장음표시 사용
151쪽
Cum enim corporis pondus imprimis pendet a quantitatet fluidorum, sive per additionem, sive per retentionem in eo collectorum, ita pondus, vel aucta fluidorum quantitas,
unicuique musculari corporis si brae, necessario tensionem et robur addet; et ex a Itera parte cognoscimus, largam l haemorrhagiam debilitatem maximam toti corpori, praesertim vero membro ex quo sanguis fluxerat, asterre. Summatim igitur constat, quod cum consuetudo multimodis vim pollideat, gradum tensiionis actioni fibraruml muscularium necessarium determinandi, eadem totius systematis actionibus, adeoque fibris motricibus universis, haud parvam modum dandi vim habeat, necesse sit. Hi nal verisimile est, ex statu tensionis in fibris ventriculi hocii etiam fieri, quod ventriculus, multum solido cibo assuetus, ad digestionem liquidorum accommodari saepe nequeat.
Porro, consuetudo vim suam alio etiam modo in motus corporis ostendit. In vi, frequentia, ac duratione Contractionum muscularium est modus quidam, ultra quem nequit consistere sanitas; et, si ultra modum contracti Ο-nes aliquando fiant, fatigatione, debilitate, vel alia astectione moibida, plectuntur musculi. Vitato autem ejus modi excessu, asserimus, ritionem metinctilorum quorumcunque, crebra repetitione siet e consuetudine, tum facilitate, tum vigore majori praesari. Vulgo quidem observatus fuit hic consuetudinis esse c-tus, et vix unquam in dubium vocatur. Liceat tamen ΠΟ-bis, quod et ad rem nostram facere possit, explicationem modi, quo consuetudo in hac re agit, aggredi, et, quod dii eri possit, simul notare speciales es ectus qui hanc legem
generalem sequi videntur. Utcunque se habeat ista mobilitas ac vis automata systematis animalis adeo decantata, mihi saltem appaIet, nervosam vim, quae aliter Vitale Principium nuncupari
possit, ad quietem vehementer propendere, ideoque hominem, stimulis externis vel internis adhibitis, prorsus liberum in statu somni semper fore. Ex hoc aliisque rebuRL0njicere licet, cum liquidum nervosum primum ad mo-
.um impulsum fuerit, ejus motum fore dissicilem ac torpi V 'L. IV. V dum :
152쪽
tium mobilitas, tantum motu in repetitis extensionibus ac
flexionibus aucta est ; ita mobilitatem liquidi nervosi re-i petitis motibus posse augeri ; atque hinc omnes motus sos ilitos faciliores fieri, quemadmodum quis observare potest
in actionibus omnigenis crebro repetiti S. Posset quis hanc rem etiam altius repetere observando, i quod cum motus liquidi nervosi in variis musculis corpori a Plerumque a voluntate determinetur, ac voluntas ipsa ple- rumque a motibus, quadam sensatione ortis, excitetur, itai verisimile est, motus liquidi nervosi, quatenus voluntatemi
excitet, poste primitus esie magis torpidos ac debilliores tandemque motibus repetitis faciliores reddi; adeoque vo- . Iuntatem posse per solitos impulsus facilius excitari, eoque etiam facilius solitas actiones musculorum proferre. Ex alia item causa solitae actiones facilius praestantur Potest enim observari motus liquidi nervosi in cerebro plexumque ex parte tantum fieri, atque, dum id in certos musculos dirigitur, idem a motu in reliquos cectare. Be ile autem notum est, per diligentem attentionem, singulae cuivis rei adhibitam, motum liquidi nervosi, quod ad caeteras sustematis partes attinet, prorsus fere suspensum esse ideoque verisimile erit, quocunque liquidum nervosum freque piissime fluere determinatum fuerit, ibi motum ejuiore liberrimum ac facillimum. Alio adhuc modo motus repetiti faciliores evpdunt. Nequaquam est fluxus liquidi nervosi in fibras musculi, qui so. Ius modum actionis hujus determinat; ad motum enim hujus facilem efficiendum, insuper opus est, in fibris musculi
