Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

131쪽

De HYDRO CEPHALO INTERNO.

qiram utile esse videtur; quoniam hic, si alicubi, prin*ipiis obsta, medico pro lege firma esie oportet. In ipso primo ingressu, aegre a ventriculi debilis, dentitionis vel vermium signis, hydrocephali hujus phaenomena discernuntur: si vero emetico leni, nec non Cathartico mercuriali propinatis, adhuc urgeant cephalalgia cum vomitu; si praeterea lucis quaedam adsit impatientia, et dolor inter scapulas aegrum premat; si, denique, labem haereditariam nobis suspicari liceat; in propinquo stare hydrocephalum plusquam verisimile est. Artuum spasmi quoque saepius in dentitione et vermibus adsunt, quam illo hydrocephali tempore, quo maxime his similis sit aia sectibu S. Morbo aliquantulum invalescente, strabismus, et pupiI-larum dilatatio, cum arteriarum pulsu tardo ac simul ii aequali, pro certis fere hydrocephali interni indiciis lia benda sunt, praesertim si signa iam enumerata hisce prae gressa fuerint. Versus finem tendente morbo, stupor, oculorum Caligo, pulsus frequens, et membrorum distensiones, lethalem hγ-drocephali terminum demonstrant.

sa et is forsan jampridem de seminio perscriptum est,

labem nempe quandam congenitam antea assirmavi pueros ad hydrocephalum acutum proclives reddere ; ex quonam vero systematis vitio pendeat haecce diathesis, minime sortasse in aperto erit, etiamsi ipse cerebri status, qui a di thesi illa exoritur, clarius expositus fuerit. Rachitis, vitium cachecticum, serosa sanguinis colluvies, corporis totius debilitas, et quaecunque demum pro causis aliorum hydropum procat arcticis haberi solent, chronicae Potius, quam acutae hydrocephali speciei, ortum praebere

videntur.

Multa quoque interea, quae morbum hunc excitare valeant, ponere solent medici. Ex his, vasa cerebri lymphatica rupta; glandula pituitaria vel pinealis tumida ; perspiratio capitis, vel urina suppresa; et denique caput ab

externo percussum, praecipue enumerantur.

Quoniam verum argumento a ficta solummodo similitudine deducto, quae hydrocephalo huic, cum reliquis est hydropum generibus, innititur eorum sententia, qui plures has causas morbum excitare posse autumant, neces est, ut morbus iste acutus, quem hydrocephali interni no-idine jam descriptus est, verus esse h7drops comprobetur. Priusia

132쪽

D si HYDROCEPHALO INTERNO.

priusquam, sallaci solummodo analogia ductus, causas quia

utrique a Melui communes esse statuat. Ex scriptorum autem auctoritate, et causae proximae natura, quam, pluribus posthac argumentis, firmare conabor, admodum verisimile sit, externas capitis percussiones, quibus infantuli ob aetatem caduci maxime obnuae ii sint, longe frequentissimam esse causam excitantem.

DE Chus A PROXIMA. INTER Omnes convenit, qui morbo hoc mortuorum sectionibus versati, scripta sua juris publici fecerunt, aquam,

calore minime coagulandam, nunc intra unum, saepius vero plures cerebri ventriculos, detectam fuisse. Hinc, nomine indito, plurimis visum est, humorem hunc a primo morbo initio solita majore Copia effundi, et paulatim ad eam usque augeri molem, ut admirabilem cerebri fabricam diruat, et aegri tandem animam extingunt. Nullus equidem dubito, quin, in hunc modum, cursum suum morbus iste absolvat, cui hydrocephali ch onici nomen antea impositum fuerit, utpote quem phaenomena omnia' jure hydropem esse evincant. ' Verum enimvero quum hujusce olim, et morbi quem acutum appellavimus, signa parum eadem esse plane demonstratum fuerit, restat ut hic loci quantum inter se abhorreant eorum causae quoque indicem. .

