Iuris ecclesiastici praelectiones a Vincentio Lupoli in vsum auditorum suorum concinna, novaque methodo, quatuor tomis comprehensae, notisque illustratae .. Liber 2. De rebus

발행: 1787년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

mentum regenerationis per aquam is meso. Dicitur I cramentum, a Christo scilicet immediate institutum, ut tradidimus a : regenerationis, ad discrimen Poenitentiae, in qua per modum suscitationis a mortuis, virita spiritualis consertur , quum contra in Baptismo ea per modum generationis habeatur e per aquam rhaec enim est materia sacramenti , de quo hic loquimur λ: verbo , h. e. ex propria verborum scarma, de qua mox. II. Aqua nonnisi naturalis esse debet . puta, fluminis, pluviae , putei sio , non quae ex r

sis, aut herbis forte expressa sit e . Unde Tridenti-

- num

a) Supri pag. gr. pag. 7a. seq. Aliis quoque nominibus passim Baptismus donatus est.

Notimma ea uini Iaeramentum fidei , sepultura, muminatis , eis meisio non manufacta , unctis , signaculum Reismtoris, M. e) Plerasque convenientiae rationes adsert S. - g. Pare. ριήλ. LXVI. arr. I. in v. 'b quas Christus aquam institu rit materiam huius sacramenti. Praecipuae sunt, quod per exteriorem ablutionem proprius Baptismi effectus, h. e. interior animae ablutio denotetur ; dc quod ea ubique inveniatur. Ceterum Baptismus aquae . seu fluminis suppleri potest l. per martyrium , seu a Baptismo sanguinis, secundum illud M-h. X. 32. qui confitebituν me coram hominibias. confitebor oe ego eum coram Patre meo . Nec refert, an adulti sint, vel infantes . Unde Ecclesia Ss. Innocentes semper venerata est, quod ii fidem, non loquendo, sed moriendo confessi sunt. II. Α voto Baptismi, seu Baptismo flaminis, ex illo Ioan. XIV. 21. qia autem diligit me, diligatur a Patre meo. Quare Ambrosius Ο- t. funebri de obitu Valentiniani Imperatoris adhnc catechumeni: quod martyres a suo abluuntur sanguine, re hune sua

pietas abluit, oe voluntas. Notandum tamen, quod Baptismus sanguinis nos solum omnem reatum culpae, sed etiam poenae temporalis tollit ex opere operato , Baptismus vero flaminis cul-Pam utique semper, poenam vero, nonnisi extraordinaris, remittit . ubi scilieet votum Baptismi persectissimae coniungitur

earitati.

d) Ut decentius tamen Baptisms eonseratur, extra necessitatis casum, non licet alia uti aqua, quam quae in Sabbato S. Palab iis, aut pentecolles sit consecrata. εὶ Quae aeridentalisεν sementi naturam mutant, invali dum

82쪽

num a ' se quis dixerit, aquam veram , o naturalem non esse de necestate Baptismi, atque ideo verba illa Domini noseri Iesu Chrisei nisi quis renatus suerit ex aqua,& Spiritu- sancto, aliquam detorserit. anathema sit. III. Ablutio aquae naturalis in conserendo Baptismo fieri potest per immerssionem, adspersionem ,&infusionem: quo quidem triplici modo, valor Baptis. mi semper constabit Immersio ab aevo ipso Apostolico adhibita est, sive ut triduana Domini sepultura, sive ut Trinitas divinarum Personarum significaretur c). Et quidem trina illa semper in Ecclesia Graeca ad hane etiam aetatem: in Latin vero, trina ad saec. usque VI. quo tempore in Hispania ab triplici ea imme sone distinctionem naturarum in tribus Personis divinis male Ariani arguebant d ς unica ad saec. circiter XIII. perduravit. Exinde enim non natura Baptismi , ad cuius validitatem immersio minime erat lentiatis o, sed modus ipsius immersionis paullatim m

tatus dum haud reddunt Baptismum, ut ealor, frigiditas, odor se. secus , quae essentialiter, ut aqua miscea, florea , vi ignis exingressa, hujusmodi est ea, qua utuntur schismatici Rutheni per Iolaoviam, Valachiam. aut Tartariam dispersi, quorum errores recenset Leo X. in Constit. Rutheni an. III . a) Ss. Vll. de Baptis Can. 2.

