatis unitas, & pietatis societa ;& ideo simul sibi oblatos aegros , si vitandae

temptationis gratia fideliter ad aliorum sancto rum limina deducantur, nequaquam indignari, sed potius favere & congaudere atque congratulari credendi sunt. Quorum unus praecipue, magnus videlicet Apostolus Paulus, propter Tom. II. Κ

157쪽

iψs LMvLONIs AR cur Ep is eo hanc unitatem spiritus ceteris sanctis dicit: Si cui autem aliquid donatis, ct ego: Nam ct ego si quid donavi, propter vos in persona Christi. Quod si votum & desiderium est populorum fidelium , diversorum martyrum & ceterorum sanctorum limina suppliciter frequentare , sitit dies certi & legitimi, quibus id juxta aritiquasti

Ecclesiae observantiam devote exercere conveniat ; tempore videlicet generalium rogationum , & pro diversis tribulationibus ac necessitata tibus indictarum litaniarum, seu quadragesimalium jejuniorum, sive etiam in vigiliis & na-ralitiis martyrum. Quae omnia & ex universalis Ecclesiae lege descendunt, & Tacerdotum praedicatione ac denuntiatione commendantur, &omnium fidelium obedientia & pietate attentius observanda sunt. Quanquam & ceteris di bus cum silentio & puritate devotionis, non in ostentatione & tumultu, sacra loca probabiliter visitentur. Nunc vero quanta absurditas est haec tam legitima, & tam assidue annuntiata ac jussa, a plerisque popularibus aut negligenter Omitti, aut vix & coaete observari, & ad illa esse promptissimos quae nullo praedicante ac d cente, immo etiam obsistente, tant sim animi sui supervacuitate sequuntur ε, quibus saepe p. Pauli A postoli voce inculcandum est: Fratres,

nolite pueri usici sensibus ; sed malitia parmuli estote, ut sensibus perfecti sitis. Et illud B. Iacobi

dicentis: Religio munda ct immaculata apud Dominum o patrem haec est; misitare pupillo ct Ῥiduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc seculo. quatinus haec atque hujusmodi apostolica hortamenta atten-

158쪽

-LvcDv NENs Is E STOLAE. I Aontes tana Presbyteri, quam populi, atque in locis suis devotε, instanter, ac fideliter Domino servientes, sinceritati mentis & fructibus misericordii potius studeant quam vanitati vel ostentationi. Nam eis quidam illorum fallacium atque fallentium, Vere energumeni & arreptilii essent more ecclesiastico vel in locis suis a lacerdotibus suis, vel in quibusque martyrum sanctuariis a propinquis & amicis tranquille debuerant tractari , atque opitulante Dei gratia purgari, non populorum turbis ac tumultibus inaniter prosequi. Haec, prout Dominus dedit, juxta auctoritatem divinam&institutionem paternam ad interrogationem ve- stram sedulo respondere curavi. Vos &ista libenter accipite; & si qua meliora Deus insipiraverit , prompta intentione & vigilanti cura peragite ; quatinus grex dominicus vestrae gubernationi comminus , eodem Domino auxiliante & erroris estugiat omendiculum, & religionis ac sinceritatis consequatur augmentum. Misimus vobis etiam exemplar epistolae praefati

pij patris & nutritoris nostri ad jam dictum Narbonensem Episcopum; ut si quis de hujuΩmodi causis subtilius & plenius nosse voluerit, illius lectione uberisis ac profunditis instruatur. Deus omnipotens revehendam dilectionem vestram ad aedificationem Ecclesiae suae jugitor protegere & custodire dignetur.

159쪽

IACOBI SIRMONDI Fraefatio

de sequenti A MOLONis epistola, o duobus Assi subnexis opusculis.

ΟτHxsc ALCI renovataque ab illo haresis emstigatores duos antehac produximus , donisina in I gnes, is illustrium Ecclesiarum Antistites, Hincmarum Remensis , ct Rab num Moguntina. Tertius pro voto nunc obtigit. nec honore illis, nec ceteris ornamentis inferior , Α M o L o Episcopus Lugdunensis. Pro voto, in- quam , ac desiderio nostro. Luid enim accidere poterat optatius, quam ut quμ ex urbe Gothesialco falsam sidia quaretantu , ex eadem nos ceretum tantique nominis suffragatorem haberemus Z Itaque de te, LEETOR, tu

que similibus, qui veri studio ducuntur, dubitare non I cet, quin hane ejus epistolam valde probaturi sint, eique, cujus ad nos beneficio ex S. Maximini mirensis Bibliotheca pervanit, justam gratiam habituri. Reputent qui Gomescalai morbo laborant, quanti eandem is ipsi fac re merito debeant; quando hujus unius ope convalescera possunt, si velint, hoc est, si oblatum remedium non resepuant, ac sibi quoque dicta intelligant qua ab Amoriona scripta Gothocaico. Amolonis pareo epistola opuscula duo subjecimns, qua in veteri codice, ex quo prompta est, illi adnexa Oidebamus. Qua cum ejusdem sint argumenti, O a genio Amolonis non Abhorreant,ηon abs re, utipero. He etiam a nobis conjuncta judicabis.

160쪽

E P I S T. II. A Moxo humilis Ecclesiae Lugdunensis

Episeopus dilectissimo fratri Gothescalcos alutem. Quod te in hujus sermonis exordio

fratrem nomino , quem fraternae unitati contrarium non ignoro, ea in quantum Deus largitur facio caritate, quam Scripxura nobis praecepit dicens : Dicite his qui oderunt vos , fra- ires nostri Vtis. Quia etsi ex illorum parte qui ejusmodi runt fraternitas deperit, non idcirco etiam in nobis frigescere aut perire debet ipsius fraternitatis affectus. Quod autem non solum fratrem, sed etiam dilectissimum dico Dominus novit quia te fideliter diligo, hoc tibi cupiens quod &mihi Vnde& falutem tibi veraciter opto, praesentem pariter & futuram, persam divini cultus pietatem, quae, sicut Ap , stolus testatur, ad omnia utilis est, promissionem i rim. habens vita qua nunc est, ct futura. Audiens fa- ne & agnoscens quae in scriptis tuis misisti, &per quendam fratrem nostrum mihi innotesncenda vehementissim E flagitasti, diu haesitavi

utrum tibi respondere deberem, homini denovis contra Ecclesiam praesumptionibus, &non parvis erroribus jamdudum accusato, 3c propter contumaciam, ut audio, Episcopalis Coi cliij auctoritate damnato. Importunum namque δc impudens videri posse existimabam, si de causa , quaς prudenti dc reverendorum

SEARCH

MENU NAVIGATION