Jampridem observatum fuit, illos, qui de hac re scrip

ferunt, aquam semper in cerebri ventriculis vidisse. Plu rimarum tamen sectionum historias mihi medicus perii ista simus enarravit, qui in hoc morbo tractando admodum versabatur; atque ex his patet, aegro S interdum mortuos fuisse, antequam stupor evidenter in aperto esset, vel saltem priusquam diu perititisset. In illis omnibus, cadavete secto, guttulae tantum, pro more solito, in cerebri ventrILculis aquae inveniebantur; vasa vero sanguifera tam cerebri quam me nyngum adeo sanguine turgebant, ut summa anatomici arte repleta, nequaquam magis conspicua esse possent. Ubi autem, stupore jam premente, et toto denique morbi cursu absoluto, periissent aegri, tum parum plerumque vasa sanguine scatebant; aqua vero, sicut reliqui retulerunt medici, in ventriculos effusa reperiebatur.

Si vero istiusmodi ut plurimum sit genus morbi hujusce

acuti, ni sanguinis solita largiore copia primum vasa cerebri turgeant, et humoris limpidi effusio, priorem tantummodo affectum sequatur, cur non dicat aliquis) scriptores

illi, qui in sectionibus versati sunt, de hac causa mentio

133쪽

uem fecerunt 8 Huic autem argumento facile occurrere possumus. Primo etenim rarius accidit aegros eo morbi tempore rapi, quo Culter anatomicus, in supra relatis casibus, plet horam illam, absque effusione detexit. Secundo, admodum mihi verisimile videtur, tale quod antehac phaenomenon sese medicis obtulisse ; qui tamen, cum e spe aquae inveniendae exciderent, morbum dein nequaquam huic nostro amnem fuisse sentirent.

Hujusmodi exemplum in no comio Edinensi, hyeme anni 1777, mihi innotuit. Ρuella, annos Circiter quatuordecim vel quindecim nata, signis quibusdam laboravit, quae pro hydrocephali indiciis ab omnibus habita fuere. Medicus peritissimus, qui aegrae curam gerebat, in hanc fuit sententiam, et quae morbo invalescente adhuc signa affutura essent sagax praedixit; signa adsunt, perit puella. Inciso postea cadavere, spes quemque spectantium fefellit; nullis enim in ventriculis humor, vel alia quavis circa.

encephalon parte, inventus fuit; vasa vero cerebri, et meminbranarum, sanguine plurimo turserunt. Dum huic dissertationi scribendae operam navarem, accersente illustrissimo Culleno, mihi conspicere licuit incisum juvenis cadaver, qui annos circiter unum et viginti natus, propter phthisin imminentem, a cibo animali, anno mortem praeeunte, omnino abstinuerat, paucis antequam graviore quovis signo correptus est diebus, vertigo et tinnitus aurium saepe eum tentavere, quae tamen statim fere evanuere. Vigesimo tandem ante obitum die, juvenem

hunc cephalalgia et paralysis signa quaedam corripuere; morbo invalescente, hydrocephalum adesse sagacissimus enunciavit Cullenus, qui tunc temporis aegri curam gerebat. Mortuo demum juvene, cerebrum oculis nostris subjectum fuit. Vasa omnia praeter modum sanguine scatebant, et hinc illinc piae matris superficies crustula inflammatoria obduci videbatur; ventriculis pates actis, aqua parum coagulabilis, ad duarum unciarum mensuram ibi inveniebatur; nihil vitii in alia quavis cerebri parte detecto. Eodem sere tempore, mihi aegri annos novem nati historiam enarravit amicus quidam verax ; per hebdomadas circiter tres puer signis laboraverat, quae hydrocephalum adesse testata sunt; occidit tandem aeger, et, secto Ca Pite, aqua in ventriculos effusa inveniebatur; tanta autem plet hora, vel etiam inflammationis indicia, assuere, ut in pluribus locis morbi de pia mater durae adhaeret.

Pro ejusdem ple thorae testimonio haberem, quod Whyti ius

134쪽

tius e naribtis hujusdam morbo hoc laborantis bis terve sanguinem suxisse videret. Ex his itaque rebus patet, in quibtisdam casibus aqua et

in ventriculos effusioni ortu iam praebere sanguineam cerebripiet horam; eodem fere modo quo peti piae umonia, et in terdum asthina, hydrothoracis fiunt causae. Et si in animo quidem variam et mutabilem volvamus

signorum seriem, quae se in hydrocephalo acuto ostendunt, et quae vix alio explicari possunt modo, libentius sorsan in sententiam ibimus, morbum istum, quem jure acutum Whyttius, et post illum reliqui depinxerunt auctores, semper sere a statu tali capitis plethorico initium capere. Hinc etenim intelligere possumus, cur oculi sicut in febribus accidit, ubi nimio versus cerebrum impetu sanguis propellitur) lucis stimi ilum nequeant pati ; hinc febris, incipiente morbo, causa in propatulo est; et febris demum

eursu absoluto, eo forsan tempore arteriarum pulsus tam

vi quam frequentia languere incipiunt; eo stupor instat; quo aquae effusione plet horam sanguineam excipiente, jam absit.nimius sanguinis stimulus, et vi tantum mechanica

cerebrum premat aqua.

