Zootomia democritaea, id est anatome generalis totius animantium opificii : libris quinque distincta, quorum seriem sequens facies delineabit

발행: 1645년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

sus quoniam organica est facultas, necessaria expis scebat organa; videlicet cerebro tanquam fonte & scaturigine facultatis. quae cum transferenda esset in singulas cum toto sensuras partes, communicari quidem debuit atque adeo per mobilem celerrime tenuemq; substa tiam quae est spiritus. Huic autem traducendo neces sarii fuerant canales, qui sunt nervi molles ab eodem cerebro profecti: Verum huic & nervis & caeteris hoc sellus organis diu suo in munere perrecturis opus erat ita & nutricatu ingeniti caloris effluxu ; unde & corridis, quod dictum calorem cum famulantibus spiritibuscuderet cusosq; conservaret, fuit necessitas. Hoc quudem agens vitae fuit .' praeter quod requisita est materia semesq; duplex: nempe sanguis perfectis in animantubus&aer, qui per sua organa delatus suis in vasis reciperetur ac praepararetur: hi thorax, pulmo, diaphr

sinainc. fuere.

Verum sanguinis& alimenti non una & simplexia animantibus perfectis requisita est mutatio. Alia e

cim necesse fuerunt, quae concoquerent, ruditer quidem prςparante ut ventriculu & quae perfecte elaborarendut hepar. Alia vero quς porzionem utilem transvectarent, Ut vena porta & cava, alia, quς manantes excoctione superfluitates depurgarent; ut terrestre quidem, lien, aquosam, renes,vesica & hoc genus, igneam portionem fellis cystis elevaret: Deniq, alia, quae resi- duarum secum Vel intempestivum effluxum inhiberent, ut sphinisteres, vel tempestive eXcitarenz, ut mustuli abdominis & septi transversi. Iam vero eadem perfectae belluae, quoniam non exterrestri limo victum quaesita sit, affixa terrae, quem ad

252쪽

modum stirpes, vel scopulis ut lepades; porro ad hulle tus Dea- Opportune comparandum datus est his motus localis hi resiste & apprehensorius. Injuriarum vero, sicubi accidatae. pellendarum necessitati & ad connitendum adversus hostes datus est adversativus Se adminiculatorius. At has autem postremas functionesia conatus exequea.

dos neque sui motores neq; mobilia non sunt imposse: Prioris quidem ordinis mustuli & ab spina derivati nervi duriores fuere;posterioris vero generis fuereloa.gissimi quidam processus, id est, brachiorum manu. Umq;, femorum,crurum pedumq; ossa; praeterea velli bula spinae dorsi spinaq;ipsa, quet necessarium motui stabilimentum & firmamentum exhibuere. Mirabilis

autem inter alia fuit eorundem ostium unitas temperseia cum numero.Ηic enim quantum necessarius ad motionum multiplicitatem,& ut esset, tum quod innitere tur & moveretur, cum in quo fieret innixus i tantusedem viam requisita continuitas motus destruebatuti.

Haec igitur articulatio fuit, quς quod pluribus interjacet ossibus, haec tamen singulariter uno ligamenti glutino connectit. Aliae etiam circa moltum incredibiles observationes, ad ineffabilem Dei Creatoris sapientia&perspicacitatem enuclaandam extant, quas Omnes uno volumine collectas velim legas apud HieroILIFbri. in lib. de Fabrica musculorum. Sed bonitatem quis non agnoscit, quando princi--.-is ' pestres facultates instituit procuratrices & conserva' trices universi corporis, quarum una vitam & spiritum impartiret, altera nutricatus propagatusq; perpeti vim haberet, tertia appetendi, sentiendi movendiquo arbitrium retineret. Horum veluti triumvirorum

253쪽

empublicam concorditer & amice administrantium consortio alios adjunxit adstites & adjutores,alios mam datorum nuncios&delatores, alios denique admini, stros&admolitores r quanquam, ut aliis videtur & r ctu, fortasse, sed in homine, sublimiori in arce posita Rationalis ratione, quae reliquis duabus virtutibus imperareta, non tanquam in Aristocratia, sed tanquam in Monarchia: Omnibus autem modis prefecturam atq; imperiuubtinuere digniores ossicia partes,minores Vero parem dilegem accepere admirabili disposita circa functiones Mummoda membrorum justitia atq; aequalitate. Qua jam expensa quis non admirabitur aut non adorabita summam opificis providentiam ac bonitatem, quae fecerit, ut animali nihil laboranti virtutes sint, quae semper invigilent, vel spiritum perpetuo attrahentes, vel introducentes & deferentes, vel Ventilantes & praepa-ρμι- rantes, vel auras demum efficientes, aurasicilicet aethe μ' reas & vitales,quas in sanguine cudant venae; venae scilicet suo pulsu mi Cantes nec propterea laborantes, imo

