Zootomia democritaea, id est anatome generalis totius animantium opificii : libris quinque distincta, quorum seriem sequens facies delineabit

발행: 1645년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Itaque eum multum amnia sint ostrea plantis, has certe sic erit perspicere sicut illas: neque absurdumaut futile opus erit resolutas has inspicere, siquidem non dedecet illas contemplari Ad extremum tam mssignis tamque elegans plantarum ad animantium partes analogia est, utadmirationem speculantibus excitet non paucam. Quamobrem & nos in plurimis planam experimentis atque observationibus usu comprobatis proxi. mo,qui erit de Dendrotome,sermone faciemus.

Dendrotome Se de Stirpium opificio.

tone pronunciatum, mox ab Aristotele confirmatum; hominem este plantam quandam inversiam; ita verum est scilicet,suum opificium suamque Anatomen esse plantis,quod ut appareat demonstratione, utare- quidem enarratione Antonii Migaldi, qui initio libelli, quem Partium arborei corporis explicationem inscripsit haec prodidit. Ratio verissimum esse nos docet, rerum Omnium parentem nihil fecisse frustra, dedisseque rebus omnibus partes & membra, quae illis ad usum ne cessaria providebat. Sic arboribus radices, velut fundamenta quaedam, ut iis quasi pedibus subsisterent ac firmarentur ; quibus truncum superposuit, ceu quandam corporis statura m&habitum, ramisque quasi brachiis rursus illum diffudit,atque ex his caules ac surculos elicuit, veluti manus & digitos, eorum que alios fructu donavit,alios fronde sola vestivit, ad protegendos tutan-Η ι - dosque

82쪽

dosque partus. Caeterum his omnibus corticem ceu cuctem quandam apposuit, cui humor subest, qui sanguis intelligi debet,omnia alens,vegetans A sustinenS, unde etiam arboris caro coalescit cortici proxima, cui venet: insunt per caules & surculos, ad folia usque perreptantes. Insunt& succis adipes,quia colore Alburnum

Vocantur, mollis ac pessima pars arboreae carnis,nam ibcile putrescit: subtument & carniglandia perinde ataque in corporibus humanis , quodam callo carnis inseconvoluto. Latet postremo medulla in singularuae partium meditullio, ut in solidis animantium partibus. Morbos tam partium istarum, quam universi corporis arborei, initio lib. tertii nostrae hortensium historiae uscunque expedivimus, adhibitis remediis & auxiliis. De arborea Anatome hactenus : venio ad nutritionem; cum quidquid adolescit augeturque, capessat alimen.

tum, oportet,caloris attrahentis & concoquentis bene.

1icio illud suppeditari, necessum est. A rbores itaque caloris principium aliquod habere par estiquod radicibus

alimentum ex nutritio terrae sinu, ceu ab altricis uberibus confectum fugant & hauriant. Nam terra periis de atque ubere utuntur,ita ut radices proximo & illi boto ejus succo primum alantur, dein residuum ad truncum & illius partes subministretur ac transmeet,donec ad summum & ultimum surculum,ac folium transmissione&ministratione perventum sit. Naturali enim vi ac facultate alimentum per medullam trunci, ceu per canalem , caecis quibusdam meatibus ad summum usque & extremum undiquaque distribuitur , quo cum pervenerit,ibi consistit atque absumitur, hinc multa igramorum capitibus germina. Quod si veluti redundans

83쪽

ad crura radicibus vicina reflectatur & remigret, multos ibidem stolones edit, humore nutritio illuc universo Aa partibus superioribus remisso. Haec Migaldus de partibus arboris universis; sed de semine Empedocles philosophus poetandoMaximus oviparas plantas dixit, quasi eadem faciens semina & ova. Repetere quidem non possum , nec nimietatis metu debeo, quot locis Theophrastus Peripateticus similitudinem animant,um dc plantarum his ipsarum commentariis attigit; ta tum e multis recitabo duos, quos initio libri 1. de Plantarum historia legimus. Priorum quidem Dendranat men adumbravit sic o Plantarum historia, ut simplieiter

dixerim,aut per partes externas totamque formam, aut

per internas haberi potest, ut etiam in animalium gen re partes abditae e dissectionibus. Sed paulo posteriore periodo; Ad summam,ait, omnium, quae in plantarum genere spectantur,similitudo petenda ex iis est, quae in animalibus insunt,quoad fieri possit.DI liusNebrissen. sis, Vir ingenii singularis in adn. .ad sacra riptitritici

