Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

18 S. Acon ARDI LIBER bestia, O qui adorant imaginem ejus. Vivi mi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphuris. O ceteri occisi sunt in gladio sedentis super

equum , qui procedit de ore ipsius. Et iterum: Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanaε de carcere suo, cr exiet, or seducet gen tes quae sunt super angelos terrae Gog ct Isagog, ct congregabit eos in praelium, quorum numerus sicut arena maris. Et ascenderunt super altitudinem terra s ct circumierunt caura sanctorum, O civitatem dilectam. Et descendit ignis a Deo de caelo, cr devoravit illos ; ct diabolus

qui se ducebat eos, missus est in stagnum ignis O

sulphuris, ubi bestia 2 Pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in secula se culorum. XV. Tres hic dicuntur, diabolus videlicet, & bestia, quae est Antichristus, &Pseudopropheta, quae omnem potentiam A ntichristi ostensura est in signis di prodigiis mendacibus. Et duae bestiae , operante diabolo, eminentiores sinat in universo corpore perditorum. Et diabolus quidem est inventor de causa omnis mali, tanquam hominibus mortaliter viventibus invisibilis. Est & homicida est ab initio.

Universa mala quae operatus est, maxime per homines exercuit & exercet. Illum autem pri

mum malum quod in deceptione primorum hominum perpetratus est, per serpentem secit; uia nec erat homo, per quem primi homines eciperentur. Per serpentem loquutus Evae, per Evam Adae. Deinde per Cain occidit Abel.

Et deinceps pullularunt omnia mala, & creverunt iniquitates, dc crescunt adhuc, donec per 'Veniant ad summum mali, quando Deo permit-

32쪽

DE FIDEI VERITATE.' astente & ordinante adsumpturus est sibi diabolus vas aptissimum, hominem videlicet illum damnatum , & perditum , caputque perditorum ; qui in tantam excrescet malitiam ut homo omnium pessimus ostentare se possit, & audiat tanquam sit Deus , & contra universa coim

surgat, de extollat se ac jactet super omne quod dicitur Deus & quod colitur. ita ut de illo iam dictum sit a Domino: Non est super terram po-- i. testas quae comparetur ei qui factus est ut nullum timeret. Omnesublime videt. Ipse est Re veri niversos filios superbiae. Vt sciamus de illo dichium esse , superius ostenditur., ubi dicitur: Cum apprehenderit eum gladius , subsistere non uia. poterit neque hasta, neque thorax. XVI. Quod autem unum corpus sit omnium. Perditorum , cujus isdem Antichristus caput iit, superilis ostenditur, ubi dictum est: Membra cohaerentia sibi carnium eius. Et ite- ω, i. rum : Corpus illius quasi scuta fusilia , compactum Duamis se prementibus. Vna uni coniungitur, ct ne spiraculum quidem incedit pereas. alteri una adhaerebit, ct tenente e nequaquam separabuntur. De quo corpore & capite ejus, id est, diabolo, vel Antichristo, &per Ezechielem Prophetam dicitur : Ecce ego ad te sebies α'. Pharao I ex . EOsti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum , ct dicis: Meus est fluvius, ct ego feci memetipsum. Et ponam fraenum in maxillis tuis, ct adglutinabopiscesseminum tuorum squamis tuis ; ct extraham te de medio fluminum tuorum, ct universipisces tuisquamis tuis adhaerebunt , Sprobriam te in desertum, oe omne; pistis fluminis tui. De cujus

33쪽

3o S. Aco BARDI LIBER ,, potentia & in Psalmo, secundum Hebraicam is tamen translationem, dicitur : Impius secunis desii altitudine furoris sui non requiret, nec est ,, Deus in omnibus cogitationibus ejus. Parturiviis viae ejus in omni tepore. Longe sunt judicia tua ,, a facie ejus. Omnes inimicos suos despicit. Lo- is quitur in corde suo. Non movebor de genera- ,, tione in generationem, ero sine malo. Maledio chione os ejus plenum est, & dolis, Sc avaritia;