ac in partibus vicinis et connexis, quadam flexilitate a mobilitate; caeterum, ut antea ostendimus, mobilitate si brarum, tum simplicium, tum muscularium, repetito moltu multum augeri ; ita obvium est, omnium motuum spcilitatem auctam fore, per auctam mobilitatem fibra rurmusculi, repetito motu, acquisitam. Denique, alia adhuc res est, quae ad omnes actiones rpetitas saciliores, et persectiores reddendas, haud paruconsert. Jam antea observavimus, in omni fere aditon plurimos esse musculos quae ad eam recte eis ciendam cori
currere debent, vel quatenus actionem dirigant, vel quienus necessariam tensionem musculis, qui actionem imediate praestent, tribuant. Hic concursus autem mucsulorum simul agentium fit, ex generali quadam membi novendi voluntate, sine aliqua conscientia musculoruspectatim augentium; unde venit, ut in actionibus, qu-
153쪽
plurimorum musculorum Conspirationem exigunt, proferendis, prima conamina impersecta, et rudia sunt, quia conspiratio necessaria non essicitur, et quae non nisi repetitis conatibus, et experientia frequente, tandem obtinetur. Per repetitionem igitur conspiratio rite adaptata tantum fit, et usu confirmatur; quod igitur aliam rationem praebet quare actiones consuetae Omnes, tum facilius tum accuratius praestentur. Quae omnia ad alteram partem propositionis nostrae rite nos ducant, Certam, nempe, repetitionis frequentiam, Uigorem musculorum quorumcunque augere. Si repetitio facit ut voluntas sit facilius vehementiusque excitata, atque si
tepetitio quoque facit ut fluxus liquidi nervosi ex cerebro in musculos facilior sit, conjici liceat, fluxum liquidi ner-Vofi, ex utrisque causis, valentiorem fore. Verisimile est etiam, liquidi nervosi fluxum, quo in masculos facilior sit,
simul copiosiorem fore. Et si minus accura e novimus quemadmodum vis nervosa contractiones magis minusve potenter excitet, contractionem tamen quamvis fortiorem
partim pendere ex liquidi nervosi majori copia in musculos fluente putare licet ex hoc, quon musculi, dum plus Oigoris ex crebra exercitatione acquirunt, eodem tempor Cmajorem etiam amplitudinem semper accipiunt. Nam iusingulis hominibus observare est, musculos, quos maXim et frequentissime exerceant, eos simul crescere et magni tudine et vigore; dum musculi minus exercitati, amisia proportione solita, potius decrescere videntur. Quidam sunt artifices quorum artem saepissime dignoscere possumus, ex perspecta mutua proportione magnitudinis diverinsarum partium corporis. Fando equidem audivi, homini cuidam, nomine Topham, olim celebrato propter ingens Corporis robur, et qui roboris specimina brachiis praecipue exhibebat, brachiorum musculos ad magnitudinem ingen tzm crevisse, atque torosos, sic iit alterius fui sent Herculis, apparuisse ; musculis interea aliarum corpori S partium nihil praeter solitam magnitudinem ostendentibu S. Explicatis hoc modo causis vel facilitatis, vel vigoris in actionibus muscularibus repetitione vel consuetudine, ac
quisti; proximo loco verba facienda sunt de ovibusdam effectibus istius sacilitatis, vel vigoris acquisiti, Per quQ. actiones oeconomiae humanae saepe diriguntur. Ex his esse clibus unus est, quod cum actiones, stimulo adhibito, excitantur, saepe ita fit, ut, post crebram repetilionem, itimulus levior, quam iste qui primo adhibitus su-ςt ii Rchionem ea citabit. Quidam, exempli gratia, sunt V a homi
154쪽
homines, quibus ad vomitum primo concitandum quinque grana tartari emetici sunt necessaria; post crebram vero
repetitionem ejusdem medicamenti, Crebramque ex eo vomitionem, tandem, ad hanc concitandam, dimidio tantum
grani ejusdem emetici opus foret. Quibusdam etiam in
alvi purgatione idem usu venire comperitur. Certe multa sunt exempla similia in rebus, quae voluntatem atque Commotiones et actiones ex illa pendentes, excitant. Homo,
qui ad iram concitatus fuit, magna ei oblata injuria, si in eum repetita fuerit ejusdem generis injuria, ad eundem irae gradum multo quidem minore ejusdem injuriae gradu