A morborum enim historiis supra traditis patet, aquam iut in hydrocephalo chronico saepe accidit) diu intra cerebri ventriculos stagnare posse, nullo quovis ex eis signis, quae morbi acuti indicia sint, aegrum premente. Neque

equidem omnino explicandum esse ceni eo, quomodo aqua

purissima, et stimuli cujusque chemici immunis, ab initio

effusa, et mole paulatim aucta, donec aegrum interimat,

mirabilia illa hydrocephali acuti signa exhibere queat, quaCne minimam prae se speciem serant effectuum ab unica, simplici, et paulatim ingravescente causa, profluentium. Facile vero credendum est, auctum sanguinis in cerebro impetum, arteriarum poste pulsus citatiores, oculos lucis impatientes reddere, calorem capiti S augere, et cephalal-giae demum, feroci interdum delirio, ortum praebere ;quoniam nunquam fere his non stipata signis adsit phrenitis, vel alter qui vis morbus, in quo encephali vasa sanguine praeter solitum scateant. Ex hinc longe apoplexiae, quam hydropi, similior morbus de quo scribitur evadit; haud vero dissicilius explicatu est, cur istius morbi phaenomena non prorsus eadem sint, quae in vera apoplexi a se ostendant, quam si aliquis rationem reddere vellet, propter quam eadem fere causa, vis, scilicet, cerebrum premens, effectus adeo sibi diversos eoat,

quantum inter se discrepant a popletata, paralysis, epile p-

135쪽

Bh HYDRO CEPHALO INTERNO.

a, catalepsia, hydrocephalus, mania, delirium, cephalal

gia, &c. Nequaquam autem vero absimile esie videtur, stimulis pii motis, vel vi quavis premente, infantulorum minus sensile esse cerebrum, quam annis postea invalescentibus evadat. Neque enim dubio locus est, quin ad hunc modum se ies habeat, cum primo in lucem laetus edatur; partus en in tempore, cranii ossibus sibi invicem incumbentibus, vi tali, nec non impune, foetus cerebrum Comprimatur necesse est, quae adulti cujusvis cerebri admota mortem citius afferret. Si praeterea in animo Volvam HS quam pauca, quam obscura id aetatis sint mentis munera, quae a debito sensorii robore quodammodo pendere Videntur, haud forsan abs re erit ut suspicemur, parum ejusdem in infantium ac adultorum systemate momenti esse cerebrum

Hoc nobis dato, facile intelligendum erit, cur infans diu adhuc superstes talem cerebri plethoram perferre posia sit, quae adulto homini a poplexiam et mortem improvisam

strueret.

Si denique, rebus accuratius perpensi ν, causa jam allata semper fere valuisse invenietur, morbum forta Te, de quo pauca haec scribere conatus sum, jure licebit apoplex iam infantilem appellare; hydrocephali interni nomine, chronico illi affectui solum indito, quem cuncta caeteris hydropis generibus consimilem esse evincunt. Confitendum est tamen, hancce theoriam tenui adhuc fundamento inniti; plurium desunt sectionum historiae, necnon alia multa, quae nobis peritorum posthac praebebit auctoritas ; hinc nempe momenti quid sententiae nostrae accedet, si eos quos ipsos, vel quorum germanOS, tenerrimis annis morbus hicce corripuerit, aetate jam provectiore a poplexia vel paralysi tentari comperietur. Antequam huic differtationis parti finis imponatur, necesse est ut de aliis quibusdam phaenomenis mentio fiat, quae in cadaveribus sese medicis obtulerunt. Celeberrimus Whyti intra thalamum nervi optici dextri tumorem detexit, magnitudine vix ab ovo gallinaceo abludentem, intus duriusculum, colore subluteum. De eorum quoque sectionibus locutus, quos hydrocephalus rapuerat, similem fere tumorem bis in cerebello se vidisse, me certiorem fecit Gregorius junior, qui, patre admodum dignua, medicinam theo reticam praelectionibus suis ornat h). Monro, rei an atomicae professor egregius, et VOL. IV. cum h) Vide praelectiones-

136쪽

1 6 DL HYDRO CEPHALO INTERNO.

