Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

iso AMvLo Nis A Rc HIEPISCopiverissime ad eum Scriptura dicit: Dem aeterne, qui occultorum es cognitor , qui nosti omnia antequam fiant. & iterum de illo Dom no enim

Deo antequam crearentur omnia fuerunt cogniata: similiter oe post perfectum respicit omnia. dc alio loco, A seculo enim, inquit, usque in sculum respicit, oe nihil est novum in eo pectu ejus. Sunt quidem in malis dc damnandis aliqui reputati, qui aliud esse non potuerito: sicut illi parvuli recens nati, sub reatu originalis peccati defuncti, quibus per baptismum Christi non potuit subveniri. sicut etiam illi ignorantes Deum, qui non potuerunt invocare in quem

non crediderunt, nec credere ei quem non audierunt , nec audire sine praedicante, nec praedicatorem habere, quia nullum ad se mitti meruerunt. Sed & in his non est iniquitas apud Deum, quia & illos traxit admortem originale seccatum, dc istos & originale pariter x actuae. Ipso tamen ubique justo iudice, qui de tota sumgni generis massa, ob primae praevaricati . nis meritum juste damnatos, alios facit vasa mia sericordiae gratuita gratia , alios permisit esse vesa irae justo judicio. Sin autem hoc quaeritur , ubi in Scripturis praedestinatio in malam partem dicatur, ipsum quidem proprie verbum tali sensu positum forsitan non facile invenitur sensus tamen verbi manifeste in pluribus locis apparet. Sicut in primis de angelis refugis B. Iudas Apostolus dicit: Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum , sed dereliquerunt suum domicilium, carceribus caliginis damnatos tradidit in judicium cruciandos reservari.

& de Antichristo Paulas Apostolus dicit : Et

172쪽

re velatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversaturo extollitu upra omne quod dicitur Deus , aut quod colitur. & post pauca r uem Pominus interficiet spiritu oris sui, 2 de- si1 et inlustratione adventus sui. De Iuda quoque proditore ipse Dominus, cum pro Apostolis oraret, Et nemo ex eis periit, nisi fitur perditionis , ut Scriptura impleatur. De quo etiam

1 postoli, orantes pro electione successoris ejus Mathiae, ad Dominum dicunt: Ostende quem ex his duobus elegeris accipere locum minister, hujus , ct apostolatum , de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum. Tale est & illud, quod per Solomonem dicitur : Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum. & quod in libro Iob lcritaptum est : uia in diem perditionis servatur malus , ct ad diem furoris ducitur. dc in libro S pientiae de AEgyptiis: Ducebat enim eos ad hunesnem digna necessitas. & apud Hieremiam de quibusdam : Congrega eos quasi gregem ad viactimam , anntifica eos iΗ ὰiem occisionis. Talibus etiam Amos Propheta dicit: Qui separati estis ad diem malum , ct adpropinquatis folio iniquitatis. Item de filiis Heli scelestis &sacri

legis dicitur: cui non audierunt vocem patris fui, quia voluit Dominus occidere eos. &ad Amasam praevaricatorem Sc impium regem Propheta loquitur: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus

occidere te, quia fecisti hoc malum, oe in per

quod non adquievisti consilio meo. Sed haec omnia ita fideliter pensanda sunt, ut in eis & mal rum , sive angelorum, sive hominum, iniqui

tas , dc Dei vineicantis incontaminabilis justi- Tom. II. L

173쪽

161 A Moxo Nis A Rcia I E P I s c o p itia cognoscatur. Praeordinavit atque tradidit angelos malignos in judicium cruciandos reseravari: sed exigente eorum impietate, quia non servaverunt ordinem & honorem suum , quem sub Deo & cum Deo habere potuerunt. Et Iudas praecognitus & praedictus est filius perditionis , sed merito impiae proditionis. abiit in locum suum, id est, sibi in poenis destinatum Sc praeparatum: sed quia praevaricatus est de loco ministerij &apostolatus. Ita non est mirum, si Antichristus, quia praescitus est homo peccati, praecognitus etiam &praedictus est filius perdi- . tionis. Et malus atque imsius praeparatur ad diem malum, servatur in diem perditionis dc furoris: sed quia ipse sua sponte α malus &impius existet. Ducebat & AEgyptios divini judicij necessitas ad exitium & interitum praeparatum : sed digna, quia pro impietatibus & contumacia eorum justa. Sic & illi, qui velut pecora aeternae morti devoti esse voluerunt, si quidem impij manibus δc verbis accersierunt illam , congregantur quasi grex perditionis, &sanctificantur, id est , quodammodo separantur, ad diem malum, & ad diem occisionis. Sed& impij filii Heli,& impius rex ille Amasias, indigni habiti sunt judicio Dei, qui consilium