e Iuenin in Comment. de Saeram. Dissen. II. de Bapti quaes. III. Cap. II. art. II. g. 3. A) Hispani episeopi, ne inde Arianis ad suum errorem

constabiliendum occasio daretur, non trina, sed unica uti immersione coeperunt, ut unitatem scilicet divinae naturae cerri designarent. Qua de re Dander, episcopus Hispalensis, Gr gorium M. consuluit, qui lib. I. epis. l. eorum smuutus consilium , ita respondit: de trina vero mersione Bamis is x ινιηρonderi melius potest, quam ipsi seu ir: εuia in Ana Memhis ossest S. Ecclesiae conscietudo diversa. e) Haeretici, qui primis Ecclesiae siemis Trinitar Pe

sonarum negarunt, tum sermam, tum trinam immersionem immutare , vel omittere consueverunt. Acriret rellitere Patres,

83쪽

tatus M, & Baptismus per infusionem , quo nunc uti mur, celebratus by . III. Legitima forma Baptismi est . ego te Baptito in nomine Patris, o Filii. σSpiritus aucti. Amen. Apud Graecos vero est hujusa modi: baptistatuν se s , vel se a Dei N. n nomίne miris, Filii, oe Disitus ancti . .amen sc . Quam

& ad traditionem Apostolieam ' proclamarunt, nihil solliciti,

an trium Personarum expresso, & trina simul immersio, atque omnino requirerentur. Nimirum ea tum distinctio eorum sco-'po minime faciebat. Quae quidem nonnisi ex usu Eeesesiae mistius repetenda est. Quum ii itaque trinam immersionem conistra sui temporis Haereticos, tamquam divinitus. statutam, urgere videantur, de ea. non stricte quod se, sed quoad rationem significationis necessaria, loquutos fuisse dicendum est. a Mutandae disciplinae variae passim rationes. I. ut in santibus, qui quidem majorem baptizandorum numerum deininde constituerunt, occurreretur, quum vel e ministri manibus quandoque delapsi . in Baptisterii fundum demergerentur; vel aquis toto cor' re abluti, ob tenellam aetatem, periculo mo tis subjicerentur. II. Ut mulierum pudicitiae, & ministrorum honestati tutius caveretur, aut abolito, aut paullatim: cessante Diaconissarum ministerio. III. Ut baptizantium infirmitati prospiceretur, qui, deficiente Diaconorum numero, ae subsidio, adultis praesertim mergendis, sustinendisque, impares hisbebantur .

b) A mutatione disti plinae mutatam Romanae Ecclesiaesdem, plenis semper buccis occlamant Resormatores. Baptis mum ipsi per infusionem nihilominus ministrant. Nonne ii linis sua audaces, ingenio leves λ . ct Graeeorum sormula non depraeativa est baptizetin, ut antiquiores Scholastici tenuere, sed enunciativa hamiotis, ut recentiores Theologi propugnant, eo quod Graeca Euchologia habent βο rem εσου. Utroque modo collatum Baptismum valere definivit Eugenius IV. in meret. seu Instrues. Armen. Porro Graeci, nequis inde putaret baptizantem virtute sua, non Chri sti, baptizare eum verborum modum adhibuerunt. Nota sunt sthismata illa inter Corinthios, de quibus Apostolus I. - - h. I. I a. ego quidein sum Pauli: ego autem Apollo, peri

de ac non Christi, sed nomine Pauli, aut alterius discipuli ,

84쪽

Eugenius IV. adprobavit γ). Hinc sequitur, ob aeeL dentalem illius mutationem b), vim sacramenti non vitiari, bene vero ob essentialem c . IV. Numquam. valebit Baptismus, si in nomine Chrissi conseratur, ut falso nonnulli putarunt, adducti Scripturarum testimo- .niis Q, in quibus multos in nomine Iesu baptizatos fuisse habetur. Ibi enim o in nomine Iesu, pro Baptismo, auctoritate Christi instituto, intelligendum est. cum expressa scilicet Trinitatis invocatione; & quidem

ad differentiam Baptismi Ioannis o. Suadet id Apin

amen ; si loco baptizo dicatur aqua abluo; si το in nomine, , aut ro baptizo ter repetantur, aut si pro ego te baptizo pon retur nos baptizamus vos. Ceterum si qui data opera hoc pacto baptizaret, minime a gravi peccato excusari videretur.