excitabitur. Hi repetitae actionis effectus contradicere videntur quae antea diximus de vi sentiendi, impressionis repetitione, diminuta. Vera tamen est utraque conclusio, et tantum demonstrat vis nervosae sensilitatem et irritabilitatem, a qui- ibusdam easdem esse creditas, revera differre ; adeo, ut, eadem impressionum repetitio interdum systematis animalis irritabilitatem augeat, interdum vero ejusdem sensilitatem minuere possit. Et si pro certo praedicere nequimus qualis futurus sit repetitae imprestionis e flectus, hoc saltem verisimile videtur, quod, quando impresionis actio praecipua sit sensationis
exercitatio, impressionem repetitam potentiam suam, sensilitatem minuendo, praecipue ostensuram ; quando vero impressiones motum praecipue excitent, et praesertim nulla sensatione simul excitata, verisimile est impressiones repe-hitas irritabilitatem aucturas esse. Utcunque tamen haec Omnia sint, pro vero assirmare possumus, multas corpori S affectiones morbidas, quae in
actione aucta consistunt, crebra repetitione sensim sensimque facilius excitatas fieri, uti in morbis convulsi vis, epi-lepticis, et hystericis, saepe observatum fuit. Medici saepe singularem mobilitatem vel irritabilitatem in ejusmodi morbis notarunt, quae interdum oriri possit anativa constitutione, sed saepissime sola repetitione acquisita videtur; ideoque morbum saepe et i consuetudinis, post causam ejus magna ex parte sublatam, manere. Hujusmodi consuetudinis vis locum etiam habere in se-bribus intermittentibus videtur. Hac, ut putamus, Primo oriuntur ab effluviis paludum, quae, si conjicere licet, haudita diu in exercenda potestate sua perstant; cum igitur diuturnus sit morbus, hoc praesertim ex irritabilitate, re petitione audia, si est, ex eo videtur, quod morbus prae-
ε,pve tollatur remedii a quae systematis irritabilitatem mi
155쪽
nuunt. Quantum assuetudo ad febrium intermittentium motus per id iocos producendos valeat, speciatim constabit ex Celsi observatione sequenti: Si febris quieυit, diu meminisse ejus diei convenit: Eoque vitare frigus, calorem, cruditatem, Dissitudinem. Facile enim revertitur, nisi a fano quoque aliquandiu timetur.' Lib. iii. cap. 16. Hi quidem sunt effectus irritabilitatis repetitis motibus auctae, et proxime Observandi sunt quidam effectis vigoris
eadem methodo acquisiti. Eorum unus est, quod, si dum adhibetur repetitio, qua vigoriS incrementum acquiratur, homo lente ac gradatim virium conamina auxerit, eunoem in toto corpore, vel in ejus partibus naiaxime exercitatis, vim acquisiturum multo majorem, quam quae expectanda esset a nativa ejus constitutione, vel quae vulgo aliorum
hominum est vigor. Haudquaquam igitur mihi incredibile videtur, quod de quodam homine narratur, qui primo vitulum, adhuc valde juvenem, tollere humo, subinde
consuetus, eodem quotidie facto, Cres Cente vitulo, eo tandem roboris pervenit, ut idem animal magnum taurum factum tollere posset. Exempla quidem inusitati roboris, repetita exercitatione quorundam musculorum acquisiti, saepe observata sunt, et applicari posiunt ad multa quae in medicina facienda occurrunt dirigenda. Ita in exercitatione quavis, robori ob rinendo destinata, observandum est, quod, cum in muscutis quibusvis exercendis omnis excessus aptus sit ad partes nimis extendendas vel debilitandas, ita omnis conatus ad
robur majus, modo jam dicto adquirendum, adhibendus est, ut, crebris repetitionibus factis, tantum parvum quoddam vi conaminum' unaquaque vice addatur, atque sic gradatim facilitate primum aucta, idoneus quoque Vigor paulatim adquiri possit. Certior factus sui de hujus methodi utilitate, in hominet qui diu ignaviae deditus, ob corporis obesitatem, Vix ad distantiam decem ulnarum ambulare potuit; hoc autem iterum atque iterum facto, et gradatim sed constanter sit mul aucta ambulationis distantia, tandem iter decies milloe passuum absolvere poterat facilius quidem quam primo adi decem ulnarum distantiam ambulaverat.
