Iuris ecclesiastici praelectiones a Vincentio Lupoli in vsum auditorum suorum concinna, novaque methodo, quatuor tomis comprehensae, notisque illustratae .. Liber 2. De rebus

발행: 1787년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

presbyteratus, diaconatus, subdiaconatus, 3e Iectoratus de quibus sigillatim. Quoniam autem Episcopatus plenitudo est sacerdotii, & in presbyteratu. generiis sumto, continetur; hinc iis, quae alibi de divina episco. porum institutioidi a , eorum electione, & muniis b tradidimus, duo etiam hic sibiicienda. I. Quum ce tum sit ex illis, quae superius c de Ordine generatim diximus, Episcopatum esse sacramentum putarunt talimen Veteres, meram illum tantum esse sacerdotii ex. . tensionem , ob novi ossicit, ' dc amplioris potestatri adquisitionem. Satius contra docent Recentiores, sacramentum esse, natura , & charactere a presbyteratu omnino

distinctum. Quum enim Episcopatus sit iure divino superior presbyteratu Q, ut mox dicemus, & potestas proinde episcoporum vere, & specialiter a simplici po- . testate sacerdotum distinguatur: quis non videt ordinem, & characterem Episcopalem vere etiam, & specialiter secerni ab ordine, & charactere sacerdotali Z Et sane charactet diaconalis per se distat a sacerdotali , quum tamen diaconatus nonnisi ad presbyteratum, seu consecrandi potestatem, reseratur. Ecquid non idem de charactere Episcopali dicendum, utpote magis diverso a sacerdotali: quum potestas ordinandi, & potestas con- .secrandi inter se longius distent Hi II. Duplex in e-:

d) Hoc sensu potius dieendum presbyteratum esse exten sonem Episcopatus, quam Episcopatum extensionem esse presebyteratus. Non enim superius ab inseriore, sed inserius a suin Periore profluere dieitur. e) Hinc potest quis valide in presbyterom ordinari, licet antea diaconatum .non susceperit. Non potest antem in episcο-Pum consecrari, nisi prius presbyter ordinatus sit. Potestas enim conficiendi Eucharistiam, ad quam character diaconalis dirigitur , continet in virtute diaconatum . Potestas autem Epiis scopalis, utpote realiter distincta a sacerdotali, supponit ehara.

192쪽

piscopis est potestas, ordinis, qua ordinare, sacramen ra conficere, ac dispensare possunt: & iurisdictionis, sive internae, dimittendi scilicet peccata, sive externae , legibus , nempe subditos in officio continendi. In utraque praestare. eos presbyteris Scripturae testantur. Et I. quoad potestatem ordinis, elegit sane Christus Apostolos ex discipulis a & Apostolorum gradum ab horum ordine distinxit. De illis enim dixit μ): Atiamiast me Patre, oe ego mitto vos ... accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata &c. de his vero e rpos hae autem designavit Dominus m alios septuaginta duos , misit illos hinos ante facism suam &e. Ad haec, Mi Apostoli potuerunt confirmare hapti Eatos Samariae, ut ex Chryssistomo superius adnotavimus M :nec nisi Titus, Cretae episcopus a Paulo oridi natus be), ab eodem monitum accepit o hujus rei. gratia reliquire Cretae , .ut ea, quae desunt, corrigas, constituas

per eiυitates presburos. Quod II. iurisdictionem inte inam Osat, constat eam in ordinatione immediate a Deo episcopis , dc presbyteris conferri . Sed dictum ta- , men , non posse istos valide illam in poenitentes exer- , cere; inisi . demandata ab ipsis episcopis jurisdictione in qui propterea suspendere, ligare, & ad tempus eamdem sibi possunt reservare . III. Externam denique episcopi tu presbyteros iurisdictionem demonstrat Apostolus, v. hi ita ad Timotheum b r adυersus presbterum accusationem nesi recipere, ni si sub duobus, aut tribus testia hus. Accedunt vetustiores ipsi , Cyprianus, Tertullia.