semen,ait, tres habet partes praecipuas, cutem, corpus, genitale: ex hoc postremo relato erumpit radiX ac tri lici herbaprimum, ac deinceps calamus defendit genuturae corpus,hoc vero cutis. Sed Plinius mirus mundi rerum adnotator ait: lib. 2I. c. . Lilia venas prominem tes in modum striarum habent. &l. 16. c. 38. P.SIn qua rundam arborum carnibus pulpae ven aeque sunt,discrimen earum facile. Venae latiores candidioresque pulpet fissilib. insunt; ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibbet praelongae admota, ictus ab altero capite vel gravissentiatur penetrate rectis meatibus sono.Sed Hippocrat omniu primus multa mihi sub una re complexus vi.

Is 3 detur,

84쪽

detur, & procreationem pomoru cum animantis Adimatione expressisse, cum umbilicum malo punico at tribuit: videlib. de Natur. mulierum , n. 38. &lib. 2. de Morbis mul. n. I. Ad summam, tam discretae partibus sunt omne plantae,ut propriis signaturis se ipsas, &suas virtutes deglarent. Itaque Pythagoras abstinendum fabis auditores suos,&Pailosophos Viros jubebat, pro poerea quod id legumen Veneri serviens pudendum re

fert. Sed & ciceres Fabius Columna, multae Vir ob bVationis, advertit utrum que sexum referre , quod laborantibus utrisque benefaciat per vias vesicae materias ducendo: Ad haec, & arietis cornua conVoluta repreti. en tat,si acute inspiciantur. Tot autem plantarum a homines respondentes partes partiumque analogias re

perit Baptista Porta Neapol. ut conscriptos hac de reli bros reliquerit posteris. Hactenus autem de his alii nos ad rem abunde con probandam e empla multa per partes arboris digesti proponemus initio a seminibus& a cuticula sumpto cumula. Cuticula & cutem stirpibus extare manifestum est Hac quidem durior est cortex , tum in pomis & fructibus tum in aliis. Cuticulam vero lanugo refert , ut in selidi quercu s, quae attrita digitis flocculos reddit , cujus ideo sunt hirti piliculi multis,u et borragini,urticae, atque aliis quibusdam.

Sinina. Semen Veratri si quis inspiciat diligenter, hoc ai. apertum non admodum dissimile videbitur chori Cum foetu incluso; venosa utraque membrana thex

umbilicalia appendicula pendentia genitabula,&c. iliqua. Siliquae fabarum que contentarum illud est opii cium , siliqua est uterus, vas communissimum , pς

85쪽

quem discurrunt per alterum latus, quod inaequalius, venae deferentes alimentum semini s quod alimentum primum recipit excoquitque corpusculum,quod videtur prope hepar uterinum alligatum arctissime membranae , cui colligatum appendiculum interne conno-ctitur semini per seipsum alendo. Mirabilis processus est atque complexus venularum in stirpibus arundinaceis: unum nomino Foeniculum) In unoquoque geniculo, in quo binae transversim flexae occurrunt , ut mediam veluti cordulam inte textam relinquant, dum eodem ipta recto itinere su sum contendunt,ut similiter in superiori geniculo oc- rifruti- curruntcontexantque se invicem.

In testiculi vulpis radice fibrae majores sunt inferneΚ-αsursum abeuntes,praeter pauCissima, quae legis sunt o dinariae procedentes , sed capillares promistuae sunt. In majore duorum ingeniculum, quale est castaneis & fabis, triangulari forma. Quibusdam semina duo pendula de suo pediculo intra vesicularem capsulam connuventibus utrinque valvulis custodientem utraque adhaerent. Lunariam in annum gestare uterum cum efformato foetu retulit nobis naturae scientissimus,Fabius Columna noster.

