Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis

발행: 1665년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

O S. AGOBARDI LIBER in illo, ubi Petrus Domino dicit: Rabbi, ecco sciti, cui maledixisti, amit. Et restondens Iesus, ait illis : Habete fidem Dei. ε men dico vobis, quia quicunque dixerit huic monti, Tolle te crmitte te in mare, ct non haesitaverit in corde suo, fed crediderit quia quodcunque dixerit flat ,set

ei. Propterea dico vobis, omnia quaecunque orant petieritis, credite quia accipietis, ct veniendi

vobis. Hoc modo orandum dc beatus Iacobus Apostolus admonet, dicens: Si quis sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus assιenter, est non improperat, ei dabitur. Postulet autem in sident-

hilhaesitans Qui enim haesitat similis est tempesta

ti maris, quae a vento movetur, ct circumfertur.

Non ergo aestimet ille homo quod accipiat aliquida momino. Vir duplex animo , inconstans est in omnibim viis suis. Tantam fidem dc fiduciam praestat magna multitudo dulcedinis Dei , cui in alio psalmo dicitur : Via tu Domine suaviser mitis , ct multa misericordia omnibus invocantibus te. Et nobis per Prophetam dicitur: Dissolve conligationes impietatis , solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt Aberos, ct omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum , ct egenos vagosque induc in domum tuam. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum , ct sanitas tua citius orietur, ct anteibit faciem tuam justitia tua, ct gloria Domini colliget te. Tunc invocabis , Er Dominus exaudiet

te clamabis, ct dicet: Ecce adsum. In quibus versibus aperte demonstrat, qubd qui pie audie Dominum, misericorditer auditur a Domino. Sed hos propheticos versus alia transatio sic inchoat: Dissolve obligationes violentarum caμ-

52쪽

DE .F I DEI VERIT ADE. AItionum , dimitte fractos in remissionem , ct omnem scripturam iniquam . conscinde. oe in sine, adhuc loquente te , dicet, Ecce adsum. Quod valde necesse est, ut praedicetur, audiatur, dc impleatur. XXVII. Hanc multitudinem dulcedinis suae omnipotens Jc misericors Dominus per Ezechielem Prophetam annuntiat clementer,& dicit : Convertimini, ct agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibusve' is, ct non erit vobis in ruinam iniquitas. Prorcite a vobis omnes praevaricationes vestras quibus praevaricati

estis facite vobis cor novum ct spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel: cuia

nolo mortem momentis, dicit Dominus. Revertimini, ct vivite. Sic &per Esaiam ostenditur, cum dicit: Derelinquat impius viam suam , ct ID as. vir iniquus cogitationes suas, ct revertatur ad Dominum , ct miserebitur ejus , ct ad Deumno trum , quoniam multus est ad ignoscendum. Hanc suavitatem misericordiae suae Dominus nobis offert per eundem Prophetam , dicens: Memento horum Iacob ct Israel, quoniam fem υ - σέ.

vus meus es tu. Formavi te , servus meus es tu,

Israel, non oblisisceris mei. delevi ut nubem iniquitates tuas, ct quais nebulam peccata tua. revertere ad me, quoniam redemite. Et iterum:'' sum , ego sum ipse , qui deleo iniquitates V - Αs

tuin propter me, ct peccatorum tuorum non recordabor.

XXVIII. Qui autem has dulcissimas vocationes Dei neglexerint in praesenti tempore, ha s/dum inveniri potest, &dum prope est, & venerit tempus jam non operandi, sed recipien- Ma th. ic.