elerem presbyteratus, non continet, ideoque illum nea

193쪽

nus, Irenaeus, qui magnifice de Episcopali potestate,

ac praeeminentia sensuerunt. Unum, quem alibi memoravimus a , hic etiam memorare litat, natium vide.

licet martyrem, qui ita scripsit quid enim aliudes episcopus, quam is, qui omni principatu , potesa. re superior est ' Et iterum c)' quemadmodum itaque Dominus sine Patre nihil facit ; nec enim postium , inquit , a me ipso quidquam: sic vos sine episcopo, nec

preis er , nec diaconus , nec laicus. Viae jure Triden.etinum contra Novatores bo e si quis dixerit, episcopos non Ube presbieris superiores te . . . anatbema set. f. VII. Calvini argumentum a sententia Hi s ronFmi petitum .QUUΜ Aerius, presbyter Arianus,& IU. Ecclesiae Dec. repulsam ab Episcopatu tulisset, nihil interesse discriminis docuit inter epistopum . & presbyteros f . Saec. XIV. inclinante, Joannes wiclesus Anglus , spe etiam adipiscendae Episcopalis dignitatis deiectus , eumdem errorem sequutus est. Saec. XVI. Calvinus tius illum tradidit, inque sui sententiam S. Hieronymum detorsit, quam deinde Protestantos propugnarunt. Placet Calvini verba adserre si a quibus ergo docendi

ου De industria abstinuerunt Patres a vocibus rure diυλο Dpniores, quum Galli, & Germani episcopi ς sentirent, Italidissentirent . Verum mens Concilii satis ostenditqr ex praec dente Can. VI. ubi definitum a si quis dixerit, is FG sia G. rholisa non esse Hierarchiam divina ordinatione tostitutam. consat ex episcopis, presisteris, O nrisistris, anathema H. Epiphanius lib. III. haeres. 76. num. δ. Et Augustiis nus lib. de haeres cap. Instit. Chris. Reil. lib. IV. cap. IV. num. a.

194쪽

Ilii ex suo numero in singulis e itatibus unum eligebant , cui specialiter dabant titulum episcopi e ne ex aequalitate , ut feri solet, dissidia nascerensur . WNeque tamen sc honore , . dignitate superior erat episcopus , ut dominium in collegas haberet: sed quas partes babet consui in senatu , ut referat de negotiis, sententias minget , consulendo , monendo , bonando, aliis praeo , --uctoritate sua totam actionem regat, quod decretum communi consito fuerit , exequatur ; id muneris sustin bat episcopus in presisterorum coetu . Atque id ipsum pro tempore nec tale fulse humano consensu indusium fatentur istis Veteres. Ita Hiero inmus in 'solam ad Titum. Idem, inquit, presbyter, qui episcopus. Et antequam diaboli instinctu dissidia in Religione fierent,& in populis diceretur, ego Pauli, ego Cephae, communi consilio presbyterorum, Ecclesiae gubernabantur. Postea, ut dissentionum semina evellerentur , ad unum omnis sollicitudo est delata . Sicut ergo plesbyteri sciunt se , ex Ecclesiae consuetudine , et , qui praeest , subj flos : ita episcopi noverint se magis consuetudine, quam Dominicae depositionis veritate presbyteris esse maiores,& in communi debere Ecclesiam regere . . sibi tamen docet O 0 , quam fuerit antiquum insitutum. Dicit enimosexandriae a Marco Evangeli que ad Heraclam , Dionysium, presbteros semper unum ex se eis tum in excessimi gradu collocasse, quem episcopum nominabant.

f. VIII. Episcopi presbyteri etiam dicti. Quonam autem senu, m quae hac in re fuerit vera