E foliis mihi, quod admiratione dignissimum

obtigit,est folium Ficus Opuntiae, resolutum parte car- Authoris nosa residuis tantummodo venis aut nervis, si sic vo-tate candi stat. Ambiguum hoc quippe, sed Vasa ego ma--l0:quorum contextus ac dispositio sic implicata est, ut cum aliorum foliorum omnium continuo ductu dirimantur in ulteriores ramos,qui semper anterius procedunt &liberisunt a complexu. Hi, quos describo, sunt innexi

86쪽

64 Zooro MIAEI PARTIM PIGMAE innexi sic, ut eum ab exortu folii processerint, relicto inani spatio circumcurrant flectanturque in se ipsos ex

tantibus ex orbis ambitu exteriori aliquot quasi radiis I qui

surculi sunt venarum. Dubiui profecto sis , num hi de orbitisiurgant, vel ad hanc proximi veniant de vicinis surculis, qui

cum primum viam in anteri0.ra visi fuerint tenuisse, mox apparent in posteriora revehi, quanquam itu fibrarum acu. tius perspecto decreverim dii quidem ad extremum, surcisi los venarsi, quarum triplex op do est & ea dispositio, ut mini l mi omnium a majoribus,&hia maximis comprehendantur, assurgere binos , qui deinde ebducti primum, mox relicta platea rursus coeunt,& coaliti ali. quantisper procedunt , ut rubsus divaricentur. Sic plateam lib. militer procedentes relinqua:& coeunt, quemadmodum ante dictum est; quam teXturam etiam retinent intus minores

surculi , & sub his minimi, illa ltamen una re peculiariter ex

plicata, quod intra spatia maejora illa asi adit certis locis ramusculus, qui facto cis cultu

87쪽

ellitu Aruloque relicto in sese reflectitur , mittens ab extimo sui clivo ramos, qui cum aliis secus discurrentiubus coeunt & se invicem amplexantur. Interim his utrisque surculis,quos binos adscendere depinxi, as u gentesinferius alii aequa magnitudine similes in via plateas transcurrendo conformant , atque inter hos alii minores eum, quem dixi,contextum eonficiunt. Talis liniversia totius folii sua Carne resoluti textura est; quam quidem,si quantum satis est,non deseripsi,magna texturae vetuit perplexitas. Interim ex his facile cognoscitur, complexum vasorum persaepe necessarium esse& in anastomosibus vasorum cavae & portae, quae in hepatis penu, in complexibus vasorum cordis & splenis, inplexibus arteriam venarumq; cerebri de epidydimidis, fasce nervoso ligamentorum cavorum penis μin aliis quibusdam. Ita non dissimilis venarum vegetabilium, & sentientium omnium usus est,& fabricatio, post hanc plantam secunda est opificio folium , quod primoribus interest foliis Palmae. Carne enim sua resolutum rectis secundum corpus fibris ac transversis contextum est sic, ut stamina duplicia linteorum panno

rum reserat,&c.

Sed flores nunc perspiciamus. In iisdem ab extremo seminabulo stylus promuς cidis modo formatus,in quibusdam simplex, in aliis secundum unum quodque foliolum ad propulsandum,

ut credo,occursum exteriorum, quemadmodum sunt arboribus spinae: Cubant quoque, ut molliter fruentes animantes in strato laneo, sic illi in lanugine teneri. In flore Violae cyaneae effictum corniculum cavum inferne convolutum , cujus convexum interne

88쪽

sustentant duae costulae. Hujus usum credo ad eXcipien dum rorem coelestem , quo alitur indies flos, alioquin prompte deciduus. Idem corniculum flori Fumariae, Satyrii,Consolidae, unde & Speron di Cavali ero nom natus est; Item floribus quibusdam exoticis.Confirmat me in ea sententia, quod floris Satyrii pediculus perspicuere tortus est ad inferiora, qui sua fortasse natura vergit ad superiora; noctu nimirum ad udum , ut dixi, aeris excipiendum. Flos valerianae floridae, quiboccadi Iupo vulgo dicitur,magnam exhibet conformationis suae admirationem. Vasiformis est anterius bivalvis parte maxima fibrosa ac nervosa, folia pauca habens; pars nervosa,ut rigidior suapte natura sit fabrefactis adhuc interne fibris, spiculorum aut acicularum

modo dispositis sustinetur, ut vasis pars posterior maneat circumvoluta: Atque eo amplius, quod bini spicu lorum ordines oblique sibi occurrunt relicto spatioloisoscetis cujusdam. Atque haec quidem parte altera, quae terram despicit, sed inter flores omnes lenissime cubant semina fructusque : Nempe videris semper l, nugineum quoddam stramen suppositum tutelae conservationisque gratia. In lentis agrestis folio floris sim Premo parte interna Corniculi duo, quorum in medio intercubat seminis vaginula. Nunc autem in fructibus exerceamus inqu1sitionem. In his quidem est serio admiranda similitudo juglandis cum animantis capite & multo maxime hominis. Quam equidem nescio num per lusum aut alia quapiam ratione fecerit natura; rem,quam & lib. de .gnatur.rerum advertit Osuualdus Crollius p.17. Externum enim ipsius virentem corticem molliorem assimilari

89쪽

milari videbis cuti; inferiorem cranio, quod utrum quesias commissuras habet. Interne cranium est variis scio suis processibusque distinctum ; ita cortex juglandis imterne. Incumbunt binae membranae cerebro , binae iatem juglandis nucleo: disicut altera durior,altera in cerebro mollior,ita eodem ordine in juglande: sed superior membrana in animante quemadmodum falcem&sinus multos habet,itemque & venulas &. fibras quasdam; nucleus plexus & gyros illoshabet, quos & cerebrum : Item & processus mammiliares in nucleo videris; praeterea & corpus illud, quod a cranii processibus indivisum relinquitur: Ad extremum tanta capitis ac juglandis similitudo est,utGrςei res,quae ad hoc tempus Omnes naturae interpretes latuit propterea vocarint κάροον, quasi dixerint,caput.ς enim caput est , quod transferentesHispani ad faciem solam dixeruntLacara. Non hic omittam & Plinio cognitam juglandis ad animal aliquam similitudinemmamque alta. I .c. 22. Dupli ci nux contecta operimento pulvinato primum calice, mox ligneo putamine; quot modis & foetus in parente, hoc est utriculo ac ventre: quae causa fecit, ut est verisimilius,nuptiis religiosas parcu tot modis munito,quam quod cadendo tripudium sonitusve faciat, elidendo virginu puellarum clamore ad vulvarum vitia & pue peria multis variisque modis praestant. Sed & Amygdali pomo cortex interior meditullio pumicosUS, nerrveisque fibris intertextus,inter Diploidemquemadmodum humano cranio, nucleusque appensus, quemad

modum in Avellana.Sed cortici,dum tenerior est,qmu-que sunt tunieae: Prima quidem lanuginosa,l secunda membranosa, mollis, tertia ossea, qum sunt LX rnNI a Omne ,

90쪽

os Zoo TOMIAE PARTIs PRIMAE

Omnes, quarta membranosa durioriquinta membrana

tenuior.

Non minus adnotatu dignum videtur id, quod nuci inest castaneae, cujus extimum hyrtum involta

Cru echinatusve calix, veluti cutis est extrema hominis Cum capillamento , cortex laevis externe , asperior interne, veluti cranium est , cujus lanugo interna cra

saest meninx , sed membrana pomi rubicunda tenuis est menin sub quibus utrisque fructus est,in cujus imgeniculo venae stat ad corpus tenuissimae. Sed in nuce Avellana illud admirari licet, quandoquidem nucleus nervulo quodam e radice putaminis surgit, qui nuclei mediu parte ejus causa ingreditur in longumq; eidem

insternitur: quem nervulum si leniter a ventre, per me

vocato, ejusde nuclei separaveris , Vasa foetus umbilic, Ita referet,qui& in siliquis omnibus, si perviseris, reperietur. Sed si putaminis structuram inquiras, ab hujus Centro venae surgunt conspicuae , desinentes ad cuspidis unum punctum per conVexas omnes quasi costas aequaliter: quas vasis per secundas discurrentibus comparare possis. Illud auteminter haec non minus admirabile eL quod calix matrici simillimus est, cujus internae parti dicaruncula inest placentae respondens, aqua & alimem tum capessit fructus,&ab hoc cupienissimus est, sponte naturae separatur illa, ut in animalis foetu evenit. Sed &in pomis suu est est.locus seminis necessarii vitalisque speciei propagabilis locus conservatorius quem ipsum observare licet & pluribus cellulis exornatum ad binasemina recipienda. Ad haec Aurantio pomo suus est fabricae ornatus:

Primum soliis & cuti analoga pororum raritas ; hujus

SEARCH

MENU NAVIGATION