. eum illo Petit si , in hujusmodi cadaveribus saepissime

glandulam pituitariam, vel pinealem, praeter solitum tumidam videre. Hydrocephalo laborantem ipse puerum i, vidi, cui glandulae cervicales mirum in modum tumue

runt.

Utrumne tamen ex his omnibus quidquam in causa morbi revera fuerit, necne potius pro illius effectibus haec habenda sitiat, adhuc, ni fallor, dubium maneat necesse est, dum cerebri physiologia, et cujusque ex partibus suis munus, penitus nos lateant. HOC tantum pro certo novimus, rarius cule, pro aegrorum numero, quos enecat hic e mor-4bus, vitia hujusce generis in cadavere Conspici. De symptomatum quorundam causis, semeiologia jamdudum adeo sese prioribus partibus uecessario intexuit, ut plurima repetenda essent, si cujuscunque signi causam ad amussim nunc indagare vellem; operae tamen pretium erit, summatim hic loci attingere, quae jam fusius ad praecipua signa exponenda dicta sunt. Primo igitur, quaecunque causa fuerit remota, vel corporis Conformatio, nimius capiti admotus calor, vel denique vitium aliquod a percusso capite ortum, inusitato vem ius verticem impetu sanguis moveri videtur; hinc vomitus, qui a consortio mirabili ventriculum inter atque cerebrum oritur; hinc cephalalgia, calor corporis universi, praesertim vero circa caput auctus ; pulsus quoque hinc arteriarum citati ; hinc vigilia, ut in phrenitide, et delirium aliquando ferox. Lumen quoque oculi refugiunt,

quod retinae vasa nimio, prout intra cranium se res habeant, sanguine scateant.

Post dies aliquot, sanguinis rubri congestio imminui videtur, quoniam signa fere omnia, quae pyrex iam indicarent, magnopere mitescant. Eodem Vero tempore quo languet pyrexia, et sanguinis rubri sit mulus deesse videtur, ea sese ostCndere incipiunt signa, quae cerebrum vi insolita comprimi indicant; tunc temporis verisimile est, aquam primo in ventriculos effundi. In illos autem potius quam ad externam cerebri superficiem effunditur, quia semper aliquantulo humoris in ventriculis invento, ibi vasa osculis sint dehiscentibus necesse est ; per has itaque sacilius vias eiu uel aqua, cum morbida distensio vasa demum laxiora reddiderit. In ventriculis praeterea situs est plexus choro id aeus, cujus laxa et pendula quasi vasa vi facilius fluidorum cedent, quam quae firmiora sint. En usus autem humor cerebrum unde quaque premit, et

i illius,

137쪽

De HYDRO CEPHALO INTERNO.

1 7 illius, quaecunque sint, muneribus obstat; hinc universae

corporis atque animi languent vires; caligant denique oculi, quia humor, thalamis nervorum opticorum incumbens, eo modo nervos ipsos comprimit, atque ideo oculorum visus abolescit, prout alia quaevis in corpore pars torpet, utcunque nervus versus illam partem tendens mag-: nopere comprimatur.

Postrema, denique, quae morbi observanda est mutatio, cum arteriarum pulsus frequentes admodum et debiles fiant, et membrorum distensiones miserum torqueant, parum morbo huic, vel causae ejus, propria esse videtur; similia enim sub finem febrium aliorumque aste diuum se Ostendunt, et, corporis tandem viribus confectis, ad ultima jam ventum esse testantur. Praeter signa haec, quae morbum praecipue indicant, alia quaedam manent, quae explicatu digna existimari possunt; dentibus, scilicet, frendunt nonnunquam, et nasum digitis carpere solent aegri, illorum more, qui vermibus torquentur. Quandoquidem vero saepillime vermes eorum intestinis inhaereant, qui hydiocephalo laborant, nunquam forsan signa, de quibus agitur, invenientur, nisi cum

ab ipsis vermibus ortum trahant. Nullo, me sateor, ratiocinio causam macularum rubrarum exponere poste, quae per varias corporis partes spargi interdum Observatae fue

runt.