Hieroumi sententia, aperitur. R si tamen falsi Calvinus. ejusque assectae videntur, qui contra veritatem temere litigantes, Hieronymo sententiam , quam non coluit, adfixerunt . Nos quaedam potissimum , duce ipso Hieronymo , praemitti

mus s

195쪽

mus , ut in veram mentis illius cognitionem tuto M. scendamus . I. Apud Veteres, epistopi, & simplices presbyteri, promiscuo nomine presbterorum adpellati. Prae ceteris is , fidem facit Hieronymus, qui passim id suadere conatur M. Deducit ex eo, quod Aposto. lus scripserit ad Titum , se reliquisse eum Cretae , ut constitueret per civitates presbteros c); tum docens, qualis debeat esse presbyter, subjungit r oportet Gnim episcopum sene crimine esse Sec. Quare ipse ibidem soridem es ergo presbter, qui episeopus D. Communio autem haec, nominis tantum erat & externi in Ecclesia regiminis, eo quod non ordinabatur quis vel sim. Hex presbyter, nisi ad ministerium , aeque ac episcopus. Sed non erat intrinsecae potestatis , & Episcopalis characteris , quo divinitus episcopi praeem i nebant. Ita enim principio ille O : audiant episcopi. qui habent eonsi tuendi presbteros per urbem potestatem , sub quali lege Ecclesiassisae consiturionis ordo teneatur . Diisserte eoim vero distinguit retestatem characteris Episcopalis , ordinandi, & constituendi presbyteros , a recte rerine, & Eeclinastica constitutione, ut nonnisi idonei, & ii, quos tales Apostolus requirebat, constitue

Hieronymus ; quod nempe Paulus ad Philin I. i. salutat Philippenses eum episcopis, ct diaconibus , quum Philippis unus eruset episcopus I quod Act. XX. 18. vocavit maiores natu, seu PreSbyteros, quos v. aia visco os nominat; & quod vox seniores in I. Petr. V. I. Graece inertiar.ς--πσουντες , unde e piscopi nomen deductum est. a '. cit. Comment.

196쪽

rentur O . II. Antequam inter Corinthios schisma riretur, & alter diceret ego Pauli, & alter ego Cephae, ac si non una esset fides, & unus Christus; communi consilio, ut inquit Hieronymus b , ab episcopis, &presbyteris Ecclesiarum regimen tenebatur. Nec enim ait comuni potestate . Exercitium itaque externae iurisdictionis commune utrisque erat, non characteris auctori

tas, & ipsa jurisdictionis origo. III. Tum ipse se '

postquam vero unWquisque eos, quos baptitaverat , suos putabar esse, non Christi; in toto orbe decretum est, titianus de presisteris ele Ius sum oueretur ceteris, quem omnis Ecesinae cuνa pertineret , sebi matum semina tollerentur. Inde nimirum externae eiusdem Ecclesiasticae disciplinae exordium repetit, non institutionem per se Episcopatus. Ante enim illud schisma, &Iacobus Hierosolymorum episcopus erat, & Petrus Antiochiae sederat, eaque ab urbe discedens, Evodium ibi episcopum crearat, & Marcum Alexandriae praesecerat. Haecne Hieronymus ignorabat Z IV. Romae diaconus nomine Fatuus, aut . ut aliis placet, Falcidius, presbyteris mmnibus diaconos antistare iactabat. Unde Hieronymus d): audio quemdam in tantam erupissct vecordiam, ut diaconos presisteris , id es, episcopis anteferret . V. Quo igitur ipse ostenderet, presbyteros non solum superiores esse diaconis , sed episcopis ipsis quodammodo

aequa. Totus in eis. Commem. Hieronymus est, ut adstruat, primitus communi consilio, & ministerio, quoniam eriscopi simul, & simplices presbyteri ministrare tenebantur, incclesias optime sutae gubernatas. Variata autem non potestate intrinseca episcopi, sed modo dumtaxat ministerii, solo eo scilicet potissimum gubernante, & ordinante presbyteros, monet ipse cum Paulo Hieronymus, presbyteros merito, & dotibus requi. sitis ornatos, non gratia, aut alio humano intuitu esse constituendos. Ex quo adparet, de sola illum loqui Ecclesiastici te