Ex iis quae jam dicta sunt constabit, vim nervosam,
quod ad motum suum in actionem musculorum excitando attinet, statum illum vel modum tenere perstare, ei crebra repetitione vel consuetudine datum; et tantum restat
ut mentionem faciamus de iis circumstantiis, in quibus haec via consuetudini. se manifestat. Primον
156쪽
Primo, Cor uetudo gradum tum Dis tum Velocitatis, qui Αἶus arilio quaevis praesari possit, determinare videtur. Ex eo quod nuper diximus apparebit, summum vis gradum
quem attingere possumus, ab eo, quem antea acquisiveramus usu repetito, determinari; atque ex eo quod antea
dictum fuit de quodam tensionis gradu, ad actiones stabiles reddendas necessario, apparebit, quare actiones rite exhiberi, nisi vi solita adhibita, non possunt.
Quod ad velocitatem attinet, qua actiones simplices exhiberi possunt, ea consequitur legem generalem, qua motus vi S nervosae, eo cui aliquamdiu assuefacta erat modo repeti, determinatur. Alterum consuetudinis in actiones humanas imperii exemplum habemus, in eo quod, cum sensationum consociatarum ideas semper stimul revocet memoria, ita motus quidam saepe stimul repetiti consociari queant, ut memoria semper eorum ideas, et eos agendi voluntatem, simul revocabit, idque eo ritu ut alter sine altero praestari nequeat. Hujus rei exemplum observandum est in motibus congruentibus binorum oculorum, multisque aliis, iubi complures motus semper una proferuntur. Horum quidem plures sunt qui ad functiones oeconomiae animalis rite peragendas concurrere debent ; concursus tamen
necessarius vi sola consuetudinis satis stabilis fit. Tales tamen consociationes etiam locum habent in motibus, nulla oeconomiae necessitate nexis, et qui nulla alia re connectuntur, quam quod simul praestari consueverant.
Ex hoc oritur singularis iste gestus vel corporis positura, quibus singuli sere homines in actionibus praestandis
utuntur. Ita homines plerique, in oratione dicenda, singulari quodam modo manus disponunt, et posituram totius corporis adhibent, quae, etsi nullo modo ad eloquen- tiam conferat, prorsus tamen consuetudine fit nece si arium ut in oratione tua progrediantur. Tertium est exemplum imperii consuetudinis in actiones humanas, quod, cum vix ullae actiones singulatim proserantur, sed earum pleraeque partes sint actionum continua serie editarum, et quarum Ordo a negotiis quibus as sidue occupamur plerumque similem eundemque esse statuatur; ita consuetudo saepe determinat, tum quo ordine
actiones sibi invicem succedant, tum qua velocitate singulae actiones seriei se invicem excipiant. Vis consuetudinis in hac re manifesta est, ex eo quod, si quo casu, sive memoriae desectu, seriei alicujus ordo mutetur, statim homo haeret quid agat incertus. Exempli gratia, ille quia siue lactus fuerit complures versus memoriter recitare, s
157쪽
in recitando vel defecerit memoria, vel casus aliquis impedierit quo minus seriem solitam observet, tum quidem pergere nequit, sed plerumque rem iterum exordiri cogitur, sit qua possit seriem deperditam recuperare. Idem sit quando assionum repetitionem vel seriem prae cipitamus, vel plus solito velocitatis gradu e X equi conamur. Hoc quoque aptum est ad harum rerum seriem rurbandam, et. quo minus eaS Iecie prosequamur impedi
Flerumque Accidit ut, solita actionum vel cogitationum serie violenter interpellata, animuS perturbationem patiatur, et saepe ad conatus incertos ac temerarios statim conia
fugiat, quod saepe motus spasticos in ventriculo, pulmonibus, corde, vel aliis corporis partibus, excitat. Quum animus fere semper aliqua cogitationis serie occupetur, si qua impressio fortis subito ac improviso facta sit, hoc non solum seriem cogitationum, qua animus tunc occupabatur, interpellat, verum etiam eum rapit in seriem inexpectatam, inque animi perturbationem ac distractionem, cum omnibus supradictis quae ex his consequuntur. Ita, in hominibus qui peculiarem mobilitatem vel irritabilitatem, repetitione modo jam dicio acquisiverunt, impressio inopinata paroΣysmos epilepticos et hystericos inducere possit.