salutis suae susciperent, & Deus illos occisioni& perditioni praeparavit. Sed juste utique ob merita impietatum quae de illis prisis Scriptura

commemorat, & excoecari & interire meruerunt. Ait etiam Scriptura : Et qui transireditμro justitia ad peccatum, Deus praeparavit illum ad romphaeam. Ρaravit ergo & praeordinavit istiusmodi transgretarem ad romphaeam, id est,

174쪽

1. vG DVN E NSIS EPIsTOLAE. 1Qcia mortem & interitum: sed juste, quia ipse ultro transgressiis est a justitia ad peccatum. Iuxta hunc igitur divinae auctoritatis sensum, omnipotens Deus justo judicio suo praedestinat

enas malis, praedestinat malos poenis, nullum tamen praedestinat ut sit malus: quia non malorum sed bonorum auctor est bonus,& malorum gestorum ultor est justus, & si mala gerentes ad eum convertantur, indultor pius. Sciendum tamen , quod praedestinationis verbum in malam partem, sicut in Scripturis minus est usitatum , ita & a Doctoribus rarisis est usurpatum.'& ob

hoc nequaquam magnopere de eo certandum.

. QVINTo loco non minus detestamur de horremus, quod ita exarsisti adverssis eos qui ceterno interitu sunt digni, ut dixeris eos tam irrevocabiliter & incommutabiliter perditionielle praedestinatos, sicut Deus ipse incommutabilis & inconvertibilis est : & Episcopos, ad quos scribis, quasi misericorditer adhortaris, ut hoc praedicent populis, ut quia jam praefinitam damnationem evadere non possunt, filii maliquantulum Deo supplicent & humilientur, ut statutas eis vel modicil m mitiget & Ieviget poenas. Obsecro, ubi haec unquam in Scripturis sacris legisti 3 ubi in sanctis & catholicis E clesiae doctoribus invenisti 3 Cur non similitet diabolum & angelos ejus exhortaris, ut quia

statutam damnationem evadere non potuerunt, jam nunc interim orent & deprecentur Dominum , ut eis mitiores & tolerabiliores fiant aeternae poenae ξ aut quid amplius istis relinquis, quos similiter irrevocabili sententia damnatos asseris 3 Huic tam atroci impietati contradicit

175쪽

i AMuto Nis A Rc HIEPIscost Ecclesiae fides, quae diabolum cum angelis suis crodit inremediabiliter corruisse : hominibus vero , etiam impiis , si recognoscant peccata sua, si defleant, si confiteantur, si divinam misericordiam implorent , indubitanter januam indulgentie aperiri. Sic enim Propheta docet& exsortatur dicens : Vi rite Dominum, dum

1nveniri potest, invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam , ct vir iniquus cogitationes uas, ct revertatur ad Dominum ,

miserebitur ejus, ct ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. & iterum : utis ambulabit in tenebris, 2 non est lumen ei ξ heret in nomine Pomini, o innitatu ver Teum tuum. Et ipse Dominus per se: Convertimini ad me, ct convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Salio loco: Revertimin iij revertentes, ct sanabo aversiones vestras. & iterum : Impietas im- tu non nocebit ei , in quacunque die conversus

fueris ab impietate sua. Ista est fides & pietas Ecclesiae. quia diabolum novit in malis suis sine

poenitentia permansurum, nec ullam indulgentiam accepturum : & hominibus ad Deum conversis per inessabilem ejus bonitatem, & poenitentiae remedium concedi, dc salutis aditum non negari. Oro , quid tibi peccavit humanum g

nus i quid tibi peccavit Ecclesia 3 quid in ipsa

Ecclesia tot proximi & fratres tui, ut eis tam magnam, tam patentem januam pietatis Dei obstruere & obserare coneris ξ Quis unquam fidelis ecclesiasticus vir ita praedicavit, ut haec tam attente δί obstinate inculcare & confirmare non erubescas 3 Vere non est Christiana, sed