neque defatigabiles interdiu non tantum nihil advertente animali, sed & noctu jam soporato, quando deberent omnia quiescere. Sed illud quoq; quis non de-

miretur , quod cum spiritus & sanguis vitae conser- Su Per vandae materiae separatam habeant officinam, separatosq; item canales, per quos deferantur in partes rece- sanguinis

pluras; cumq; alimento egeant vivificae partes , vita - , vero nutriticiae, providit eadem divina benignitas, uomutuis quasi amplexibus insererentur in sese invicem , oscula utrorumq; & reciproca fieret nectaris utriusque comunicatio. At quoniam sensus judiCium exoptabant partea viresq; , quas modo dixi, vitaq; contra & alimem

to erat

254쪽

io erat opus sensificis inter se mutuis federatae sunt dificiis quo &sensus radii transfunderentur illis. Qua au. tem ratione , aut quibus ductibus nec commemorati commodum est, nec audiri facile, tam multum sollice operis requireretur ad explicatum. Illud vero praestabit edisseri, cumprimis admira bile divinae benignitatis argumentu, Videlicet ex mul ratim Ba- tiplicium tot corporum, quot in unoquoq; perfectorum corpus videmus , substantia, magnitudin qualitatibus, figura, superficie, canalibus, situ, part lis partibur. & compositione, Variantium applicitu corpus fuisso contextum atq; compactum,ita profecto, ut unumna.

tura videatur & sit. Hujus quidem quasi circuli nullunest reperire principium neq; finem ; quinimo, ut Hipp. ait, omnia similiter sunt principium & omnia finis. Ita quidem bona & mala participantur aeque ab omnibus partibρ,quod cum fit, non potest pars unaquaepiam do P Iere, quin aliae consentiant atq; in auxilium statim coa- veniant, spiritum & s anguinem optimam suam opem undiq; subministrantes& demandantes, quemadmodum boni vicini,cum proximus ardet paries, festine ac currunt Tethymq; apponunt Vulcanoisollicite,donec omnis furor extinguatur. Atq; haec de sympathiae subsidio, quod animalis tutelae providit conditor; cujus& alterum ineffabile factu praetereundu minime videtur, quod est justitia atq; ἄ- Divina ἀ- quitas,qua miris modis in horu compositione servavit, 'si ut fator,ita utHippocrates, incomparabilis naturae obser---ntum. Varor,hanc alifer nominare neq; consueverit neq; sciverit, quam justissimam & ςquissim a; quippe quς, quod ait Galenus initio libri M. de Usu parti non quod prim/

255쪽

tempore neque imaginatione apparet sed quod viribus atq; utilitate aequabile est,eligat: Et additGal. ut Videtur mihi, Divinae justitiae proprium est, non modo

invenire, quae oporteri verum etiam tribuere cuiq; promerito ac digni tate, neq; superfluum quicquam, neq, mancum emcere eorum, quae facere convenit. Explicatque ibi de temporalium musculorum diversitate in magnitudine ac robore pro animantiu natura δc motuum, qui circa maxillam fiunt , vehementia ac lenitate. Haec ille, praeter quς possem equidem dc alia multa pr0ducere, sed haec taceri commodius est. Et haec quidem de externo corporum habitu: caeterum interno tam ample singulis patuere viscera auOc0ntracta, quantum exigere visa est necessitas natura- Arimalialis, ut hepar& omentum gulosiis quidem tributum est' 'G-ma imum, tem peratioribus vero gracilius. Cor timi dis majus , animosis minus; lienis & fel opimis de laetis tenue, siccis vero ac tristibus plenius. Sic etiam intestina pro cujusque naturae modo tributa fuere. Quae justitia servata est etiam a conditor, principio ad em mandas eorundem animantium habitudines, ut vitam sibi suam tuerentur. Etenim quibus inevitabiles de necessariae instabant injuriae frigoris & pruinarum , datae sunt pelles o sed his, quibus evitabiles erant ab hostibus offense sentiendae; hae quidem cedentes vel relegata longinque simi ab iisdem , vel his in alimoniam permisse, tanquam perfectioribus imperfectae, servata tamen per copiam specie, cum servari non possent peri. individua. Sed non cedentibus, quo repugnare fortes essent, data sunt arma dc munimenta propria. Sicut quae fuere debiles, ut resisterent, his data est pernicitas

256쪽

fugiendi: sic utraque utrumque munus exequi p0terant. Quae vero neutrae, hoc est, neque vires neque ee.

teritatem recipere quibant, indita est his astutia, qua sit tegant & in latibulis sepiant. Ita cunctis necessariae via

tuendae fuere rationes.