53쪽

i DNCTI A GOBARDIdi unumquemque secundum opera sua, audieamaras improperationes: Vocavi, ct renuistis, P v. extendi manus mera, ct non fuit qui aspiceret- Despexistis omne consilium meum , ct increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitumestro ridebo. Tunc erit eis illa infructiiosa conversio, de qua Dominus per Prophetam loqui-Τ tur omnibus dicens : Convertimini, &videbi-ν iis quid sit inter justum & impium , & inter' servientem. Deo de non servientem ei. Ecce N enim dies veniet succensa quasi caminus ; αν erunt omnes superbi, & omnes facientes im-ν pietatem, stipula: & inflammabit cos dies ve-υ niens, dicit Dominus exercituum , quae non re v linquet eis radicem & germen. Et orietur Vo-υ bis timentibus nomen meum sol justitiae, & Ω- γγ nitas in pennis ejus, & egrediemini ,& salietis is sicut vituli de armento , & calcabitis impios, D cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorumis in die qua ego facio , dicit Dominus exer- νγ cituum. 4

Francorum inter sil Os Ludovici

peratoris,

Agobardi flebilis episeola.

I. 'T O Mi No gloriosissimo Hludo icoImperatori Agobardus servulus. Clim unuΩquisque fidelis omni fideli fidei sinceritatem debeat , dubium non est quhd praecipue fideli Praelato, cui res publica aci gubern ndum conis.

54쪽

missa est, fides servanda sit ab omnibus qui divinar dispositioni fideliter subjecti sint , sicut

Apostolus docet : Omnis, inquiens, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. quanquam circa nullum infideliter agendum sit. Propter quod & alius Apostolus dicit: Subditi estote omui humana creaturae proptNr Deum. docemur

orare pro omnibus hominibus, pro Regibus, &his qui in sit blimitate sint, ut quietam & tranquillam vitam agamus in omni pietate. Et in alio loco dicitur : Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram , fed etiam propter con-1cientiam II. Cum autem haec ita sint, & omnes Vobis fideles esse debeant, quomodo quisquam fidelis vobis cile poterit, si videns aut intelligens

vestrum periculum, non se ingerit, quantum potest, ut vobis indicet, & cognitum faciat; si tamen locus aut facultas penitus illi non denegatur ξTestor omnipot tem Deum, qui scrutator est cordium & renum, quia nulla alia extat causa, pro qua haec scribere praesumo, nisi quia doleo, quantum dicere non pollum, de periculis quae vobis imminere videntur, & maxime animae. Nam quanto excellentior substantia est anima corpore, tanto excellentiori sollicitudine curam animae gerere debemus quam corpo ris; ita Domino docente in Evangeliis, sicut ipsi optime nostis. III. Anno itaque praesenti, in attritione dccommotione , agitatione & afflictione terrae &habitantium in ea quanta mala increbuerint, nemo hominum est qui enumerare possit, nullas igς lite causa, nulla compellente necessitate

55쪽

ut ita fieri oporteret certamina, quae tenemus equia si voluissetis, tranquillam & quietam vitam ageretis cum filiis vestris, non minus quam pater vester, &avus. Adsit omnipotens & misericors Deus, qui habitator est pectoris vestri, adsit etiam patientia vestra , qua ceteros homines praecellitis, ut haec quae suggero, tranquillε audire & perpendere dignemini. IV. In illo tempore , quando filium vestrum participem nominis vestri facere curastis, ita in publicum vestrum interrogando hoc inchoastis, dicentes : Quod ad stabilimentum regni pertinet, & ad robur regiminis , debet

homo differre, an non ξ Cumque omnes reopondissent quod utile & neces larium est, non esse disserendum, sed potius accelerandum , statim vos, quod cum paucissimis tractaveratis, omnibus aperuistis ; dc dixistis vos velle propter fragilitatem vitae, cui incerta est mors, ut dum Valeretis, nomen Imperatoris uni ex tribus filiis vestris imponeretis, in quo voluntatem Dei quoquomodo cognoscere potuissetis. Propter quam cognoscendam injunxistis ut sacerent omnes jejunium triduanum, offerrent sacerdotes sacrificia omnipotenti Deo, qui suavis de mitis S multae misericordiae est omnibus invocantibus se I fieret quoque ab omnibus eleemo syna per illud triduum solito largior ; ut omnipotens Deus, qui summa benignitate regit corda in se sperantium, insunderet in corde vestro voluntatem sitam, & non sineret super alium inclinari voluntatem vestram, nisi 1uper eum

qui sibi placuisset. Itaque perfecistis omnia qua in tali re facienda erant, tali fide & spe,ut hoc