Quid . si non Latina sermula, sed per linguam, puta, gentilia ratis , quidam baptizentur, quod a Gregorio III. quaesiverat Bonifacius, per Germaniam legatus , & episcopus λ valere Baptismum respondit Gregorius Constit. Doctoris an. 779. modo, .ut ibi dieitur, Baptisma sit in nomine Sy. Trinitatis. e) Essentialis reputanda mutatio erit, si Mytieto, vel in nomine, vel aliqua Persona Trinitatis, vel subjectum to omitteretur; si diceretur in nominιbus, eo quod substantiae divinae

unitas non exprimeretur; si tacito nomine divinarum Person rum, in nomine SL Trinitatis baptizaretur.

Λ Act. VIII. ra. X. 48. XIX. s. O Joannis Baptismus multipliciter a Baptismo Christi distabat. I. Quod non erat per se sacramentum, sed quasi quo dam sacramentale, di mnens ais Baptismum Christi, ut inquit S. Th. 3. Pan. quaest. XXXVIII. art. I. ad I. II. Quod Iu rit quidem ut e Gelo, est apud Matth. XXI. as . seu a Ioanne ipso , divinitus inspirato, sed non tamen a Christo. III. Quod

aut nullam fortasse verborum formam habuerit, aut certe nul-

Iam Personarum Trinitatis expressionem . IV. ad solos adultos pertinebat, in quos cadere poterat poenitentia. V. Quod denique in aqua tantum, non autem in Spiritu-sancto fuerit, excitando scilicet ad Poenitentiam, non per se ad vitam res

85쪽

stolus is . Is enim quum novisset Ephesios ignorare Spiritum-sanetum, eo quod baptizati fuissent Baptisma. te Ioannis , statim illos baptizari iussit in nomiue Domi. ni Iesu. Quod non congrueret, nisi Ephesios, instructos primum de fide Trinitatis, tum Baptismo a Christo instituto, in quo nomen Trinitatis exprimitur, baptigatos esse dicamus. Unde Augustinus b): in nomine

Iesu Cbrsi iussi sunt baptitari, tamen intelligun- lτυν non bapti ati, nise in nomine Patris, o Filii, σSpiritus ancti . . f. VIII. Philippi a L boreb. Ater Haereticos Remonstrantes Theologiae Professoris, contra necessiratem

ptismi argumenta.

NEC EssITATEM Baptismi, quae ex laudatis Christi verbis, & eκ sensu Ecclesiae diserte adeo evincitur, oppugnat Philippus Lim rchius, apud Gaudam au. 1637. Minister primum, tum Amstelaedami inter R monstrantes Theologiae Professor e) . Contendit itaque parvulos saltem, absque salutis iactura. Baptismo carere posse. Haec ille Q: I, Quaeres. Si ergo Baptismus D praeceptum . etiam hodie que D CHistianum obli gans , an ergo nemo Baptismo , absque salutis factu=a . carere potest Nesycindeo praeceptum Baptismi esse praeceptum externum, , νituris ' fustemio itaque Baptismὶ non est muris actus sanEctitatis, sed externa sanctitaris professo . Non ergo Bapti mus es recipiendus. quasi per se ad salutem ducat, sed rmerentia disini praece.

Pri . XIX. r. s b) Lib. II. rent. Maximinum Arianum My. I7. e) obiit an. I ra. annos natus 79. integrum paene eo pus Theologiae ex sententia Remonstrantium relinquens, Pronepos maternus Cl. Episcopii, qui Roterodami Theologus pariter , ac Minitier an. i54r. decesserat , vario ne Theologiae Tractatus in lueem ediderat.

86쪽

pt; . Misi ergo vit quis Bastissimo careat absque ulla Jua culpa , ac proinde absque salutis suae iactura pDeluti infantes . aut Melis, inter In eles versans

mur Baptismum reeipiendi seeasione desitutus. Non Gnim nuda Bani mi earentia , sis us contemtus nos ρα- eati νeos facis. Tum vero paullo inserius tribus aliis argumentis rem magis urgere videtur. Sic ipse a d .n iramus , utrum infantium Baptismus necessorius sit. Nos quod attiner, eum necessarium neutiquam credimus. I. Quia nullum illius extat in Scriptura maudatum. Mismo omnia loca, quibus baptizandi mandatum continetur.

directe adultos respieiunt quoniam prius doceri iuben. ur , fidesque ramquam ' tanditio necessaria in iis praer quiritur : quae solorum adultorum propria sunt. II. b rnullum exemplum unae .ndubitam eonstet ab ., postolis ἐnfantam ultam fuisse baptitatum , ex Scriptura produci potest. IlI. e r nullum extitit Concilsum ante sine. IV.

in quo Paedobaptismi necessitas adserta lassitur. Constar quidem antiquum hune fuisse risum multis saevuIis in Ecelsa Chrsi , praesertim in Africa, usitatum.' sed receptus ramum fuit , ut ritur, qui legitime, oe cum aediscalisne in Ecelsa adminiserari poterat , absque ne euptatis opinione. Ix. Reficiantur. SED quantum Amstelaedami caelum a inridie, tam tum Amstelaedamensis oratio abest a veritaret I. Baptismus non est tantum externa quaedam profestio, me quam quis, ramquam per ianuam quamdam , in vi Liam Christi Ecclesiam ingreditur; sed pruris etiam est actus sanctitatis. quo posito solvitur baptizatus a peccato originali, & heres fit regni caelorum. Quippe s

87쪽

cramenta ex opere operato agere, superim traditum Q. Nec vero praeceρtum rituaIe erit, ut quibusdam in causetis omitti queat, sed adeo esent3ate , ac necessarium, quo pacto ad salutem hominis cibus necessive medii , h. e. omnino requiritur. Sive igitur quis ob sui eo remium, quod proprium esset furiosa , sive casu quodam, minimς cibo vesceretur, nihilominus pereat necesse est ; ita sive quia adultus noluit, sive quia insans non potuit baptizari, aeterna semper vita privabitur. Expresse enim, ac indefinite inquit Christus uni usquis renatus fuerit ex aqua, Spiritu an io, man ρ res introire in regnum Dei. Pariter futilia sunt tria a.

Ita, quae Limborchius objecerat. I. Verbis Christi m

docete omnes gentes, baptigantes &c. praeceptum conti.

netur infantes etiam haptizandi; tum quod si capaces ii sunt regni caelorum, juxta illud Me snite pueros Cenire ad me talium vi enim regnum Dei o, ca-Paces inde erunt Baptismi, sine quo nullus potes

.ntroire in regnum Dei tum quo omnes gentes ad '

προσεφερον δε αυτω ura τα βρεφη : ad erebant autem ad illum ει infantes. Tum υ. 16. diciture ἄφετε τα πο&δια εργεσθῶ προς μεο finire pueros venire ad me. Promiscua itaque sunt βρεφου ,& mυήια. Verum τε βρεφος est faetas recens editur a P seo, eo uod in utero alatur, ut videre est apud Scapulam verrum φος. Et in Scripturis ea vox semper pro infima usurpatur.

ε ποθησατε et sicut modo geniti infantes , rationabiis fine doloiae concupiscite. Adparet propterea puerat eis. Dc. Pro aetate iu-

fantes uenire.

88쪽

discrimen legis Hebraeorum positum est. apud quos unos circumcisio Obtinebat, ut propterea sicuti ea in Ueteri Testamento infantibus, & adultis, ita Baptismus in Novo utri siue etiam concedendus sit. Porro, siquidem adulti baptizandi sint, doceri eos prius oportet. Nec enim, nisi ad eos, spectavit Christus, ubi, postquam ait a) docete omnes sentes, baptizantes &c. statim subjecit: docentes eos serυare omnia, quaecumqM

praecepi vobis b . Cuiusm6di certe servandis praeceptis Infantes pares non sunt. Sed si de infantibus ipsis sermo est, vel satis erit, si postea doceantur, vel fides Ecclesiae lassiciet. Quippe decet, teste Augustino o , ut ad aliena verba Ianentur , qui ad DEIum alienum vulnerantur. II. Pleraque etiam in hanc rem exempla indubia talo a Scripturis peti possunt. Ita quippe dicitur de Lydia quum autem baptietata esset, domus eius . Ac paullo post o de custode carceris Μacedoniae: baptietatus est ipse , oe omnis domus eius continuo . Immo Apostoluς fy. domum Stephanae, Fortunati, ehaici, primitias esse Achaiae adfirmavit, non alia certe ratione, nisi quod integrae eorum familiae per

ε παντα τα . Porro ut observare licet apud

Scapulam sub ea voce, non solum est discipulus sum, sed et . iam discipulos facis. Illud namque potissimum Christus Ap

solis praecepit, ut discipulos sacerent, seu societatem , aut Christianam Rempublicam instituerent; quod Tom. I. pag. 23. dictum est. Quocirea idem suit docete omnes g ntes, ac dixisse disci Hos ex omnibus gentibus sub meo nomine facile , ex ii χρ societatem, ac Rempublicam constituite. Docens praeterea, qua 'pacto in eam secietatem deveniretur, subjecit baptizanter Scr. si haec itaque σου docete intellectio, nonne ridicula inde contra infantium Baptismum argumentatio Τ