pagana, immo diabolica ista duritia: quam si

176쪽

Luco VNENSIS EPISTOLAE. Issbene cogitare dc recognoscere posses, profecto signares cor tuum, & manum tuam poneres super os tuum. Legimus quidem in Evangelio, beatum Ioannem Evangelistam de Iudaeis

dixiste : Propterea non poterant credere , quia i dixit Esaias, Excaecavit oculos eorum , O induravit cor eorum. Sed sicut B. Augustinus in quinquagesimo ejusdem Evangelistae tractatus deliter catholice exponit, Sic dictum est, non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant, quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credrimus, ille fidelis per-m-net, negare simum non potest. De omnipotente dictum est, non ho est . Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus es voluntatis divinae r ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanς. Non quia mutari homines in melius non possunt,sbd qua- diu superba sapiut,non pollunt credere. Hoc de Iud is, qui excoecati & indurati sunt, Deus praescivit,atque in ejus spiritu Propheta dixit. Non ergo poterant credere, juxta sensum fidelissim, Doctoris, quia hanc eorum futuram imposIibi litatem, id est,superbam impietatem, per quam Domini humilitatem contempserunt, & Deus

Vere praevidit , & per Dei spiritum Propheta

vere praedixit. Claudamus itaque aures adversus hanc inauditam duritiam, & verba praecipitationis , & audiamus praefatum Doctorem dulciter orantem, & dulciter disputantem ad versus prophanae inaniloquia vanitatis. QUOC- is ῆι. dam, inquit, nimia suae voluntatis fiducia ex tulit' in superbiam, quosdam nimia suae vo

luntatis dissidentia dejecit in negligentiam. Iia in L, iij

177쪽

u li dicunt, Vt quid rogamus Deum ne vincara mur tentatione, quod in nostra est potestater . Isti dicunt, Vt quid conamur bene vivere,

is quod in Dei est potestate 3 O Domine, o pa-. ter qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet re istarum tentationum , sed libera nos a malo. is Audiamus Dominum dicentem, Rogavi pro te, Teire, ut non deficiat fides tua: ne sic existimeti mus fidem nostram este in libero arbitrio, ut ei divino non egeat adjutorio. Audiamus & Eva-δοa . 11. o gelistam dicentem , Dedit eis potestatem filiolo Dei feri r ne omnino existimemus in nostra ιν potestate non esse quod credimus. Verunta- men in utroque illius beneficia cognoscamus ιι Nam dc agendae sunt gratiae, quia data est pore testas, & orandum, ne succumbat infirmitas. SEx To loco similiter detestati sumus, quod Deum, & sanctos ejus , in perditione eorum, quos aeternae damnationi praedestinatos adsidue repexis, dicis exultaturos &gavisuros: cum e contrario apertissime Scriptura dicat: Seus

mortem non fecit, nec titatur in perditione vivo se . h. ag. ΥΠm. δc alio loco: Vivo ego dicit Dominus Deus,

quia nolo mortem impi, sed ut convertatur oe via

ER M. I. vat. 3c iterum: Numquid voluntatis mea est mora impis, dicit Dominus Deus, O non magis ut convertatur a viasua mala, ct vi t3 Quomodo ergo laetatur in morte & in danatione impij, cum ipse jurat non esse voluntatis suae Θ aut quomodo gaudet ad ruinam cujusquam , qui ut nullius bono,ita etiam nullius malo indiget,ut quasi po' tentior vel beatior fiat 3 Protulisti quidem, velut ad muniendum sensum tuum, testinabnia de Scriptaris, sed incongruen er,& non eo si -

178쪽

su quo ibi posita sunt. Velut est illud: Ego quoque in interitu vestro ridebo, ct subsannabo. δc illud, quod non de generali perditione impio rum , ut tu posuisti, sed proprie de miseria dccalamitate infidelium Iudaeorum in Deuteronomio dicitur: Et sicut laetatus est Dominus super vos , benefaciens vobii , vosque multiplicans, sic latabitur disperdens vos , atque subvertens. Sed grandi & pia consideratione indiget , ut qualitercunque cogitetur risus & subsannatio Dei in interitu perditorum, & laetitia sive exul ratio , non solum in profectu rectorum , sed

etiam in subversione pravorum. qui, ut supra ostensum est, in nullius morte, in nullius Ierditione laetatur, nec aliquem perire velle se jurat : quia nullius interitum velut inimicus creaturae suae desiderat, sed in eis qui pereunt, tantummodo finem malitiae, & ordinem ac repributionem justitiae diligit. Sic itaque in interitu impiorum & iniquorum ridebit & subsannabit, cum eorum superbiam & contemptum digna