PERLECTIs eis quae de hydrocephalo interno scripserunt medici, nemo est quin pro Comperto habebit, magnopere periclitari quem morbus ille premat. Ut plurimum vero affirmari licet, quo diutius periti terit, eo majus mortis periculum subesse. Si stupor et coma denique adsit, multo periculosius est, quam si, hisce absentibus, diu ctiam quae praemissa fuere mans sient. Minime tamen desunt exempla, ubi, stupor Curgente, superstites fuerint aegri . Queis vero arteriarum pulsus debiles et frequentissimi fiant, et simul artus Con-

Vellantur, citius pereundum est. DE CURATIONE MORBI.

QUUM saepius dolorem atte medica invictum fere hydrocephalum grassari, nihil forsan momenti de curatione proferre potero, cui paucos tantum illo laborantes, ne unum quidem superstitem vidi se contigerit. Ex aliorum tὸlmen auctoritate, quae maxime prosecerunt remedia, Vel

138쪽

quae profutura videntur, ordine quodam enumerare C

Primo igitur initio, cum de morbi adhuc natura dubitetur, tutissimum erit emeticum, nec non catharticum valentius, propinare; utpote quae felici eventu exhiberi pos sint, si vel vermibus intestina, vel sordibus ventriculus, gravantur; et, si vere hydrocephalus instat, minime curationi medicamenta haecce obstent. Quod ad cathartica vero attinet, reliquis praestare hic videtur mercurius dul- Cis, pro viribus repetitus ; quoniam vermibus, si adsint, expellendis idoneus est; et si hydrocephalus urgeat tripli- lcem saepe cathartici do sem, ad alvum liquandam, morbus iste desiderat. Remediis tamen hisce adhibitis, verme si per dejectiones eliminati minime pro indicio habendi sunt, ex his omnino morbum perpendisse, nisi mala, quae aegrum lgravarent, expulsis vermibus, mitescant: Si etenim, peracto cathartici necnon emetici munere, adhuc magacant capitis dolor, vomitio, et reliqua quae, de diagno si locu tus, pro certis fere hydrocephali notis recensui; tum curationis consilium dum intra canales suos fluida cohibeant or) ad morbidam illam cerebri plet horam amovendam cit-lrigi debet, quam plurima veram morbi incipientis causam

esse evincunt.

Id essiciendum est, I. Sanguine detracto. Id. Datis catharticis. III. Vesicatoriis capiti appositis IV. Se taceis juxta verticem immissis. V. Capitis situ idoneo. VI. Frigore forsan capiti admoto.

VII. Adhibito pediluvio. I. Quod ad sanguinis detractionem attinet, probe Cel ,

sus monuit, minus interese, quid in corpore intus ge- ratur, quam quae sint vires.' Cum igitur aetas infantilis aegre auxilii genus hoc sustinere valeat, et praeterea per morbi ipsius cursum corporis vires admodum extenuantur; Ob haS Ca Usas, Cum morbus aegrum corripuerit, at

nimia sanguinis detractione abstinendum est. Feliciore multo eventu igitur, a temporibus, quae prope mali sint: sedem, ope cucurbitularum vel hirudinum, emittitur san- uis, quam si e brachio educatur; si vero largiorem des derat detractionem morbi vehementia, atque aegri vires patiantur, secta vena jugulari, cum fructu, ni fallor, mittendus est sanguis. Anne hic licet arteriam temporalem

incidere'