Atque haec quidem circa singulas animantes curiosa &sagax Dei gubernatio fuit. Quod vero tantaeua

rerum opportunitate, nimirum appropinquantis recodentisque Solis aut Lunae dominantis sub certo cesi 'stcreati statu statisque anni tempestatibus, quando fruges sep-ze- petunt, congruaque sunt omnia ad foetus concipiem ratio. dos aut excludendos, ad haec ipsi Concipiantur atquci excludantur cum plurimis atque incredibilibus procreandi legibus, quis haec omnia plene satis excurrere verbisque exequi possiti Sed foetus quoniam incitit mentio , quis non admiretur, quanta providentia, quanto studio novello animalculo satagerit Conditor, ne quid incommodi, ne quid periculi, sed omnia devrere praeparata nancisceretur in conclavi matera0. Primum enim convestito tunicis triplicibus duplicem ad vivendum paravit necessariam substantiam, quae subirent in corpus, per impositos centro canales tres oblique ferentes ad viscera, id est, ad corculum & jecus. culum, quorum hoc reciperet sanguinem alimento corpus, alterum vero spiritum participandae aurae vitali. Interim ex duplicibus ichoribus ex necessaria sim perfluitate, sudorum scilicet & Iotii, quam mollissimum paravit cubile,in quo discernente solum amiculo

non tam decumberet puer, quam nataret aut suspenderetur. Singulares vero involucrorum & circumstantium corporum usus sive necessarios, sive ad com modio-

257쪽

modiorem vitam in his claustris agendam, qui magni sunt&innumeri, quis referati Ad summam illud asdam unum, haec omnia esse hujusmodi, ut summanu opificis bonitatem & majestatem plene non cognou rit, qui secretam foetus rationem non cognoverit ξHactenus haec de majoribus perfectisque , Ut vG- minuscueant, animantibus excellens est Dei gloria. Caeterum abimperfectis atq; minutis credis paucam OpifCi pro- nimal ulis secturam 8 Sed dico equidem non modiocrem modo tamen est aliquid, quod a creatis accedat Deo. Nu iau, sul

mirum ipse, qui singulare sapientiae suae specimen ii tanumversiis conformandis animantium speciebus dotibusia singulas erogandis ostendit, quo scilicet in sui cognitionem atque admirationem homines raperet, & ad virtutem semper promptis excitaret exemplis, in nulla sertassere, si rem exacte perpendimus, praeclarius agnoscendam exhibuit divinam artem quam in istorum minimorum , desicut nos putamus vilium structura, quorum quo minor est magnitudo, eo subtilior hujus adimplendi resarciendique defectus ratio fuit. Conceptis id verbis eo amplius exposuit Galenus in l. a' de Usu parcium. Neque enim existimes, in solo homine tantam inesse artem, quantam sermo superior explicuit; sed quodcunque aliud animal dissecare velis, parem in eo artem opificis ac sapientiam reperies ue &quanto ipsum minus fuerit , tanto majore tibi adminis stratione excitabit.Quod declarant opifices,cum in corporib' parvis aliquid insculpunt;cujus generis est, quod AH risi nuper quida in annulo Phaetonta quatuor equis inve

258쪽

exiguitate non videbam priusquam spectaculum lioeineredibile ad claram lucem convertissem: non tamea ne sic quidem partes omnes mihi apparebant, qu0mo,

do nec aliis plerisque. Quod si quis aliquando ipsui

videre plane potuit, eas incredibili artificio esse coa cinnatas affirmabat. Nam & pedes sedecim quatit ut

equorum numerabamus, quorumque partes oculis discernebant, mirabiliter articulatas esse asserebassu.