89쪽

Baptismum ad fidem venerant. Sane το domus, aut σε familia, infantes etiam comprehendit a); nee vcro putandum, in universa illorum domo , sive liberorum, sive servorum, nullum tum fuisse puerulum, qui baptizaretur b . Quapropter merito Patres morem recens natos haptizandi ab Apostolis deduxere. Ita Irenaeus 9 omnes enim venit per semetipsum salvare , omnes, ἰnquam qui per eum renucuntur in Deum, infantes, mparvulos, iuvenes, oe seniores . Origenes M) : Ecclesia ab .apostolis traditionem accepit etiam μεν lis dare Bainptimum. Et Augustinus contra Pelagianos e) : parvulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoriatatem universae Eeelesiae, procul dubio per Dominum, Apostolos traditam . venire, non possunt, concedant oportet &c. ID . III. Extat CarthUinense I. an. 2sq. sub Cypriano celebratum, in quo contra Fidum epist

pum, qui nonnisi post octavum a nativitate diem imfantulis Baptisthum conserendum esse iactabat, posse eos statim baptizari definitum suit O . Ir eo autem nonu

a) Quod domus idem sit ae familia , habes apud Calviis

num In Lexic. verta domus. Quod autem utriusque vocis adispellatione infantes etiam veniant, haud difficile colligitur ex L. suggestioni C. de verb. ω rerum Aio. & ex L. protinisciatis I9s. g. 3. D. de verb. Agn. in quibus omnes, nullo exincluso, sive liberos, sive servos, iis vocabulis denotari statvia

Γ Mulieres Coena Domini interdicendas esse non putat Lim rchius, licet eas ad illam admissas fuisse numquam memoret Scriptura. Baptismum infantium, Scripturarum veritari innixum, usu, & traditione Ecclesiae comprobatum, iurene idem ipse rejiciet λ e Lib. II. contra haereses eam 22. d In cap. VI. Epist. ad Rom. lib. s.

es Lib. I. de peccat. merit. cap. 34. Advertendum, conflantem adeo, ac universalem a gustini tempore consilet udinem fuisse parvulos Baptismo a luendi, ut Pelagiani, qui originale peccatum negabant, ea quidem convincerentur, nec interea reiicere ipsam auderenit.

g De eo agit Cyprianus epist. LIX. ad Fidum.

90쪽

vum cudisse dogma Africanos Patres credendum est br), sed ipsos . doctrinam Scripturis, & Traditione comprehensam confirmasse testis est Augustinus b e Beatus

quidem C rianus non aliquod decretum condens novum,

sia Ecelesiae fidem smissmam servans, ad corrigendum

eos, qui putabant ante octavum diem nativitatis non es.se parvulam baptizandum . . . mox natum rite baptiaetari posse eum suis quibusdam Coepiscopis censuit. Atque hinc etiam vides, non ritum solummodo eum sui si is, qui in Astica praesertim usitatus, aedificationem, ut cummentus est Lim rchius, spectaret, sed qui universae Ecclesia fidem , ut docuit Augustinus, conservaret. S. X. Cataini, Albani de Themefluar,

tbiopum circa eamdem Baptismi n cuptatem errores . .

t . .

TRIPLEx praeterea, quoad hanc rem pertinet, error est. Alter Calvini, qui Fidelium liberis Baptismum necessarium esse negavit c d quamobrem o Iudaeorum tiberi, quod ejur faederis hereris facti ab Mpiorum Inferis AEDemerentur, semen sanctum vocabantur M : --dem Giamnum ratione sancti censentur Chrissianorum ι heri, via altero dumtaxat parente geni te mssoli r Rimonio o, disserum ab immundo idololatrarum semia

a si Lim rchianum valeret argumentum, petitum Riuentio in prioribus saeculis eonesilornm eontra Paed aptismi necessitatem ecquis vel summo iure impugnare non posset v ritatem , ac necessitatem fidei tribus primis Ecelesiae saeculis da Christi , vel Spirit .sancti Divinitate, ea potissimum ratione, quod ante saec.. IV. sive ante Nieaenum I. & CPolitanum I. nulla alia extiterint conellia, quibus dogmata illa iserint d finiimp Quam lepidum Limborchii caput cδ Epist. XXVIII. ad Hieron=mum. ceγ IUin Christ. Relig. m. Iv. cap. XVI. reum. 6. E Adludit ad pactum, qnod mire iniit eum Abrahamo,

SEARCH

MENU NAVIGATION