II. Ca

139쪽

D: HYDRO CEPHALO INTERNO. ' 1 9

II. Catharticorum usum, saeviente hoc morbo, cun Cia indicant, nisi sponte, sicut nonnunquam accidit, alvus si uat. Antea quidem observatum est, non nisi valentioribus catharticis, vel mitiorum largis admodum dosibus exhibitis, in hydrocephalo dejici; quoniam Vero nunc temporis vomitio utplurimum adsit, ad ea medicamenta confugiendum est, quae nauseam quam minime cient; hujusmodi remedium se invenisse assirmat celeberrimus Gregorius senior, solutionem salis Glauberi, cui cremoris tartari portio quadam adjecta fuit. III. Vesicatoria ex eo praecipue hic loci auxilio eveniunt, quod humoris copiam e parte vesicata eliciant; ob hanc causam, toti fere capiti imponenda sunt; et, cuticula remota, partes quaedam ope unguenti epis pastici adeo curandae sunt, ut ulcera diu trahantur. Cullenus, jure celeberrimus, in praelestionibus suis clinicis, historiam aegri narrat, qui vesicatoriis ad huns modum impositis a morbo hoc convaluit; haud pari tamen Cum eventu medicinam hanc illustris ille medicus postea adhibuisse confitetur; quod tamen unquam prosuisse notum est, in morbo tam lethali, auxilium, id medicum experiri decet. IV. Se tacea, si sub lopum assectum immittantur, cum primum morbus in aperto sit, humorem detrahendo, post dies quosdam levamen afferre possunt. V. Is capitis situs esse debet, ut, vertice suffulcita, sanguinis versum cerebrum suxui pondus suum quam maxime

obstet.

VI. Quandoquidem felici cum eventu frigus in phreniti de capiti admoveatur, nonne hic etiam de eo periculum facere licebit 8 VII. In phreniti de equidem, cujus causa a morbi nostri

vix multum abhorret, pro auxilio ancipiti pediluvium inter medicos habetur: Quoniam vero in febribus, ubi capitis dolor et vigilia aegrum vexant, levamen assert, magnopere illud hydrocephalus desiderare videtur, quando doloris et vigiliae lenimen admodum exoptantur. Ob eandem fere causam, ad optum forsan confugere liceat, si modo febris non sit vehemens. IIaec de primo cursus stadio; quando autem arteriarum tandem pulsus tardiores eveniant, et reliqua adsiliat, quae, ut antea expositum est, humorem jam e vasis turgidis et laxatis effundi testantur, pro vero dehinc hydrope morbus habendus est, et summis viribus contendendum est, ut

aqua intra ventriculos stagnans amoveatur.

Ad aquam e ventriculis amovendam, praeter catharticRet

140쪽

Dh HYDRO CEPHALO INTERNO.

et vescatoria antea collaudata, auxilio sortasse medicamenista forent diu retica. Sub hoc nomine plurima incertae admodum virtutis exhiberi solent. In omni hydropis genere, solutionem cremoris tartari collaudat celeberrimus Home; spiritum nitri dulcem alii quidam, prae reliquis, commen

dant.

inibus tamen praecipue nunc temporis fidendum est, sunt quae stimulo suo absorbentium vires excitent; hujusmodi ictus videtur esse electricus. Ex omnibus vero, quae effectum hunc edant, singularem habere virtutem mercurius deprehenditur. Non desunt exempla hydropis cujuscunque sere generis ope medicamenti istius depulsi; et, e paucis qui ab hydrocephalo

interito convaluisse noti sunt, memoria dignum est, longe eorum plurimis, quorum mihi innotuerint historiae, mercurium sub formula quadam propinatum fui sie. Prima vero hujusce remedii laus ex eo oritur, quod felicissimo eventu Doctores Percival et D obson aegros plures, quos morbos hicce ad orcum sere arripuerat th), delibuto capite unguenti mercuriali, curavere; utrum tamen exinde nobis sperare liceat, truci huic morbo remedium tandem inventum esse, in dubio adhuc restat. Praeter medicamenta quae jam recensui historiam mihi peritissimus enarravit medicus, aegri qui, hydrocephalo laborans, stupore jam gravatus est, et tamen ad sanitatem perductus suit, postquam largis quibusdam florum et incido sibus devoratis, insignem urinae copiam expulisset. Tempus omnino tererem de Cranii perforatione loqueri. do, quam inepte admodum nonnulli commendant. His quae de morbi hujus curatione ediscere potui subjicere liceat, lacilius esse venienti huic occurrere, quam eum depellere. Quod ad eos attinet, qui vitio haereditario laborare innotescant, optima constat prophylaxis in exercitatione modica adhibenda, et fonticulis prope verticem inferendis, sic ut ulcus non sanetur, donec elapsa suerit aetas quae morbo maxime obnoxia est. Hoc modo pueros celeb. Gregorius Pater hydrocephali immunes evasisse vidit, quorum parentes, omisia hac pro

SEARCH

MENU NAVIGATION