pMi, Quanquam horum quicquam opus crure pulicii praestantius non habebat: nam, praeterquam quod ars toti cruri pulicis inest, dum ipsa vivit, alitur atque augetur; major adhuc alia quaedam esse videtur artis ejus, qui pselicem condidit, vis atque sapientia, quam ipsam nullo labore formet, nutriat & augeat. Cum igitur ars talltrin tam abjectis animalibus appareat, qua, dixerit ali quis, accessionis vice ab Opifice fuisse facta, quanta ejus vim ac sapientiam in praestantioribus inesse putabimus. Haec Galenus 17. de Us pari. i. sed Plinius Historiae noturalis II. c. a. in hanc eandem sententiam scripta reliquit haec: In magnis siquidem corporibus aut certe majoribus facilis officina sequaci materia fuit. In hietam parvis atq; tam nullis, quae ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio 8 Ubi tot sensus collocarit in culice λ & simi alia minora. Sed ubi visum in eo praetendit ξ ubi gustatum applicavit 7 ubi odoratum inse. ruit i ubi vero trunculentam illam & portione maximam vocem ingeneravit Z qua subtilitate pennas adnexuit Z praelongavit pedum crura i disposuit jejunam caveam, uti alvum avidam sanguinis & potissimum humani sitim accendit Z Telum vero perfodiendo ter

gori quo speculavit ingenio 8 Atque ut in capaci, cum

259쪽

cerni non possit exilitas , ita reCiproca geminaVit arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fist losum esset. Quos teredini ad perforanda robora sono teste dentes affixit, potis limumque e ligno cibatum fecit 8 Sed turrigeros elephantorum miramur humeros, taurorumque colla & truces in sublime jactus, tigrium rapinas, leonum jubas, cum rerum natura nu quam magis quam in minimis tota sit. Quapropter quaeso, ne haec legentes, quoniam ex his sperunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione naturae nihil possit videri supervacuum. Cognovi hanc in apiculis magnitudinem Virgilius, qui in L 4. Ahisin.

Georgicorum Cecinit e

His quidamsignis atque haec exempla secuti se apibus partem divinae mentis se haustus

sEthereos dixere.

Livida Cremonensis bombycum inter caetera sic imdustriani cecinit: - Accingunt alacres operiqueparant se, Pabula, aturae fugiunt, nova quaerere regna Ardor agit, tosiunt oculos, arrectaque terga nia ve ligant late loca , sicubi rami Arbutei, per quossiua possint tendere fila , Atque novis primos cupiunt intrare penates Et tabulae extremis pendentibus sedibus haerent. Tum famulae properare, M. sed bombycum tamen majus est aranei opificium, quod ita descripsit Antonius Telesius Consentinus:

Principio rerum ignaros ne occulta morentur ,

stuicquia id est, per quod delabitur, aut spuit ore , Zut dense exterius ceu glomeresila revolvit,

260쪽

Zoo ToM PARTIs SECuNDA uod imul ac lucem suspexit Araneus, ipsum Emittit , victumquesibi molitur , U usique Nemessa, levi dejectus corpora situ Itque reditque ictus ; sursum modo repit se altum yam tenet, hinc rursum insensim decidito jam

de et iis aequo discrimine texuit orbem.

Tum malin insidias Ab opacis frondibus abdito

Nesiforte oculis volucrumisve cerneret agmen, Exitium aufugerent tremefactum corda Pore.

Siopositis tandem laqueis procul occuluit se, Proes ectatque agis quid novus incidit auceps.

Ecceseri culictis , musicaeque atque hoc genus θmne Alituum Oolat imprudens , se retibus ultro Infertur , laxatque iam , atque omnia misi et,E L ecula intentus raptim sese jacit alta Explorator, Κ implicitas has mordicin atque has

Diripit, F circumincto ligat, atque ita acervas Omnia venatu iam , victumque reponit , s.

Sed Aristoteles istorum primus hanc eandem micro tomes rem sic approbavit: Viliorum animantium disputationem propensionemque fastidio puerili quodam sprevisse molesteque tulisse dignum nequaquam est ; cum nulla res sit naturae, in qua non mirandum ali, quid inditum habeatur; & quod Heraclitum dixisseti-runt ad eos, qui cum alloqui eum vellent, quod forte, ait, in casa furnaria quadam caloris gratia sedentem reperissent, accedere timerent, ingredi enim eos fidenter jussit: Quoniam, inquit, ne huic quidem loco Dii desunt immortales: Hoc idem in indaganda quo que natura animantium faciendum est. Aggredi enim quaeque sine ullo pudore debemus, cum in omnibus

naturae

SEARCH

MENU NAVIGATION