punitione humilians atque condemnans, omnem creaturae vanitatem , & elationem adversiis creatorem, inrisione & subsannatione dignam esse monstrabit. Vnde & divina eadem Verba posita sunt, ut non diceret, de interitu

vestro : scilicet non pro illo, sed in illo; id est, non pro illis qui sua culpa perierunt, sed quia in eorum justa perditione , in contemplationerationalis & beatae creaturae, laus accrescet&gloria creatoris, exultante omni electa creatura , non in tormentis miserorum, sed in sequit

te & veritate judiciorum divinorum. Quod etiam in praesenti seculo animabus sanctorum

L iiij

179쪽

168 AMvLONIs ARCHIPPIs COPIconceditur , dicente Psalmista: Exultaverunt filia Iuda propter judicia tua Domine. Non ergo propter perditionem cujusquam , sed propter divinae aequitatis justitiam. Hoc sensu accipi potest & illud: Laetabitur justus cum viderit iisdictam. & illud in SaIomone: Et in perdiatione impiorum erit laudatio. Laetatur autem omnipotens Deus, vel benefaciens iustis, vel mala retribuens pravis. Non quod ipse dive fa affectatione mutetur, atque Varietur, cujus gaudere, sicut &esse, aeternum atque incommutabile est, apud quem non est transimulatio,

nec vicissitudinis obumbratio. Sed sicut spiriatus patris dicitur loqui in eis quos loquentes facit , quos ad testificationem veritatis instruit &informat: qui ctiam postulare pro sanctis, de gemere ac desiderare dicitur, quia eis quos repleverit assectum postulandi & gemendi & desiderandi inspirat. Ita de ipse laetatur in sanctis in quibus habitare dignatur, quia eos proculdubfo laetantes facit, sive in donis gratiae quae largitur piis, sive in judiciis & aequitatibus, quibus impios punit. Pro quibus etsi humano ast ctu, sicut Apostolus dicit de se, tanquam homines contristantur: tamen divino spiritu regente

atque inlustrante, justa Dei judicia laudare dc

glorificare non cessant. Cum igitur tam magna es inessabiliter majori cautela, ut aliquatenus

intelligi possint, divina verba indigeant, non sacile , quoquam proferenda sunt velut pro se,

ne forsitan bene tractata inveniantur contra se SEPTIMO loco, duo prorsus gravia mala in tuis nobis moribus plurimum displicuerunt. Vnum, quod sacerdotes Dei, de rectores Eo.

180쪽

clesiariam, tantis injuriis & convitiis & mal dictis laceras , tanto dispectu & contumacia conculcas , utique spiritu erroris & superbiae miserabiliter deceptus, ut omnino nihil Christianae patientiae, nihil Christianae reverentiae

habere videaris. Nam inter cetera, omnes qui insaniae sensium tuorum gelo fidei resistunt, ha reticos appellare non metuis, eosque a bono Ecerudito viro atque catholico Episcopo Rhaba-Dicos nuncupare praesumis. Nec times Deum, quod in tales & tantos diaboli laqueos, per vanam instabilitatem mentis & corporis, & vaniorem curiositatem atque arrogantiam incidisti. Nec erubescis , quod in tot erroribus &mendaciis ab omnibus ubique deprehenderis &confutaris. Nec doles, quod ecce tot annis a corpore Ecclesiae iust e severitatis damnatione praecisus, atque omni bonorum contubernio ac

solatio defraudatus, remansisti velut stirps inutilis , Sc palmes aridus igni destinatus. Sed adhuc insuper os tuum maledictione & amaritudine plenum est.& conversus in arcum praVum, non pro Domino , ut putas, sed Ecclesiam matrem tuam, ejusque Praesules patres tuos, sa-

erilega audacia contemnens, adversus Dominum iacularis. Alterum vero malum est in moribus tuis, quod in omnibus quae dicis & sentis , sicut scriptura tua declarat, nullum omnino , hominum more bonorum, pie & humiliter deprecaris, nullius te sensui & auctoritati summittis, nec dicis, quod saepe solet & debct pi

tas dicere , Obsecro bone vir, aut bone frater, si in his quae dico aliquatenus erro, ferto infirmitatem meam, instruito ignorantiam meam

SEARCH

MENU NAVIGATION