56쪽

FLEBILIs Esis Tox A sa Deo vobis insusum &inspiratum nemo dubitaret. Ceteris filiis vestris designastis partes restni vestri; sed ut unum regnum esset, non tria, praetulistis eum illis quem participem nominis vestri secistis , ac deinde gesta scribere mandastis, scripta signare, &iroborare, δc consortem nominis vestri factum, Romam misistis a Summo Pontifice gesta vestra probanda & firmanda ι ac deinde jurare omnes jussistis ut talem electionem & divisionem cuncti sequerentur, ac servarent. Quod juramentum nemini visum

est spernendum , aut superfluum , sed potius opportunum , atque legitimum, eb qudd ad

pacem & concordiam pertinere videretur. In processu quoque temporis, quotienscunque aut quocunque Imperiales littera mitterentur,am- horum Imperatorum nomina continebant. Postea verb mutata voluntate, convulsa sunt sta

tuta, & de litteris nomen omissiim est, & in omnibus contraria attentata sunt ; cum neque per seipsum Deus, neque per angelum, neque per Prophetam vobis dixerit, Poenitet me ita constituisse, sicut de Saule dixit Samueli. adhuc quo- rue nescitis qualiter in secretis Dei consiliis de-nitum sit. Et ecce, sine ulla ratione & consilio, quem cum Deo elegistis, sine Deo repudiatis , & cujus voluntatem in eligendo quaesistis, non expectato exitu voluntatis ejus, rem

probatam reprobatis. Non ignorat prudentia vestra, qudd sequendus est Deus , non praecedendus. Nam qui praecedere vult, tentat quod non est ex fide, dicente ipso Domino: Non tentabis Dominum Deum tuum.

v. Oro, Domine mi, adsit benignissima

Marti . F.

57쪽

SAscet 1 Aco BARDI pietas vestra, ne aspernanter ista accipiatis; sed potilis ingredimini sacrarium mentis vestr cum Deo, Se loquimini cum illo mediante fidei pietate; de invenietis vos dixiste Deo, non verbis, sed rebus: Domine, rogavimus & deprecati sumus faciem respectus tui supplicicer, ut tua inluminatione Ec gubernatione eligeremus participem Imperij : sed quia tecum bene noli

fecimus, sine te melius consilium invenimus. Absit, absit. Avertat Deus a vobis ut inspirationem Dei repudietis, & voluntates hominum carnalia tantum sapientium statuatis, ut in errorem inducamini, & deducamini. Obsecro clementiam vestram , ut secundum a Deo vobis colatam prudentiam perpendatis quomodo beatus Iacobus Apostolus reprehendat eos qui propriis animorum motibus proponunt aliqua se

facturos sine prospectu divinae permissionis, dicens : Ecce nunc qui dicitis, hodie aut cras ibi mus in illam civitatem, ct faciemus quidem ibi annum,ct mercabimur lucrumfaciemus: qui ignoratis quid erit in crastinum. Uuae enim est vita sesrai Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis: Si Do minus voluerit, &, Si vixerimus, faciemus hoc,

aut illud. Et cavete ab hominibus qui sequuntur spiritum suum, quia non omnium est fides. V I. Cognovit Dominus qui sunt ejus; de

quicunque ejus sumus, quantulacunque Veritatis luce fruimur, & veritate inluminante sinceriter vos amamus , fideliter vestram sempiternam felicitatem exoptamus ; & idcirco tanta mala tanta scelera isto anno ex hac occasione perpetrata dolemus, de timemus valde ne in

58쪽

vos furor Dei concitetur. Recordamur namque ardentissimae relisionis vestrae, quam cosmovimus semper in assiduitate orationum, in psalmis& hymnis & canticis spiritalibus cantantem dc psallentem Deo in corde puro , in contritione cordis, in compunctione placidae mentis, in sollicitudine misericordiarum, & omnium bonorum strenuitate. Et ideo, ut dictum est, timendum nobis videtur , ne tepescat , ite frigescat, optandum verb ut fervescat & augeatur perseverando usque in finem, ut salus sempiterna se

quatur.

