Zootomia democritaea, id est anatome generalis totius animantium opificii : libris quinque distincta, quorum seriem sequens facies delineabit

발행: 1645년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tineatque omniabad sui similitudinem condidit omnia. Νon enim ad aliorum exemplar cum is sit, ante quem omnia, & extra hunc sit res nulla, non autem sibi dissimilia quandoquidem quicquid agens producit, hoc si-hisimile producit. Atqui Deus, ut nos docuere Theologi essentia potitur ornata triplici plenitudine bonitatis,sapientiopotestatis, per quas omnes sunt universa in mundo procreata. Igitur cum has participent inter ali aplurima animantes, secundum suam uniuscujuSque speciem habebunt etiam studium , rationem facultatemque operandi tum ad se, tum ad prolem tuendam conservandamque necessarias, quibus singulis & sua respondent organa, quae multipliciter secundum objecta distinguentur & dirimentur. Primo,quod ad pocesta- Naturali. tem pertinet; Eaec ubi suae essentiae conservationique': Vadversantibus resistens, labentes deorsim partes e pon- dere erigit ac sustentat, est sustentativa; effusionem humorumspirituumque vitans , est contentiva; vitalibus noxis occurrens , est vivifica convertendo alimento,

est attractiva; conficiendo eidem,est concoctiva atque immutativa, cui & retentrix servit, ne vel pondere vel alia de causa praeterlabatur , sic perplexa membris addita sunt organa rugosa inque omnibus ventriculum

circumducta intest ina,quorum tamen gyroS communes cum perbreve cartilagineorum viviparorum piscium eorum intestinum non admitteret, feCit in hoc natura membranulas cochleiformi gyro des endentes oblique. Ita quidem ideatis & perpetua in omnibus est haec structurae ratio. Quae cum equidem ostenderim in viventibus inter se collatis, mirabilius erit,si respondentem hanc fabricationem inter vegetantia , &sen-Μ tientia

112쪽

P tientia proferam: Nempe pennarum OrtUS, incremel analogia. tum m flatu perduratio non abiimilis a stirpium natu. ra est: Quippe oriuntur augenturque tectae pennea eril.

stula,quq A cum integrae formatae sunt, etiam convestit ad primum sui exorsum , sive ad primum pedem; ubi autem perfecta sunt, non aliter vivunt alunturque qui

dentes atque ungues.

Sed ad intermissam seriem redeamus e cruditatea superans est concoctiva atque immutativa; exilis mi nusque valentis ad plurima corporis incommoda pro videns est auctrix; externas inj urias praecavens est me, nitiva ; quietis detrimenta propellens est motiva; hosti iam incursus praesentiens & repellens est propugnatrix Haec duntaxat cadunt in personam unam quamque hd minis,quam dicunt individuam ; sed quod ad tuendas omnem speciem pertinet & ad propagationem , et hanc com munis primum fuit seminis preparativa,cola coctiva, efformativa,ad usus conservativa, injectiva, sthoc secundum unum masculinum opifex principiussi, quod expetitur ad generationem. Quod vero ad foem, neum& subjessivum in hoc est foetus conceptIVa, c0a formativa,nutritiva, & cum oportunitate expulsiva,2 deinceps. Haec quoad Virtutem,quae nititur & niti pol est; sed appetitivae duplex est virtus, una, quae commo da persequitur,alter quae vitat incommoda. In primo genere Organorum est Ventriculus fami, sitique obnoAius,qui amat chylum; jecur,quod gaudet sanguificio; lien,qui fruitur nigra cholera; fellis vesicula,quae flavassibilem attrahit; renes,quibus serosus sanguis est deliciis Praeter haec organa sunt,quae voluptate alliciant, suasi quae odio quodam expellunt,ut intestina exuccas feces vesica

113쪽

restea lotium,superfluitates menstruas, uterus. Et haec quidem appetitoria sunt personae hominis, caeterum quae gignendae prolis sunt obnoxia, illa censentur vasaspermatica,epididymis, testes deferentia vasa, prostatae, glandulae,atque alia quaedam in Viro quidem emittentia, sed in foemina recipientia, ut uterus & hujus vaseulato

eulique. Haec cum dixerimus de connitentis appeten- -ἐmalistisque organis,sentientis alia, quae nota sunt quintupli statacis ordinis brevi disseremus. Unus quidem sensus toto corpore diffusus interne atque externe, a quo quidem assiduo tentatore perductum organum illud omnibus,

quae naturae congruerent; frueretur; quae vero dissem ranea nocentiaque forent,provide declinaret. Proximus huic veluti fundamento inhaerens non toto diffusus corpore,sed linguae atque ori assixus est, qui, quae futura essent, in alimentum commoda Vel secus praegustaret. Atque hi quidem corporei toti materiae crassitudine atque objecti contactu gaudentes sunt prorsus necessarii, reliqui qui dicentur,quida ad beatiorem vitam ordinati spiritales,non adhaerentem , sed longo ac tenui sub repraesentatu rem persentienses 3 quorum u- susest,unde ex rei halantis emuxu foetido vel corrupto docetur animal abstinere ; sed olenti bene suadetur frui: multaque consuevit animal per hunc cognoscere, quae omnibus aliis no potest. Ab his exquisitissimi sine duo,quorum alter sonoram aecipit disciplinam , alter vero longe omnium amplissime longissimeque ac ce tissime celerrimeque magnitudinem, figuram, situm,

numerum,distantiam,motum, statuumque rerum de- monstrat.

Hactenus haesum communes animantium omni-Μ a um

114쪽

um perfectorum fabricae rationes: Itaque non obscure apparet quasi plurima esse capita, quibus omnibus ani

mantium habitudines conVeniant , neque esse speciem aliquam eorundem , quae parte maxima non consenti.

ant,ssicuti principio proposuimus; atque adeo universum animal suas facultates suaque organa objectos suos scopos&suos usus habere, quemadmodum primussi in archetypo videntur fuisse Dei , quem unum typum, qui perspicere comprehendereque animo Valet,is optimam hujus rei partem assequutum se esse confidat. Iaquem eundem fortasse, & in tantam rerum unitatem inspiciens interdu Gal. coactus estdicere l. 6.adm. Anat. c. I. persuasum se,unam mentem esse, quae omnia comformet : quasi dixisset, quemadmodum ex pluribus monumentis uno claaractere confictis aut effigiatiis senum cognoscimus opificem: ita exanimantibus ulla quadam ratione formatis unum eundemque facimus Conditorem. At e contra, inquimus nos, si unus est omnium Conditorineque incommodum est asseri lanmata esse omnia sub uno typo , genera praesertim an, mantium omnium,&sub una ratione,quemadmodum minis se ante proponebamus: Itaque volens natura semel unum iis . ' hominem brutorum similitudine absolvere, cum homine simiam studiose fecit, qua una sic humanam fodimam expressit,ut inde simiae meruerit nome. Similima autem hominis corpori est , inquit Ambrosius Leo de

nobil. quando oculi,genae,frons,bucc mdentes, pectus cum mammis, quas in eo loco aliae bestiae,non habent, , brachia inversa, manus cum digitis, quorum medius

longissimus est, & ungues imbricati. Quin etiam imteriora quoque haud secus eis insunt , quam homini;

usque

115쪽

usque adeo super hoc animali veteres anatomicam omnem doctrinam proposuerunt. E quibus unus Russus Ephesiust de Corp. hum .part.appell.cap. IT. interiora eorporis membra simiam dissecans propriis nominuhusillustrare voluit,quandoquide, inquit, ipsa ossibus, musculis,extis,arteriis, Venis, nervis ad naturam hominis proxime accedit : Et quid igitur restat,in quo non sit

simia similis homini i inibus omnibus sic discussis argumenta nunc producam,quibus evidenter cognoscatur,haud nostrum solum hoc commentum, sed nullos non homines naturae scientissimos mecum sensisse, multaque ejusmodi dixisse , quaerem hanc validissime confirment. Timaeus enim noster Locrus apud Plato- Aviumnem ex homine formato genus avium deducit, ac deinde alia quadrupedum & aquatilium corpora : quod mila ipsum cur factum est, nisi quod hominis corpus artem& opificium summum recepit, utpote metrum omnium creatura omnis dicta sacris Theologis, a quo jam si alia fabricari libitum est necesse fuit & ad hominis effictum modulum surgere, & ab huj us excellentia deficere alia quidem magis,alia minus. Quare deficientis opita Tim non prima sors fuit avium, major recellus aquarilium s .nodatio. maximus piscium ac serpentium, quae omnia simul generaa summa illa hominis absolutione & ab organorum usu similiter discesserunt.Haec enim Cum commu- Defieientes niasint,communis & aequi tamen non fuerunt Usus, cum his lingua restitit defecitque ad loquendum; cerebrum ad intelligendumst aures ad disciplinam; nus exteriores simiarum& quadrupedum ad officiose 'agendum,& ad artes exequendas. Sed corpore tamen

renus horum similitudo tanta visa est priscis sapienem

116쪽

bus,id est, Pythagorae,Primis mythologis,Homero,ph. toni Apuleio Schoru amicis;ur plurimas diversi generii animantes transmutatas facerent in homines, & hos et jam in illas. Ovidium unum pro multis lege in opere Metam: mira tibi rerum istarum de perelegans,sicut copiosa erit descriptio. Quanta autem perportione muta tu se jam in cygnum depingit vel Horatius in Od. ro. ιι Famam residunt cruribus asperae Pelles; ct album mutor in alitem, perne nocuntur leves Per digitos humerosve plumae sEt Sulmonensis Poeta, Metamorph.2. Cum vox est tenuata virorCanaes capillis Di inmutant plumae, costum a pectore longe Porrigitur igitos, ligat junctura rubentes

Penna latus velat tenet ossine acumine rostrum, Fit nova Ignus avis,o c.

Prae terqua quod Sphyngis Oedypique docuit te pausi.

nias oraculum, unum eundemque hominem esse .

πτραποδα, quod ita reddidit Ausonius in gii pho ternarii: ut bipes se quadrupes foret tripes omniasolus. Verum ut ne Poetantes hos viros causeris , mysio

gnomonicorum tum vetorum, tum recentiorum usa,

versam scholam addo , maxima, qua philosophatissent, via est ab animantium brutorum ad homines similite dine, quae ratio quantum usitata semper , tantunder non disquisita neque demonstrata, sed per thesin state ta est ab Aristotele constantissimo omniumPhilosopho atque Auctore receptissimo. Sed cum ostenderim secundum habitum unive

sua i

117쪽

tum communicare animantes cum homine,non omitatam & secundum partes monstrare consentientes. Cognoverunt id recte Mythologi & antiqui Vates,qui Prometheum tam τεῖς in μηθειας dictum virum fictum ex luto, hominem ex multis ut Poeta Horatius , dc in hunc Aeron &Ρorphyrion enarratores dixere.Illius sunt hqc; Fertur Homelleus addere Principi o Horati Limo coactus particulam undique.

Desectam ct insani Leonis stomacho apposuisse nostro.

Quam rem & Astronomi venientes non cunctanter approbarunt,qui duodecimum Coeli Octavi animantia singulis hominis partibus praefecerunt , ut cecinit M nilius. 2. Astron. c. o. Declarat aut tantam hanc hebluinarum partium cum nostris affinitatem ac sympustiam , quod sanis aut aegris Viventibus alterutris plerumque, sic vivunt & alteri: adeoque factum est saepe, uta bestiis pestilentia ac morbis transmigrarim ad homines,ut multa ejus rei testimonia produxit Andreas Scamatus in suo de pestilenti angina libello. Atque et-jam communem Medicinam habent &brutae animam tes& homines: Quam rem demonstravit Gabriel FaLIopius in lib.de Therm. aquis c.IO.& Ayicenna idten. . tr.2.c.'. quod est de chymono, curae morbi meminit, quiest,sicut in equis. Sed & communis Veterinorum&hominum Medicinae ratio emita ut Chiron, qui utruusque rei scientiam tenuit,propterea antiqui Mythologi fecerint. Intellexit hoc autem Cnostris optime Io. Tagaultius,qui lib.Chir .c. 2.fractorum veterinorum curationem in humana Chirurgia pone-

118쪽

Exacta partium conferentia

re non dubitavit : etiam Diomedes Cornarius Iani L. lius, febrim epidemicam pecudum ex analogia h0mi num descripsit, i. rararum Sc mira n daru m histor. illa Sed sacros auctores nominare satius erit. Deus ipse it Veteri monumento,quo saeviorem de hominum libidi. ne vindictam caperet, in omne animal saevisse, atque

omnem carnem, ut ipse loquitur, exterminasse consul.

to voluit. Quod qua ratione factum scripserit sapi ea

tissimus Moyses, nisi tam multae similitudinis, quantassi jam vidimus,interventu 3 Iam igitur hac de re cum multa dixe rimus, prole.cto fit ex tot omnibus perspicuum, incredibilem inter homines & brutorum fabricam intercedere similitud nem. Sed illud tamen nunc quaeri potest , num unius ad alterum sit comparati obnaturali scilicet Sc necessaria unius ad alterum habitudine. Plato quidem ea procret tione brutorum, quam secundaria ab homine fecit: per te videtur assten si ite in naturalem aliquam omniussi necessitudinem. Sed Peripatetici facile, quantum equi dem sentio, statuerint nullam esse ex naturae institillo

correspondentem analogiam , enimvero neque pedet belluarum anteriores immutati de manibus, neque mynus hominis mutatae de pedibus anterioribus videntuli

sed suam utriusque formam absolute nacta fuisse: neque aliquid facit,quod Aristoteles in lib. de Incess. alli. mal. & alibi dixerit,quale est os animanti, tales esse plaa tae radices, & 2. Hist.animal.e. I.dixit; quadrupedas,qua lanimal generant,omnes habere vice brachiorum cruri priora; sed, quae praecipue multifidae sunt, has manibus

tuo digitato pede respondere; hoc enim ad plura quasi

manu uti. Nimirum potuit haec ex aliorum sententia re citasse:

119쪽

eitasse sed contra videtur Cicero sensisse lib. 1.de Finib. Resolutio nodi videtur illa, si rerum,quae inmudosiunt, opificem facimus Deum, qui ad ideam & exemplar sui singula fecit, ut nuper explicavimus: sic profecto, cum necessum sit priore propositione ornatissimum homunem finxisse, bruta quidem huic,ut fieri potuit,similia, seddeficienti nimium opificio procreari etia oportuit; si vero mundum aeternum statuerimus, ut peripatetucorum Principi placuit, sic necessaria nulla fabricarum est comparatio, sed unumquodq; genus suam nactum est compositionem atque organa peculiaria. Haec igitur isti: sed nos,qui gloriari possumus veram multorum notitiam per Christum Dei unigenitum affulsisse,

dum rerum universitatem a Deo creatam credimus

constanter etia oraculo Platonis, quod de Moyse commune fuit, assentimur, bestias omnes ex proposito hominis exemplari conficta fuisse. Auctorem autem Opi is si

non vulgariter, neque protrite intelligentem, verum retueximium, inreprehensibilem atque inimitabilem, qui ratis. motor sit non mobilis, est docens non doctus ipso.

Cujuslibet animantis opificium exornatum apparen atque perfectum nullo labore testificatur atque decla. rat; praesertim vero, quod necessaria ratione dc Hippocratis testimonio constat,partes corporis uniVersas uno simul tapore coformatas, elaboratas exacte tu internas cum externas aequaliter relinquit: ut a.deNat.fac:Quam

rem quis nisi omnipotens Auctor perficere potest Z Vtarum enimvero nisi Deus ipse fuerit, qui in haec opera descenderit, tamen pro ipso effector fuit, utens formula tradita ac praemonstrata peripsum primum formarum Inventorem atque Architectum: Ita enim Pla-

120쪽

to in Timaeo suasit Deos minores finxisse cuncta Dei magistri monitu ac praeceptiS. Quae cum ita sint,&nostra jam demonstratione, di aliorum testimoniis apparet, non exiguam hominibus& belluis inesse fabricae corporis similitudinem.

De WAitate ac necessitate conferendi ad

unum varii multigenis animantium

opificii.

CAPvT ILSEd utile nunc fuerit etiam videre,quantum expediat professori viam hanc contemplandae similitudinis

recte tenere; quam rem equidem aperire nobis ansemus est, si, quae conducent, prius aliqua praemisiero. Naturae lex in fabricandis omnibus piaecipue animantibus haec videtur suma, ut diversitatem in similitudine, similitudinem in diversitate, unitatem item in multiplicitate, multiplicitatemque in unitate conser-μυνου Vet: Quare non absurdum illud Pythagorae videtuta, ς -- - unum& multa implere continereq; omnia: quod tam μ. etsi In tradendis enunctandisque rerum principitc interpretantur non ulli; nihilominus&1n consstituendis rerum generibus exercitam eandem a natura comprobamus. Quippe cum omne animal anima constata& corpore; hoc quidem varie multiplex, illa verssimplex indita est, atque ita una, V t innum eras corporis particulas potestate colligat atq; in unum ordinet, qua est operatio,vitaeq; per hanc ipsam coservatio; illa verstot tantaq; viscerum genera unum idemq; habent oficium

SEARCH

MENU NAVIGATION