장음표시 사용
51쪽
46 PHILI PI COMINRIEc triremium praefecti. Quod autem terrestri bello non pra ciuntur, eo fit , ne quis per eam occasionem largiter possit, & regnum oecupet , quod in repub. Romana non semel accidisse constat, quae pacatis undique populis , aucta eorum privata cupiditate dc gloria, qui rem bello praeclare gesserunt, civilibus tandem bellis oppressa, concidit . Illi autem magistratus omnes ita constitutos habent, ut factionibus atque dissidiis non possit ullus esse locus, qua in re summa certe est prudentia. Plebs nullum pendit ibi tributum , nec etiam administrationi Reip. admovetur , M soli
nobiles omnia munera publica obeunt , scribis tantum exceptis , qui sunt plebei: Major etiam pars civium , ὀc qui
urbem incolunt, sunt homines externi. Romani autem imperii rationem exactilsime tenent, quomodo natum sit, quomodo creverit quid recte, quid vitiose in eo admissum, Senon selum ossa Titi Livii Patavini servant , verum ejus monumenta etiam ti scripta diligentissime habent cognitamque meditata, his de causis videntur mihi , quod & am te dixi, summam aliquando potentiam sibi comparaturi esse . Supra diximus , regem ante me asios eo misiste legatos, & quoniam amice iis tunc responderant, hortati etiam, ut progrederetur, quod fuit antequam ille discederet Asia: ego qui ejus rei mandatum haberem , quum eo venissem gratias illis agebam, & coepi commemoram , quam .firma semper ac diuturna fuisset amicitia Galliae regibus cum ipsorum Repub. cumque prolixe multa locutus essem in eam sententiam , quae ad majorem conciliationem pertinerent, deserebam eis Hidruntum atque Brundusium, ea lege, quod si rex ampliora per Graeciam ipsis daret, uti ea oppida nobis redderent. Illi, quod existimarent regem , qui tum erat Asbe, non esse promoturum castra, valde respondebant ami-ee , M ipsius igitulum magnopere praedicabant . Quantum
ad oblatas comtiones attineret, nolle se committere , ut
rex, cui gratificari studeant , ipsorum pae r atque amicitiam redemisse videatur, esse quidem ipsis neque incommin
52쪽
dum neque dissicile, inserre bellum , sed eo se velle supersedere. Sollicitabat eos vehementer eodem tempore de auxiliis , Almonii legatus , ω amplillima promittebat, ac per eum Alphonius profitebatur , habere quidem ipsos ἰgravem ae justissimam contra se offensioms causam , sed orabat, uti& Reipub. injuriam , M. dolorem suis precibus condonarent: Quod si Galli, se profligato, rerum potiantur, durissimum esse futurum Italiae statum, te ipsos pro sua prudentia satis Nidere, quantum in eo sit periculi , illos in his locis
inveterascere. Sed Turcarum Caesar, misso legato, impulsu Romani Pontificis, nisi regem oppugnarent, hostium Ioco se habiturum ipsos, minabatur , eumque legatum non
semel ipse vidi. Illi placide singulis respondebant , 9 nos
adeo non metuebam initio, ut etiam riderent. Nam S sortia, nuper factus Μediolani Dux , per suum legatum confirmabat eos , ne essent solliciti tenere se rationem, quemadmodum regi persuaderi posset , ut domum redeat : non esse quod vereantur, ne quid ille per Italiam occupet. Iaeandem quaque sententiam nunciaverat Petro Μedices , Rempub. adminisulanti, quod mihi recitavit ipse . Cum autePutriq. viderent aliquot Florentinorum oppida ti arces, pra cipue vero Pisas , in potestate regis , caeperunt trepidare,& communicatis inter se comitiis, deliberabant , quomodo impedimeniam inferrent. Sed quoniam ipsorum. deliberati nes fere sunt prolixiores , nostris erat non incomNodum, quo vellent progredi. Hispaniarum quoque Rex Ferdina dus, propter Siciliam Sardiniam, quas teneret, non parum fibi metuebat: Maximilianus autem Caesar indigne etiam serebat . in eo suo imperio minus honestum sibi parabat , tantos esse nostrorum hominum successus per Italiam, . eumque dolorem augebat, quod nonnulli dicerent , regem
affectare imperium Romanum , ic Pontificem , ut id fibi pace ipsius liceret interpellasse . Verum istud erat confictumia callide excogitatum . Itaque legationem ambo reges decreverunt ad Venetos. vjus , quam Μaximilianus mitte-
53쪽
8 PMILI I COMINAE Ibat, Prisceps erat Episcopus Tridentinus e cum eo veni bant ex nobilitate duo, & quidam jureconsultus. Hispaniae Rex nobilem quendam misit, egregium virum , amplo cum comitatu. Iis magnum deserebat honorem Senatus omnem que sumptum subministrabat .. Λ mediolani Duce veniebant Episcopus Comensis, & Franciscus Bernardinus, Uicecomes. Hi omnes nocturno tempore occulte conveniebant, & initio per scribas rem tractabant. Nam Veneti in primis & Μediolani Dux , cum de scedere adhuc dubitarent , timidius agebant , M ne quid ad regem efferretur , valde erant solliciti. Qui Mediolano venerant, salutandi te officii causa me compellabant, allatis etiam literis Μediolani Ducis, ad me scriptis , eoque sevenisse dicebant , quod Veneti icum antea solummodo unum mittere consuevit sent Μediolanum, nunc duos misissent legatos. Hoc illi dilsimulanter ad me ne quid suspicarer, dc inter colloquendum , longius Progressi oratione , - quaerebant ex me , quid eo venissent
Maximiliani le Hispaniae Regis legati; cupere se Principem
suum de eo certiorem facere. Ego jam ante cognoveram , legatum Hispanum , m lata veste, ne agnosceretur, fecisse
irer per Mediolanum : sed & illud, Neapolitanum legatum
crebras ab Alphonso literas accipere, quas cum Senatu Veneto reliquisque Iegatis communicaret. Haec ego resciUeram,
ut dixi cum ab aliis , tum ab ipsis legatorum famulis :nec enim ulli sumptui aut labori in eo parcebam, & adeo nihil me lateb at, ut etiam quid initio propositum, & quo- 'Aisque jacta. esset progressio , scirem . Accidit autem illud mus quam Florentia Rex discedere t . Cum ergo scirem jacta quaedam esse fundamenta foederis , non putabam esse disimulandum amplius, ideoque illis respondebam , quandoquidem adeo simulate mecum agerent , hax esse quae cum ipsis colloqui vellem , Primum , non stare per Regem , quo manus firma sit ipsis nobiscum amicitia , deinde, me para tum esse, causa regis, satisfacere desiderio Ducis & respondere iis, quae falso ad ipsum. ὀc invidiose delata sint: milit
54쪽
videri ex ipsius usu ae dignitate fore, si in fide ae amicitia permaneat: extare quaedam ejus erga regem ossicia atque merita , non debere committere , ut eorum memoria
atque gratia depereat : Galliae regum perpetuum esse morem , ut ne sint ingrati : dc regem agnoscere , quibus ab Osit affectus benenciis,& suo tempore parem esse relatu- rum gratiam: non oportere idcirco ab amicitia dilaedere,
si quid sorte minus prudenter a nostris dictum sit: esse animi generosi , conIemnere quae vulgus hominum effutiat, Mutriusque salutis interesse , ut ne qua fiat animorum disjunctio. Poth haec rogabam, ut sui doloris causam , ὀc quid ipsis in rege displiceret, libere mihi dicerent , quo certiorem eum iacerem . Hoc enim aequum esse magis , quam Stentio tegere dolorem, dc repudiata satisfactione, velle inimicitiam exercere . Ibi tum illi jurejurando mihi confirmabant , Principem suum nihil ejusmodi cogitare, Sc magnam prae se serebant, quod ad eum modum essem locutus, admirationem . Poltero die , cum in Senatum ejus rei causa venissi m , reliquo sermone confecto dicebam, per it Iud B-dus, quod te cum rege haberent , de quod cum ejus. rente iecissent , non licere ipsis quoquo modo nostris adversariis adesse, Sc regem simili conditione ipsis devinctum teneri, multo minus etiam licere ipsis inire foedus hoc , de quo nunc frequens admodum rumor increbuisset : quod si faciant, discedere ipsos.ab eo quod convenisset, te violare paeta. Cum ad hunc modum verba fecissem , ex concilio dimittunt, paulo post revocant . Incipit dux . Non oporte re iis quae vulgo dicantur , habere fidem : esse civitatem liberam , neque loquendi modum apud ipsos cuiqv m prae seribi: non esse ipsorum consilii aut voluntatis , inire sce-dus contra regem , nec ullam ejus rei mentionem hactenus
audisse. sed potius ὀc cum ipso, te cum Maximiliano Caesare, 6c Hispaniarum Rege, 6c cum Italiae Principibus omnibus, velle loedus sacere contra vim te tyrannidem Tur-
cicam : eius laederis socios, pro suis quenque facultatibu4,. Iom. II. G deb
55쪽
COMINAE debere pecuniam cohtribuere: qui recuset , eum auth
ritate Regis , qui aexercitum habeat paratum , se ab ipsis etiam, oportere adi aequitatem ti officium adduci : habere se in gnimo, dilsidium istud δe offensionem omnem comportere: ejus pacis has esse conditiones , ut rex accepta meis
diocri pecuniae summa , discedat ab armis , neque bellum faciat Neapolitanis : eam pecuniam se praerogaturos , ea imge, ut quaedam Apuliae oppida 6c castella iplis oppignorentur: ut Alphonsus permissu Romani Pontificis , acceptum regi serat regnum Neapolitanum, te fidem, uti fieri 1 oleat, praestet, & stipendium annuum pendat , & ipsius potestatii ita oppida mrmittat. Haec illi tunc nobis deserebant, aliaque utinam Rex non fuisset aspernatus . Ad ea paucis respondebam. Non esse mei ossicii nec auctoritatis , ea quae proposuissent, acceptare: scripturum diligenter omnia regi: simul orabam , ut ne nimium in constituendo sordere properarent, ti ut dolorem suum mihi patefacerent , nec in
eo quicquam, uti Μediolanenses legati fecissent , dissimularent. Tum illi aperte, dolere sibi dicebant , quod rex , cum antea semper prae se tulisset, moliri se bellum adversus Neapolitanos tantum Sc Turcas, & quum ipsis quoque per i iteras te nuncios idem confirmasset , nunc & Romani Pontificis Se Florentinorum oppida atque arces teneat , Min his quoque Pisas, & ad se rapiat quicquid ubique pos-
fit, & Tuream sinat uti pace. Alterum , quoi in eo re prehendant, esse, quod Aureliorum Dux, quaeni Ame rex reliquerit, suspicandi & metuendi causas adserat Duel Mediolanens, atque eo magis quod ipsius milites ae familiares , emissis aliquot vocibus , non tenuem nec obsturam
alicujus facinoris , de quo cogitent , significationem praebeant: Et licet vera sint ista , se tamen nihil esse moturos prius , quam a Rege mihi sit allatum responsum. Quae ab ipsis cognovissem , e vestigio ad Regem enunciabam :sed fir ride Si aliene mihi relpondebatur . Ubi viderunt consilia sua esse patefacta , eceperunt agere diligentius , M
56쪽
quotidie conveniebant. Quod si hostes Uiterbii restiti: nt, te regem intra fines ingredi prohibuit sent . Veneti copias erant misturi Romam , ubi Ferdinandum rege mi putabant esse permansurum . Sed de illius abitu certiores facti, matarunt propositum , atque interea Maximiliani le Hispaniae regis legati, valde ipssis urgebant , ut foedus decernerent nisi faciant, profitebantur se, quod per menses quatuor jam essent ibi morati, disces Iuros . Illi cum per suoa legato , qui in nostris erant caltris, accepissent , regem sine ullo impedimento progredi , etiam esse Neapoli , recitabant mihi quid haberent rei novae, hilaritatem aliquam simulabant, sed arcem Neapolis nondum captam, ὀc egregie m nitam esse dicebant, idque ad eum modum , quasi sperarent eam posse tolerare oblidionem . Ideoque Ne politano legato permittebant, ut intra urbem manus cogeret , ea Lque Brundusium mitteret. Sed quum ad exitum sere pe ducta esset ipsorum actio, certe suerunt allatae literae de dedit ione arcis . Ibi denuo jubent me accersiri , Se in cubiculo Ducis, qui tum nonnihil aegrotabat, conUenerant circiter sexaginta . Dux initio suae orationis commemorabat
quod acciderat, arcem Neapolis jam ella in potestate Regis . Fingebat ille vultum, neque videbatur moleste ferre, sed reliqui vehementistimae cujusdam tristitiae signa dabant omnes , te demissio capite terram intuebantur, 3c nullo ordine sedebant in inserioribus subselliis . Opinor equidem . quo tempore Remam nunciatum suit de Hannibalis prope Cannasisvictoria, non fuisse majorem Senatus consternati nem, quam fuit istorum . Nam praeter Ducem , ex ipsis nemo quisquam mihi loquebatur, nemo respexit, quod maximopere mirabar. Ubi quod Neapoli gestum erat, exposuit, rogabat, an quae iplis per me Rex promisisset , servaturus et leti Confirmabam illi , ne quid dubitarent , s-mul, quae ad eam rem pertinere videbantur , explicabam, ὀe ut iplis amplius satisfacerem, omne studium ac operam meam pollicebar, atque ita discessi. Nondum illi perfece-
57쪽
ram istam graviter ferrent, abitionem parabant. Μediolani Dux aiam , quum ex conditionibus unath diu recusasset , permisit tandem suis , ut assentirentur . Eo facto, decretasuit confoederatio. Interim dum haec geruntur, Regi nunciaveram , quicquid ad ipsum pertineret, & urgebam ut vel amice responderet ad ipsorum postulata , vel ut Neapoli maneret aliquandiu, atque ibi majores peditum copias conduceret, & de re nummaria provideret , & potissima ejus Regni loca praesidiis firmaret, eoque facto statim iter ingrederetur, domum rediturus, neque moram ullam inter poneret , ne pollea graviori bello sit occurrendum, & eum omni multitudine hostium, qui nondum convenissent , dimicandum . Aureliorum etiam Duci, qui cum suis tantum comitibus ac familiaribus erat Aste , nunciabam, ut Oppiadum praesidio muniret: nam fore, ut hostes ipsum adoriantur . Ad haec, Borboniae Ducem , quem Galliae per suam absentiam Rex praefecerat, cohortabar , ut magna celeritam . te copias mitteret Astam, qui ab hoste illam defenderent: eo amisso oppido, non posse deinde Regi subveniri: sedae Monserratensem viduam , nobis valde amicam ,' & Ssortiae multum infestam , missis literis orabam, ut Aureliorum Uuci, cum opus illi esset, militem subministraret , propterea quod Asta deperdita ' ipsius atque etiam Salanorum ager
Omnis, maximam esset accepturus calamitatem.
Ersecto ti decrem sedere, quod fuit sub noctem valde sero, postridie, paulo quam solebant citius , adesse me jubent. Cum assedissem, Dux incipit , fecisse ipsos cum
58쪽
. C OMNENT ARII. S 3 Pontifiee Romano foedus, te cum Maximiliano Caesare, ti-cum Hispaniarum Rege , bc Mediolani Duce , tribus potissimum de causis, ut Rempublicam Christianam ab immanitate Turcica defendant , ut Italia pace utatur, & ut singuli privatim locum atque dignitatem suam tueri possint,
ad eamque Rex auxilia invicem communicent. Monebant autem, ut ad Regem ista perscriberem , erantque valde frequentes, ad centum 6e eo amplius , non trities neque dejecti, ut nuper , cum de capta Neapolis arce misi r ferrent, sed alacres ic erecti . Revocatos etiam ab ipsis ,
qui cum Rege essent, suae Civitatis legatos, dicebat, iiDque mandatum esse, ut celeriter redeant. Iis rebus cognitis , valde angebar in animo , propter periculum regis , quod putarem eos jam paratas habere copias , praesertim Germanorum , quod si accidisset , regem prohibuit Teat reditu in Galliam . Erat mei propositi, non nimium progredi oratione: sed quum illi me suis verbis extimularent , dicebam, pridie ejus diei atque etiam superioribus aliquot diebus, ad regem omnia me scripsisse , qui responderit, se& ex urbe Roma & Mediolano de re tota jam ante cognovisse. Ibi coeperunt in me respicere omnes , ac Vultu
significabant, mirari se, quod dicerem ad regem me scrip-1ille . Valde enim prae caeteris indulgent suspitionibus , iasummo silentio consilia sua tegunt, , per suspitionem aliquando comprehendunt homines , eaque fuit causa quamobrem istud dicerem . Hoc quoque addebam , enunciasse me Aureliorum Oe Borboniae Dudi , ut Astam rebus omnibus necessariis munirent. Existimans hoc ipsum esse allaturum aliquam moram obsidioni. Nam si tam fuissent parati a rebus omnibus , quam jactabant , facile cepissent onidum , quod neque tum erat, neque multis post mensibus fuit instructum . Ad haec illi , se non oppugnandi regis , Verum sui defendendi causa foedus hoc iniisse , ὀc copias conducere dicebant: non se posse ferre illa verborum ludibria, finxisse Regem , quasi praeter Neapolitanum regnum nihil a
59쪽
PΠrti I COMI Nat. sectaret, ut eo commodius deinde bellum inferres: io'Tur viam : nunc autem quid sit ipsius conlilii, fatis apparere :hoc enim moliri, ut & Μediolani Ducem, &Florentinam Remp. opprimat,ic Ecclesiae Romanae possessiones invadat. Tam ego , Galliarum reges ea semper fuisse religione. ut Eeclesiam non solum maximo suo labore atque periculo de-senderint , verum etiam amplissimis facultatibus auxerint
atque ornarint : hunc etiam adeo non degenerare a suis
majoribus , ut Ecclesiae sit daturus aliquid talius , quam
adempturus: non hanc esse veram doloris causam, sed eo spectare ipsos , quemadmodum ti Italiam omnem pertur bent, ti occasione ista suum imperium amplificent . Eum sermonem graviter tulerunt, ut postea cognovi. Quam autem nihil finxerim , aut iracunde dixerim, vel ex eo sMis x ideri
potest, quod Ferdinando , Alpλα filio , redimenda suit
ipsorum amicitia , oppignoratis aliquot Apuliae oppidis , quae
ad hoc tempus tenent , ut ei contra nos auxilia ferrent ἀCum locutus ad eum modum discederem , iussus ab illis. iterum assedi, atque ibi Dux rogabat , num pacis rationem aliquam aperire vellem Θ Hoc eo quaerebat, quod pridie aliquam ejus rei mentionem seceram . Verum id fu rat sub ςonditione, ut diiserrent scillaet, neque de foedere prius, quam a rege mihi responsum esset , aliquid decer--etam ent. His inter nos commutatis, verbis, abi. Mox it Ii eonfoederatorum principum legatos adesse jubent . Egredienti occurrebat mihi Neapolitanus, maximam hilaritatem vultu praeseserens. Λ meridie , hi quos diximus , legali omnes , ingressi naviculas, animi voluptati l que causa , Uehebantur huc illuc per urbem, quod ibi fieri consuevit sumptu Reipublicae. Eranta autem ad quadraginta circiter navigia. nitide & eleganter instructa, ex quibus, eorum primcipum, cujus esset quisque legatus, ius nia propendebant. Letitiae plena erant omnia, quam & adjuncti fidicines magis excitabant. Ε diversorii mei fenestra siectabam praeter navigantes, ti ex Mediolanensibus legalia alter , cum an-
60쪽
COMMENTARII. sstea valde mihi fuisset familiaris , simulabat tum non no ville. Triduo me continebam domi cum famulis , quanquam certe nihil interim vel in me vel in meos indigne fuit ad millum . Sub noctem vero , publicam & solennem laetitiam significabant tormentorum tonitru , bc excitatis ignibus atque facibus accensis in templorum turribus , Aledium fastigiis . Atque ut haec omnia melius spectarem , multa jam nocte navigabam propius ad illorum .domicilia. sed nemo credat , quantus ibi esset conviviorum apparatus Non fuit autem eo die divulgata confoederatio . PontifeXenim Romanus jusserat differri ad diem usque Dominicum, qui proxime Pascha antecedit , quem ipsi Olivarum diem appellant. Eum constituit, quo & per Hispanias, & Germaniam, At Venetiis pronunciaretur foedus, ac julsit ut Scprincipes ipsi confoederati atque eorum legati, ramum oleae circumferrent singuli, quod pacis atque foederis indicium esse consuevit. Interim senatus viam justit extrui ti m teria muniri, inde a curia usque ad extremum Brum diis 'vi Marci, Se constituto die , cum legatus Pontificis sacrum sedisset, iisque omnibus, qui interessent, peccatorum expiationem communicasset, facta fuit senatus ὀc legatorum omnium, ad templa deorum supplicatio, 3e legatis quidem ad eam rem splendidissinias vestes praebuerat senatus. Exhibiti deinde suerunt ludi quidam atque spectacula, ti certo loco
recitatum foedus. Erat tum Venetiis Turcarum Caesari si gatus , qui tametsi dimissus erat a senatu , volebat tamen occulte ejus rei spectator esse . Is noetu clam ad me venit, Se pet interpretem, hominem Grecum , diu multumque locutus, videbatur magnopere optare, firmam esse regi cum suo principe amicitiam . Invitaverat me senatus , ut supplicationi interessem : ego autem excusabam , Sc totum mensem post illud tempus ibi commoratus , ubi rex me revocavit. discessi, honorifice deductus ab illis Ferrariam usque . Ejus Dux civitatis obviam mihi progreiIui , amanter excepit. Idem secit Bononiae, Joannaea Bentivola.