is sub lingua ejus dolus & iniquitas. Sed & insiis diatur juxta vestibula in absconditis, ut interfi-- ciat innocentem. Oculi ejus robustos circumspi-- ciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo inci is bili. Insidiatur ut rapiat pauperem, dum adtra is Xerit eum ad rete suum, & confractum subji-- cit, de irruet viribus suis valenter. J XVII. Hoc corpus diaboli atque antichristi, quale in praesenti sit, dc quia illi in futuro mapeat, demonstratur in alio Psalmo , ubi dicitur : Euid gloriaris in malitia, qui potenses iniquitate λ dc cetera. De hoc corpore perditorum loquitur & liber qui inscribitur Sapientiae , qtialiter in fine temporum oppressum aeternis miseriis gerat seram & infructuosam poenitentiam, dicens: Tunc bunt iusti in magna constantia, dc cetera quae subsequuntur. Ergo erravimus a via veritatis, Uriustitiae lumen

non hιxit nobis, or si intelligentia non ortus est nobis. L siti fumus in via iniquitatis perditionis i or ambulavimus vias disiles, viam aurem Domini ignoravimus. Euid nobis profuit superbia , aut quid divitiarum i a ctantia contulit nobis i Transierunt omnia illa tanquam umbra , Ur tanquam nuntius percurrans, ct tan-

34쪽

DE FIDEI VERITATE. 3Iquam navis qua pertransiitfluctuantem aquam. Quod autem ex angelis & hominibus perditis unum corpus sit , uno cruciatui deputatum, Dominus ostendit in Evangelio, ubi ait se dicturum in judicio: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, ct am lis eius. De hoc cruciatu malignorum ange

lorum & hominum Esaias Propheta in fine libri sui ait: Egredientur haud dubium quin sui-

isti) ct sidebunt cadavera virorum qua pravaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, ct ignis eorum non extinguetur, er erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Haec poena& locus poenarum nominatur in Evangelio tenebrae exteriores , ubi jactatur servus ille qui non arguitur de fraude, sed de inutilitate, quia acceptum talentum negotiand multiplicare noluit; & alter, qui ad nuptias vestitus veste nuptiali non interfuit, ligatis manibus dc pedibus projicitur. Ipse locus frequenter in Scripturis nominatur Insernus ; sicut est illud in Parabolis 1 Semita vita super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. & Ezechias Rex justus

Domino ait: Non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te. Et in Psalmo : In inferno autem quis confitebitur tibi ' Et iterum : Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes Pidescendunt in infernum. Et beatus Iob : In profundibsimum , ait, infernum descendunt omnia mea. Nominatur & aliis nominibus, sicut isdem beatus Iob iterum ait Domino : Dimitte ergo me ut plangam paululum antequam vadam O non revertar ad terram tenebrosam ct ope tam mortis caligine, terram miseria O tenebra

35쪽

31 S. AGOBARDI LIBERrum , ubi umbra mortis, ct nullus ordo, sed se mpite us horror inhabitat. Quid enim terrae tenebrosae nomine nisi terra tartari clausa signatur 3 Nec immeritb infernus terra dicitur: quia quicunque ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Ergo qui a conspectu districti judicis expulsus tenetur , miseriae & tenebrarum terra cohibetur : quia soris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus coecitas obscurat. tran1achorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, & lumen non habet. XVIII. Sciendum tamen quia sicut in domo patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis ; sic damnatos diverso supplicio , gehennae ignibus subicit disparilitas criminis. quae scilicet gelicinia , quamvis cunctis una sit, non tamen cuncto. aaead Emque qualitate succendit. quae tamen supplicia in se demersos & ultra

vires cruciant, eu in eis vitae subsidium extinguentes servant ; ut sic vitam terminus puniat, quatenus semper sine termino cruciatus vivat, quia & ad finem per tormenta properat, & sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors

sine morte, finis sine fine, desectus sine defectu, quia &mors vivit, & finis semper incipit, &deficere desectus nescit; quamvis illic ignis Mad consolationem non lucet , & tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quoque suos secum in tormento reprobi flamma inlustrante visuri sunt, quorum amore delique

runt : quatinus qui eorum vitam carnaliter coimtra praecepta conditoris amaverant , ipsorum quoque eos interitus in augmento suae damnationis affligat. Hic locus suppliciorum dicitur& lacus,