VII. Et quia superius de legitimo & opportuno juramento mentio facta. est, videtur mihi non celandum excellentiae vestrae quod multa murmuratio est nunc inter homines propter

contraria de diversa juramenta , & non sola murmuratio, sed & tristitia, & detrachio ad ver Stim vos. quod mihi usquequaque displicet. uorum murmuratio ad illud pertinere eis vietur quod beatus Hieronymus in expositione Hieremiae dicit in illo loco ubi Propneta ait: Et iurabis: Vivit Dominus in veritate O in judicio Er justitia. Ait ergo praedictiis Doctor:

Simulque animadvertendum , quod iusiurandam bos habeat comites, veritatem, judicium,amque iustitiam. Si ista defuerint; nequaquam erit iuramentum ,sed periurium.

59쪽

8 S. Aco BARDI LIBER

DE COMPARATIONE utriusque regiminis Ecclesiastici se Politici , ct in quibus Ecclesiae dignita,

praefulgeat Imperiorum majesati. I. OMNO clementissimo & Christianissimo ac per hoc omni laude digitissimo Imperatori Hludovvico Agobardus. Iubet vestra prudentissima sollertia contra commotiones hujus temporis paratum esse utrumque ordinem, militarem videlicet, dc ecclesia it ictim;

id est, Seos qui seculari militiae, & illos qui factis ministeriis inserviunt; & illos quidem

ad certandum ferro, istos autem ad disceptandum verbo; ut similes similibus obsistere valeant. In qua re summopere sciendum est, quod in congressione armorum plus expectanda est iustitia superni regiminis, quam robur brachiorum ; in altercatione autem sermonum plus expectanda est veritas, qu m copia verborum. Propter quod orandum est ab omnibus tota intentione mentis, ut ille de quo vos dici P m. a z tis, Dominus inluminatio mea or salus mea, quia inluminatio vestra est , inlustret faciem 1uam super vos; & quia salus vestra est, salvum vos faciat in sua misericordia; ut huic orationi

Psalm. congruenter vos subjungatis : Domine, non confundar, quoniam ιnvocavι te.

II. Ego igitur servulus vester, cum cognovissem ex vestro sacro Praecepto jussum mihi esse ad vestram praesentiam properare ita pa

ratum,

60쪽

DE COMPAR. VTR. REGIMINIS. 49 atum, ut cum ceteris ecclesiasticis viris contra

injustos reprehensores justae reprehensionis oppositionem adhibere pollem, visum mihi est ut in Dei & vestro servitio, de anteriorum patrum actibus & sensibus haec verba, quae subteradnexa sunt, gloriosissimae excellentiae vestrae mitterem ; quatinus sancta religio velira pie perpendere dignetur, cujus reverentiae debitores estis ad vestrum cotidianum profectum erga S e-dem Apostos a. Denique B. Pelagius Papa, cum quosdam redargueret Episcopos, eb ludd nomen ejus reticerent in actione sacri mysterij, id est,

in solemniis Missarum, sin principio scilicet,

ubi dicere solemus, in primis quas tibi offerimus pro Ecclesia tua fantita catholica , quam pacificare , custodire, adunare , ct regere digneris

toto orbe terrarum, una cum famulo tuo Papa

nostro ) ait ad eosdem Episcopos : Divisionem

vestram a generali Ecclesia, quam tolerabiliter serre non possiim , vehementer stupeo. Climenim beatissimus Augustinus , dominicae sen-,

tentiae memor, quae fundamentum Ecclesiae in

apostolicis sedibus conlocavit , in schismate es- se dicat quicunque se a praesulum earundem se dium auctoritate vel communione suspenderit, nec aliam manifestet esse Ecclesiam, nisi quae in opontificalibus apostolicarum sedium est solida-

ta radicibus f quomodo vos ab universi orbis communione separatos esse non creditis, si mei inter sacra mysteria secundum consuetudinem. Dominis memoriam reticetis , in quo, licet in-

digno, Apostolicae Sedis per succellionem epis- ς copatus praesenti tempore videtis consistere fir- μmitatem, JTom. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION