Zootomia democritaea, id est anatome generalis totius animantium opificii : libris quinque distincta, quorum seriem sequens facies delineabit

발행: 1645년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

optimum hujus tanquam succedaneum habeam,quoad rem quidem meam nec commode minus nec utiliter utiliceat. Quorsum, dices, haec tam delineate picta atq; ex caelo usque repetita Z Ut ostenderemus, cum ad usum reru aliquarum similia quaerimus, rebus nos ipsis aut parcere Velle , aut certe assequi eas non posse. Gale- Galenumctaum porro, qui in dissectionibus similia quaesiverit ho-οillis, cum vellet, non potuisse hominem secandum e T. assumere, dicere qui possumus e Cum Romae subperatoribus, quibus acceptissimus esset, factu hoc illi 'perquam facile futurum fuerit, ut cadavera per hosce a magistratibus, quaecunque tandem vellet, quae dissecanda aggrederetur , impetraret, etiam ut edicto aliquando impediretur, quo minus hoc illi facere liceret. Cur igitur, cum rem intueri ipsam posset , ad usum medicum tam necessariam, similia potius quaesivit Z Simia quidem nihil aliud quam simia est , & homo homo , ut qui Medicinam humano corpori fecerit ac scripserit, non simiis, hac quidem de causa hanc ipsania quoque in humano corpore exercuisse debuerit. Sed aliud omnino quiddam fuit, quod eum & ex veteribus in illis multos ab hujusmodi dissectione retraxerit ;dele scilicet illis hoc atque impium visum, negotium- dissem hineque horrendi cujusdam facinoris plenum hoc pacto Anatomen tractare ut civire in cadavera nostri generis videri possemus , deterius quam si cum larvis luctar

mur , aut non longe minore certe cum ignominia,

quam si ad gemonias ea scalas trahenda,aut canibus avibusque dilaceranda exponeremus. Luerint poenas suiseeleris semel; siquidem sceleratorum cadavera sint ,

ut justum de his supplicium sumptum ignominiosa

182쪽

rnorte, per magistratus ac potestates.Quid ultra hoe se vimus tam crudeliter in nostram ipsbrum emgiem, lEt structuram demolimur tam contumeliose i Verum

ut nihil hoc sit , nec quisquam fieri injuriam posse putet nefandishominibus, quos vivos m ortuosque pes

simis semper modis affici par sit , at id tamen a nobis fieri non erat necesse. Carnifex hoc faciat ad rem hane publice delega tus aliquis. Quid nos tam triste mini. sterium odiosissimi carnificis aut humani certe laniisse. bimus e Uerum age non in hoc fit, ut serviliter fiat, ac carnificis de more, quod in usum talem tantumquest; At ego tamen ferre aspectum hujusmodi non possim. horret mens, animusque reformidat, & tristissimum . hoc spectaculum aversiatur&abhorret, quod peragi in eo video. Cui, nisi homo prorsus n on sum, eonsess. tire simulque omnino assici debeo, quum videam an mantia caetera, quo fera minus habentur, & placidiora sunt ac humanitatis plus obtinent, naturali quodam im stinctu ducta longe refugere a sui quaeque generis ebdaveribus. Ut autem ea discerpta dilament,ad id vero nulla haec unquam vi, ratione nulla cogi posse cred, Quo fit , ut non immerito Galenus propterea Iovise quod triste illi odiosumque spectaculum hoc visum

ver et fuerit, sic enim est : Quaedam, quae, ad thoracis m

fictionis ab Iculorum rationem neCestario pertinebant,ea in porco

umri potius ostenderit, a simiis autem abstinuerit, ob humonaetantummodo formae similitudinem. Unde planissimum esse possit, naturae quodam suae instituto ab hominis eum disiectione abhorruisse, qui in sim iis ob mnam similitudinem veritus sit humanam emgie laedere; cum aliter facere posset, & Occurrerent alia, quae ut, litatem

183쪽

litatem eandem,atquead artis usum perqque commode explerent. Quod cum aliter non potest, resque ingruunt eae, quae spectari apte , utiliterque non nisi insi-nnis possint , tum vero ne his quidem parcit , ut hominianterim )mper tamen parcat : Artis videlicet usum praeferens semper, nunquam tamen humanitatis oblitus. Atque ii eadem sententia fuisse ex veteribus quo eam video. At quos homines Z Democritus certe accedenti ad se Hippocrati, brutorti ipsorum, quae tunc prae manibus habebat , dissectionem excusavit: Facio , inquitia μυσεων Θεων Quid dicturus, si hominem tunc secuisset Et Aristoteles aperte professus humana viscera, partesque , quaecunque tandem sub cute latent, omnes non sine animi molestia tractari posse, petendam interaneorum hominis omnium cognitionem ex aliorum animalium , quae respondere similitudine quodam possent, dissectione Censuit. Et Plinius aspici humana exta nefas haberi testatus acriterque ac prolixe

in haec invectus, quam ipse quoq; tam insignis alioquin

naturae universae indagator ab his abhorruerit , existimari inde potest. Itaque tecum omnino sentio hac in re , eadem saepe expertus inter hominem dissecandum horrorem quendam animi, refugientis ista sensus tristitiam , atque omnino invitam quandam voluntatem,necessitate potius coactam: In eo autem dissentio, quod videris existimari , in humano semper cadavero exercendam Ana tomen esse , idque Galenum, tum V teres una alios factitasse, cum verius tamen simias foederint illi, tum animalia semper ea,quetebo rocul ab humana abesse effigie videri his poterant. Paucos quos

excipio , ut Herophilum fortasse , etsi qui usque X adeo

184쪽

adeo esse inhumani potuerunt, ut Vel vivos dissecam dos sibi sumerent , ad artis licet usum , scilicet nuthorum exemplo hac tempestate , cum passim jam veluti reCeptum hoc sit , ut homines incidamus, paulo post etiam in vivos sciviemus : Sepulchrae, quidem expilare non dubitamus, mortuos inde erue x . Quid i ut pauxillum nescio quid inde inter homi ne & simam diversitatis colligamus, animi causabnam usum quidem instignem, quique nos ad perpetrandum hoc deducere debeat,non video. At gnim,inquam ego hoc loco, mirabile id me hercle futurum sit, siquissimias homini in Anatome praeferendas esse contendat, si milli nnas quidem illas, alias tamen ab homine, ut Varia ac diversissima multa reperta jam sint , postquaindj-ligentia, longe quam anteactis aetatibus multis,majore inquiri coeptum in haec , traducto ab animalium ali 0rum , in quibus veteres se illos exercuisse dicis, adhonia ι ἡ,n, mani corporis dissectionem ,negotio hoc. Huc,inquit . s. Curtius, tendebam, ostensurus parum, imo nihil poti m humi A iis, referre, quod quidem ad artis indeptionem hujusq;

ηρ ipssius exercendae commoditatem attinet, utrum sitasas secemus, an homines, variaque illa ac dissimilia, qύς tu reperta esse affirmas, simillima eatenus quidem evadere , ut ad rem nostra non sane perinde referat,utrum

hoc illove modo se habere reperiantur. Hoeque ipso animadverso veteres illos, cum que his Galenum,n0a immerito jucundiorem labore molestiori curq libem ter praetulisse, qui minime quidem id fac turi fuerint,si necessarius aliquis capescendae artis hujusmodi cessata rus in hoc usus esset. Neque enim tam religiosos fuisso credo,ut cum aliter fieri non posse viderent,non statim dissed,

185쪽

dissecaturi etiam ad vivum homines fuerint , nunc eum, sicuti diximus, crudele illis hoc, neque necessarium tamen interea esse videretur, & quantum satis ad rem medicam futurum esset, capi usus posset ex simiatum dissectione, nihil videri mirum debet si non neglecta artis utilitate, interea non postremam ha c in re pietatis humanitatisque rationem duxerint. Siquidem credere hoc possimus inquam ego,tum praecer opinionem Omnium, quae a te nunc dicuntur, Curti. Vellem, inquit Curtius, non efflueret mihi hora, aut non m T .haee com m odulis tractari possent in scholis,non dubitarem ostensum probatumque iri facillime, sicubi varia -- ab homine simia reperitur in eo nullum penitus fieri arti minus ideo commode utiliterque eXercendae de- illam, ais trimentum. Percurras licet diligenter singula, quae de ossibus, caritilaginibus, membranis, musculis, arteritS, venis, nervis,& quidquid est, traduntur; invenies plane ιρminis mimusta, minutias potius quasdam esse non necessario: medico persequendas, multa secus tradi quam intellegi voluerit Galenus, nonnulla etiam in contradictionis repugnantiam Verti, quae nulla sit. Omnia autem ejusmoditae, ut nihil sane referri possit ad usum quidem

medicum, utrocunque tandem modo tradantur aut accipiantur. Quid enim,quaeso, attulerit arti damni, si paulo diversius aliquando ossa committantur. aut non istin homine ossicula, quot in sinesis & canibus alicubi in corpore aut Contra numerentur t Quid musculorum series major minorvehic, quam ibi, aut e diveri se ibi, quam hic, tenuium praesertim ac minimorum, minimarumque functionum i Quid venarum aut arteriarum paulo secus in homine notatus processus,

X a quam

186쪽

quam in simiis/ὁc hujusmodi reliqua Z quae nullo ua.

quam alio, quam cuncta alia modo medentes tractahi. mus, quaecunque tandem his morborum genera acci.

dant. Fingas tibi quaecunque, quomodocunque vis, nunqua quidem Medicinae proptereaRempublica ulla inde ex parte periclitari videbis. Etenim, si qua tandeasime, quae Galenus falso inesse in homine censuerit ei

sane,cum nulla sint, ne negotium quidem unquam n0. bis ullum exhibebunt. Si qua vero addita reperiantur, quae illum fugerint parva parvique momenti culici haec, quotquot ejusmodi sunt, numqua cursum Mei ci institutum remorabuntur. Sumam9 exemplum ulluatque alterum ex maxime memorandis, quae reliquo rum omnium instar sint, & unde deduci in caetera rotio eadem possit, nam omnia hoc plane loco recensere non convenit. Clamant hi: os sacrum in homine pluribus, pectoris autem minoribus, quam Galenus deseri. pium reliquerit, constitutum compagibus inveniri. Concedimus quidemGalenum quoque non homines, sed simias dissecuisse dichmus; quid tum 8 Num destiscendum propterea nobis ab arte medica aut methdio a Galeno nobis tradita fuerit 3 Ac no n , quicquid tali dem obvenerit partibus his morbi, eadem erit medendi ratio 7 An potius immutaturi quicquam sumus in curando eorum , quibus prius recte ad haec utebamur , quod ista demum nobis innotuerint. Non, opinor, faciemus': Non enim subest ratio. Finge tibi quantumvis, au t fracta aut luxata, aut coni,nuitate sua soluta, aut cuicunque tandem morbo obnoxia esse possunt: eo ipso correpta, quod curandi rationem

187쪽

ionem hac quidem de causa variaturum sit, non reperies. Fracta sunt,contusa,caesim, punctim,concisa,dis -- cista, luxata, humecta, sicca : Quid ampliust cu- hodis mori

ratio eadem, quae prius omnino tamen semper, ne hi- borum culum quidem propterea immutata, adhibebitur. Sint ruit reperti pulmones humani, quam hactenus credidi- n serinamus; jecur non his fibris constet, varient intellina, alia lienis facies, tradita est curandorum horum omni. quappilis e- una ratio ex simaiarum quarundamq; aliarum anim an. ravi ignominum inspectione ducta, perque tot jam aetates felici rerum successu comprobata. Hujus innovandet his quidem de causis, quod nova haec reperta sint, quam tamdem inire debeamus rationem Hoc vero est ,Varine,quod ex te scire libenter vellem.Quasi me,inquam,refractarium unum habeas tauin negotio,& non tota tibi studio rum jam Medicinae schola reclamet.Idem, inquit Curtius,dicendum faci endumq; de musculis. Musicul',ajunt quida, est in simiis qui inhomine no visitur.Ite qui in sim iis tenuior;amplior validiorq; in homine. Ite qui aliter in simiis atq; aliter

in homine caput exerens moveat,&mulia talia: Demus hociquod cum dederim',necGalen. adversabimur,qui se nunqua homine secuisse ami mei, & satis eum hac in parte Medicinae fecisse defendere possiam'.Etenim rudi ius partes hasce qualitercunq;,ac quomodocunq; ta dem affectas tractemus, quod ex his ac sexcentis hujusmodi ad curationis totius flammam augendam, minuendamve, aut Variandam facturum sit, nunquam, opinor, invenies. Inveni, atque aureus mihi statim dolus erectus stato incapitolio. Quicquid autem curatio nem aliqua ex parte non attingit,ue artem quidem n

188쪽

cessario attigerit. τολιγία igitur haec est, & minu tiarum tractatus, quas persequi nec necessarium neque

utile admodum sit. Insignia illa sunt, diligentissime

a Galeno tractata, quae arti conferant, aliorumq; Omni um specimina quaedam sint, propter haec autem alita norata. Quis unquam minus belle tractavit opus me dicum Chirurgus8 nam ad diaeteticen ac pharmaceu licen haec quidem inventa, quam non proxime acce dant,non ignoras. Tum ego, habeo, inquam, quod proferam,quo cogaris omnino fateri velis nolis, sum.

mum in eo usum contineri cognito, noxam que negle-D. ad'ὸ cto.' Adipem inter cutem,carnosamque membranam subcum ορ- contentum, qui diligenter consideratus non parum

subservire sanationibus omnibus possit, praesertim re ro, cujus habenda exacta ratio sit, quoties appli candum foris aliquid corpori fuerit, quod intro permeet. Abi, inquit Curtius, Medicum tu illum censebis, qui notati hujus semper rationem duxeriti & obesos a tenuibus oculorum fide non discernat 7In quibus ut omnino se h- sit adipis portio aliqua, at quantula tamen ea fuerit, ut medicamentorum impedire opus possiti Illud vide potius, ne persuasione hac nimii adipis ductus, cumine, dendus erit abscessus, aut tale aliquid faciendum nimis interdum cultellum intro adigamus, & in nervum aut

tendinem impingamus. Nam & carnosi quidam he ne habitique sunt, qui videri alicui praepingues possint, neque tanta subest tamen pinguedo semper Quod

quidem in vulneribus aliquoties experim ur, sed emnia, inquam,illud certe negare non possumus, diversarum rerum diversos quoque usus esse, ut si nihil aliud, Med,

eo saltem praedicendum semper sit de usus deperditio

189쪽

ne illius, siqtudem inflictum in eam partem Vulnus su rit, ut culpae se eximat. Atque scire usum non possumus ignoratis partibus his. De ossibus,inquit Curtius, v quoniam horum unicus usus est fulciendo, sustentam eoque corpori, suntque omnia hoc in negotio reperta ejusmodi inquire, & videbis, ut illorum in curation quali tandem cunque usus sensu imprimis nitentem amtificem fugiat, non laborabimus, quod in omnibusu, litura sit eadem semper praedicendi ratio, ut quae peculiarem sibi non expostant. De musculis autem illud dicimus, primum quod diversus in homine, ac simia, aut figura. aut tedinibus, aut capitibus, musculus aliquis sit, hoc illorum etiam concessione diversitatem usus non adferre, quin praedicere tuto idem liceat. Dei

de quod aliqui post Galenum reperti in homine sino

minutissimi, ac minutissimorum usuum; quique per se nihil prope possint, plurimum autem cum aliis una opus suum peragant, nullius esse momenti rem creditimus, eo, quod aut soli oblaesi minimam, neque effatu dignam aut de qua praedicendumMedico sit,utilitatem habeant, qua privatos se aegri manifesto queri possino: aut si cum aliis, quod maj ori ex parte contingat, laedam tur quorum &insignis magis usus, & princeps magis, ab aliis illis aliquatenus tantum adjutus, jam horum Omnium licere nobis exactam ex simiaru quoq; ipsarum

inspectione,cognitionem capere assirmamus, ut nihil omnino propterea periturum ex arte sit Medico, qui alias optime tractare Chirurgicen noverit. Nam modicis operibus reliquis, quod dixi, Vel rerum harum repertores non magnopere pugnaturos credo, ut Co

Arre ea quicquam contendat. Quantum vero vel chimurgicae

190쪽

rurgicae ipsi conferant, res ipsa indicans loquituti.

Nec sententiae hujus meae alios unquam testes citabo, quam rerum usum ipsum, quoties conferre libuerit, optimum Chirurgicum, cum optimo Anatomico, nee Chirurgo tamen malo,quem nihil horum omnino .giat,lateant aute alterum illum minutissima haec in ho.

mine, sed eidem tamen perspecta omnia sint infimiis n. H.hli tum demum Videre liCebit,quid inter utrumque in.

ἡ .rii, o, teriis. Iam Venarumarteriarum, nervorum & reliquo reliquis rum id genus, tum interaneorum omnium diveriti. 3'wh' tem quie tadem diligenter inquisita notetur,inter hominem & simiam, nihil omnino qui cquam adsummam futuri optimi Medici facere haud ita difficile xii esset, si percurrere singula liceri, essetque loco huie&dictioni tractatus hujusmodi proprius; Qui inelius

commodiusque scholis, ac diligentius examinandas cum aliis una reservetur,quae de rebus his nuper invecta maturς expendenda sunt. Nam nos quidem hocloco proinde de his dicimus.quasi esse omn1a in confestis debeant,quae ab his dicuntur. Quorum tamen suspectaqugdam esse non dubito,qui ipse sectionibus hujusm0di interfuerim. Hic ego ut vere atque ingenue tecumagam Curti, inquam,non sane Videre possum, quonam tandem pacto, quae videntibus & praesentibus tradumtur, ea aliter ac se habeant tradi unquam docerive possint. Tum ille, non ego esse imposturam hoc dico Varine, inquis, 'ne tu forte de Viris optime de re aedidica meritis credere me hoc credas. Videri illis ita omnino quaedam existimarim potius, quae mihi esse suspecta dicebam , secumque eadem opera ad visionem eandem multo m imam trahere Praesentium ac vi dentium

SEARCH

MENU NAVIGATION