36쪽

DE FIDEI VERITATE. 33& lacus , sed in quo non est aqua, sicut per Za chariam dicitur : Tu quoque in sanguine testa menti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. dc per Ezechiam Regem justum: Non expectabant, qui descindunt in lacum,ueritatem tuam. Dicuntur novissima laci, & sundamenta

Iaci, & novissima abyssi. XIX. Vos ergo abluti aqua baptismatis, &honorati nomine Christiano , signoque salutis signati, pensate attente, & perpendite diligenter , si habemus quod meriti, timeamus, si est quod omni sollicitudine mentis cavere debeamus ; & inde cogitare nullatenus negligamus, sicut & sacer psalmus docet, dicens : tauoniam

iniquitatem meam annuntiabo , er cogitabo pro peccato meo. Et iterum: diuoniam iniquitatem meam ego cognosco , ct peccatum meum contra me est semper. dc non solum mentes nostras co

gitando , sed & linguas nostras loquendo, ibi

occupemus. Cetera pericula temporalia quantb minora sunt, tanti, miniis nos sollicitent. Ista autem quantii majora sunt, tanto magis nos

conturbent & contristent, & profundis doloribus , suspiriis , atque gemitibus compungant; ut fiat nobis quod scriptum est : Confige Domine

timore tuo carnes meas . a iudiciis enim tuis timui. Pensate fideliter quod beatus Iob de se fatetur , dicens : Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum , ct pondus eius ferre non potui. Si ille qui sic timebat, potuit unquam vanis cogitationibus occupare mentem, aut otiosis verbis linguail ; circumferte oculos mentis vestrae per vicinas regiones, & considerate mortales nostris temporibus. Ad quid eos Tom. I l. C

37쪽

videtis vacare Z quid cogitare, loqui, & sacere 3 quanti sunt qui conentur agere quod Apostolus praecipit, dicens : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; sed si quis bonus est ad aediscationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et

iterum : Verbum Christi habitet in vobis abundanter , in omni sapientia, docentes, ct commonentes vosmetipsos Ualmis , hymnis , canticis stiritalibus,in gratia cantantes in cordibus vestris De . Omaee quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Somini Iesu , gratio

agentes Seo ct Patri per ipsum. Et iterum: Auid ergo est, fratres λ Cὐm convenitis, uno ν quisque venrsim psalmum habet , doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, intem pretationem habet: omnia ad ad caiionemflant. Et iterum : Sive ergo manducatis, siue bibitis,sse aliud aliquid facitis , omnia in gloria Dei facite. Vere omnino, sicut Dominus ait, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona.

Sicut ergo verissimum est quia qui thesaurum bonitatis habet in corde, non potest aliter nisi ut bona cogitet dc loquatur, ita qui inania & ii utilia loquitur , demonstrat se inanem & vacuum elle a gratia spiritali. Nam si non es let, curreret ; & proculdubio se audientes aedificaret in fide dc gratiarum actione ad gloriam Dei.

XX. Ecce audistis nunc& bona, quae eX tOto corde amare & desiderare debeatis ; audistis& mala, qme ex tota virtute & omni conamine fugere debeatis. Propter quod pensate quem locum habere possit inter utrumque periturarum rerum amor, & transitorij damni & periculi timor. Sciendum omnino, quia sicut amarφ

38쪽

DEVFi DEI VERITATE. 1nlicita aut immoderata bona temporalia, peccatum est ; ita timere inordinat S , peccatum omnino est ; & tam grande peccatum , ut inter cetera peccata annumeretur , & a regno coemiorum excludat, & aeternis poenis addicat, sicut in Apocalypsi legitur: Timidis autem , cr incredulis , cp execratis homicidis, Cr fornicatoribas, ct veneficis, cr idolatris, ct omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardente

igne 2 1βlphure, quod e Ii mors fecunda. Beatus quoque Petrus Apostolus non sol im docet non timendum persecutores, sed nec laesionem putare quicquid mali persecutores inferre possunt , duo conjungens testimonia Psalmi &Prophetae Esaiae, dicens: Oculi Dei sunt;veri tos, ct aures ejus ad preces eo ram. Vultus autem S omini super facientes mala. Et quis enhqui vobis noceat , si boni aemulatores fueritis 3 Hoc ipsum & per Prophetam Dominus praecepit, dicens: Nolite timere opprobria hominum, cr blasphemias eqrum ne metuatis. Sicut enim vestimentum , sic comedet eos vermis ; O sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in fempiternum erit. Similiter & per semetipsum in Evangelio jubet : Nolite timere , inquiens, eos qui corpus occidunt, cr post haec non habent amplius quid faciant. XXI. Non timere autem corporis persecumtores magnum Dei esse munus Dominus ostendit, cum loquitur ad Hieremiam, dicens : Tu ergo accinge lumbos tuos, ct surge , ct loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum. nec enim timere te fa iam vultum eorum. Ego quippe dedi te hodie in civitatem

39쪽

36 ἡ S. Aco BARDI LIBER

munitam, or in columnam ferream, ct in muram ausum , super omnem terram. Similiter AZ-4 3- ad Ezechielem : Ecce dedi , ait, faciem tuam valentiorem faciebus eorum, ct frontem tuam duriorem frontibus eorum. ut adamantem, O ut silicem , dedi faciem tuam. Ne timein eos, neque metuas a facie eorum s quia domus exasperans est. Et quia timere inimicum, qui solum corporale damnum inferre pote st , grave crimen est; idcirco instruit nos psalmus ita orandum:

πι ἶ- ει, Exaudi, Deus , orationem meam, cum deprecor. a timore inimici eripe animam meam. Quali

dicat: A timore inimici libera me, & subde timori tuo. Tale est quod in alio psalmo dicitur :

A suoniam multi balantes adversum me , ab altitudine diei timebo , ego verὸ in te, Quod sic accipiendum est, quali diceret : Mu1ti quidem pugnant contra me. Ego autem aUXI-lio gratiae tuae firmatus, sperans in te, non multitudinem eorum , sed tuum excelsum timebo lumen. illi ergo qui bellantur adversum me, non

pollunt penetrare altitudinem diei, cujus Apostoli duodecim sunt ore sulgentes. XXII. Qui autem veraciter in Domino confidunt , securi se dicunt in Deo: Laudabo

υβι si fermones meos, in Deo speravi. Non timebo quid faciat mihi caro. Et iterum: Dominus mihi a tutor, non timebo quid faciat mihi homo. Quisse' '' enim accusabit adversus electos Dei, ut ait Apin stolus 3 Et iterum : Quis nos separabit a caritate Christi Z Tribulatio, an angustia , an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum , au

ω ., gladius' sicut scriptum est: Vuia pro te mortiscamur tota die,aestimati sumus ut oves occisionis.

40쪽

DE FIDEI VERITATE. 37 sed in his omnibusfuperamus , propter eum qui dilexit nos. Persecte itaque Christiani non t ollim non timent tribulationes , verum etiam gloriantur in tribulationibus ; scientes lubdtribu- 1 latio patientiam operatur, patientia autem probationem , probatio vero spem , spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis ; & omne gaudium existimant , cum in ten- Ge. i. tationes varias incidunt. absque ulla ambiguitate noverunt se tribulationibus & angustiis conflari, examinari, & purgari, sicut aurum & Ex.A. ai. argentum in fornace ignis, non sicut paleas, aut scenum. Quia ad hoc illis ignem tribulationis adhibet Pater coelestis, ut sordes abluat, non ut

in cinerem convertat. Sanctorum itaque vox est

in psalmo dicentium : suoniam probasti nos, De s, igne nos examinasti , sicut examiBatur 'agentum. Induxisti nos in laqueum , posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem Oaquam , ct eduxisti nos in refrigerium. Haec omnia patiuntur variis persecutionibus. Tolerant plerunque superiores, quasi super capita impositos, quos noverunt est e pejores. Tolerant autem, non solum tribulationes, sed detentationes, quasi ignem & aquam, per adversi scilicet & prospera. Cavent omnino ne COS

aut ignis exurat, aut aqua corrumpat. Traia

seuntes autem per ignem & aquam , hoc est, per prospera & adversa, educuntur in refrigerium ; ubi jam nullum timent inimicum, nullam sustinent molestiam , quia perpetuum ἔς

frigerium & perpetua quies Perse Verat.

SEARCH

MENU NAVIGATION