197쪽

aequales, ea omnia, quae commemora Vimus, commemorat. eodem scilicet nomine presbγterorum, antiquitus

episcopos, & simplices pres byteros dictos fuisse ; communi utrorumque consilio gubernatas Ecclesias; & ad schi imata tollenda unum a presbyteris eligi , cui Dominici gregis cura committeretur. Ita autem loquens, usum tantum, & exercitium externi cuiusdam Ecclesia.

stici r iminis spectavit Hieronymus, in quo presbyteros episcopis coaequavit, & in cujus partem ii ab istis

vocabantur: numquam vero utrisque communem secit

characterem , Ordinem ipsum divinitus institutum , atque intrinsecam vim iurisdictionis, ab eo descenclantem. Multis haec idem S. Doctor suadet. I. Quia exaequans episcopum presbytero, expresse excipit ordinationem a tquid enim facit . excepta ordinatione, epiycopus , quos presbier non faciat Z II. Si inquit b : episcopi n strine se magis consuetudine , quam dispositionis Dominicae --ritate presbteris esse maiores; non negat, sed supponit jure etiam divino, seu dispositionis Dominicae veritate, iis episcopos praestare. III. Exempla adducit Moysis e , qui quum haberet in potestate solus praeesse populo Israel, Septuaginta elegit, cum quibus populos judicaret' Imperatoris, qui ab exercitu creatur is a quomodo β exercitus Imperatorem Deiat: dc Aaronis, cum filiis suis e :quou Aaron, filios ejus, hoc esse episcopum, O presisteros n erimus. Certe & Moyses universo populo, di Imperator exercitui, & Aaron filiis antecellebant. f. IX. a) Cis. Dist. CI.

198쪽

tentia exceptiones.

QUUM haec vero ita sint, placuit nihilominus Davidi Blondello patronum se gerere Calvini, & integrum scribere libellum a , ut Hieronymianam sententiam vindicaret. Universum ipsius systema circa haec vertitur. Diviso triplicem in Sectionem libro, in I. iam positis Hieronymi superius laudatis textibus, duo subiicit Observanda, in quorum primis b , episcopos eosdem suisse, ac presbyteros breviter probat I in alteris haec Praecipue adsert c): qudirum eaedem functiones sunt , haec eadem sunt inter se . Episcopatus, presbterii eaedem sunt functiones , pascere , superintendere , vigilare dic. Ergo episcopatus presisterium , eadem sunt inter mEt mox: quorum iidem sunt characteres eadem ess essentia. . . Episcopatus , presisterii sidem sunt char Merra. Ergo episcopatus, O presbterii eadem es essentia. In II. Loca XLIV. antiquorum Scriptorum prinfert, exordiens a Clemente Papa, usque ad Hinc marum, episcopum Remensem Q, quos sententiae Hier nymi favere opinatur. In III. Veterum urget form

las , a quibus voces . di υτερος, senior, major natu, presbter ς πρεσβυτερμον, presuterium et συμπρεωβυτερος ,

compresbter ς συα γουργοe , comminisser , collegis; & fro-ter se , passim usurpantur; tum multa disserit de cho. repiscopis, qui eadem, ac iidem episcopi, plerumque usi fuere potestate f). Deinde vetustiorum Synodorum,& Pontificum decreta enumerat, quibus vel totum Cleri a Is est Apologia pro sententia Hieravmi de episcopis ,s presisteris Ansel. r6 6. .

199쪽

ri corpus duobus ordinibus co prehensum adfirmatur.

episcopis scilicet , & ministris a ; vel in quibus iudi

cia aequalitatis adparent, ex confectione chrysmatis, ex confirmatione per manus impositionem, ex basilicarum,& virginum' consecratione , ac poenitentium reconcili tione, aut ordinationibus b . Probat vero a presbyteris factas etiam aliquando ordinationes, tum quia sine presbterio eae nunquam obtinuere, unde etiam ex ranistificali Romano presbyteri pariter manus imponunt; tum quia id etiam chorepiscopis licuit, dependenter licet ab episcopis, quibus ex sola Ecclesiarum consuetudine, χειροτονια, h. e. manus1mpositio, reservata fuit e . Demum facta quaedam veteris Ecclesiae in suae sentenriae praesidium revocat, & quae Prius dixerat, recentare videtur, nempe Ecclesias cinnmuni episcoporum,& presbyterorum regimine suisse gubernatas, presbyterisque ipsis confirmandi, consecrandi , ac reconciliandi potestatem fuisse O c. Q . .

- SED miserum Blondellum, qui ob udum Amstelodami caelum , oculis laboraviti miseriorem , qui ob Proia testantium ibi studium, a Religione aberravit e)l AcI. sane nihil inde ipse conficit, quod communi vocab Io pirabierorum , episcopi etiam adpellati. Jam enim monuimus f), ob externi Iantum regiminis communem administrationem, , non ob communionem Char

cleris, & originariae potestatis, id obtinuisse. Nec ve-

o) Cis. Ami. Ses. III. pag. I 33. ba Cis. Ami. Sect. III. pag. I I. usque ad my. a II e me. Ami. Sect. III. pag. 237 seqq. dὶ Cis. Amt. Sect. III. Pag. x8 I. usque ad ρ g. go'. o Ex Catalauno in Gallis. Amstelodamum accitus Blonis delius, ut Historiam doceret. Ibi & Minister fuit Protestanistium, & ob caeli inclementiam captus oculis evasit. Obiit an.

200쪽

o eisdem functiones semper eamdem rerum 'arguunt es. tiam. Nam & Rex legem condit, imperatque; isseverat etiam, conditque legem Prorex. Neque hinc ta- nern pares sunt, quia ille nativa , hic demandata fum pirat iurisdictione. Non solum igitis, ut eadem sit fun-rctis, sed ut idem sit funestonis principium, requiritur . Ρorro , etiamsi communi consilio per episcopo , & pres-hyteros Ecclaliae, primum regerentur , episcopos tamen Spiritus.sanctus ad regendam Ecclesiam posuit, non au Te in presbyteros. Quod autem ab iisdem obaramν bus sumitur, argumentum, falsum omnino est. Supponitur enim . non probatur eumdem esse characterem ., Episcopalem scilicet, & presbyteralem : quum contra diverfiinter se sint, eo quod, ut diximus a , Episcopatus diversum a presbyteratu sacramentum hst Quod ad

Patres attinet, nec eos sigillatim recensere studuimus, nec eisdem sigillatim respondere studebimus. Adeo sus-lque deque, confuse, li& ad rem ii faciant, 'necne, a cae cutiente iuondeno laudanturi Saris generatim dixis se, ita eos esse' intelligendos , . sive quod utrique episcoporum , presbyterorum coetui commune offichimisit, idemque ministerium ; sive quod eadem conficiendae Eu- charistiae utrique polleant potestate ; .sive. etiam quod unusti Ecclesiasti corpus componant , cui pari studio de-theant inseruire. III. Saepius dictum p a Veteribus voca. hula πρεσβυτερου , dc συριπρεσβυγερbo P fuisse usurpata. non ut naturam Episcopali ς, & presbyteralis potestatis, sed - ut indolem externi iregiminis, utrique sane communem, denotarent. Alibi quoque observatum Q, ichorepiseo.' pos aliquando i etiam ornatos fuisse, 'Episcopali characte. 're , i ut Prapterear Ordines conserte, & Episcopalia munia', quae a charactere dependent, obire potuerint. Ad - haec, non aequalitatem exprimunt qaotestatis sed communionem indicant regiminis decreta Synodorum , 3e

SEARCH

MENU NAVIGATION