Hic quidem vix necessarium est, ut causam explicemus quare animus certo ordini, et certo velocitatis gradui in actionum serie faveat. Certus ordo se animo Commendat,
ob nihil aliud quam illam in qua animus delectat consociationem, et quam memoria plerumque fideliter revocat; et certa velocitas quae ad astionum seriem attinet, illa ex eadem lege oritur generali, qua animus ad eundem velocitatis gradum in omnibus motibus solitis determinatur.
De Consuetudinis Esse libus in Sensationes et motus conjunctim. Poss-MUs hic primum omnium observare quod cum, uti supra diximus, sensationes cum sensationibus, et motuS Cum motibus conjungi possint, et ex his, altero se efferente, statim memoria alterius ideam revocet, ita eodem modo sensatio possit cum motu conjungi, adeo ut re dintegratio sensationis ideam motus, atque ad eundem prGPensionem, revocet. Exempli gratia, propensio ad urinam reddendam plerumque a plena vesica oritur; sin autem ho- 0 cubitum ituruo urinam reddere consueverit, eidem lectum
158쪽
tum conscensuro, etsi vesicam etiam hora priore exoneraverit, propensio ad urinam reddendam redibit. Hujuscemodi exempla saepe occurrunt, atque ex hac lege pars magna negotii humani .exequitur. Sonus horologii, vel quidvis ejusmodi, nihil aliud est, quam sensatio
Per quam hominibus negotii ideae, et ad varias actiones
Porro, observari potest de effectibus consuetudinis, quatenus ad sensationes, et motus conjunctim spectent, quod
tum sensationes tum motus, nulla impressione externa redeunte, ut stata ad tempora per consuetudinem redeant
determinari potiunt. Oeconomia animalis necessitate quadam obstricta videtur ut alternas vices m Otiis et quietis patiatur, et ex eo,
quod alterutra harum conditionum per effectus, quos post aliquod tempus semper pariat, alterius vicem postulare et efficere videtur. Ita corporis labor, aliquandiu durans, requiem et somnum tandem postulat, et vicissim requies ac somnus, post quoddam tempus elapsum, vigiliam, et caeterarum vitae functionum repetitionem, inducunt. Reditus quidem harum alternis vicibus conditionum determinari videtur, ab alterius necessitate, quam altera post quoddam tempus, inducit; potest tamen interdum consuetudo alterutrius reditum certo quodam tempore inducere, nulla ratione hahita conditionis alterius praegrestae, vel ejus quidem quod systema necessario postulare videtur. Homo, aliquo modo hora certa matutina expergisci assuetus, idem hora solita, etiam siquando serius cubitum iverit, vel etiam dimidium tantum soliti temporis dormi verit, et quanquam ad corporis refectionem hic ce somnus minus sufficere videretur, sponte sua expergiscetur. Eodem modo ad dormiendum pro ivitas possit ad ce tum tempus supervenire, nulla laboris praecedentis, vel cujusvis alius rei somnum tunc exposcentis, ratione habita. Simile occurrit exemplum reditus ad certum tempus sensationum et propensionum, in eo quod in appetitus et
excretionum negotio usu venit. Hominum negotia et societatis necessitudines plerumque essiciunt, ut homines si iis quibusdam temporibus cibum capiant; et ex hujus usus repetitione plerumque sit, ut cibi desiderium his fere solis temporibus redeat. Hic autem usus adeo apud multos homines invalescit, ut, tam et ii cibum sumere ad solitum tempus proxime praece deus neglexerint, desiderium cibi
vix nisi ad solitum cibi proxime sequentis tempus redit,
159쪽
vel, quanquam intervallum post praecedentem cibum minus solito fuerit, desiderium cibi proxime sumendi solito
tempore revertit; et, quod magis mirum est, interdum fit ut cum appetitus ad solitum tempus redierit, sed quodam casu non sedatum fuerit, idem abit, qUanquam recte concludi pollit, ea quae revera postulat systema, causasque istius desiderii, adhuc subsistere. De certo appetitus redeuntis tempore, praesto est. exemplum ab infantibus lactentibus desumptum. Quamquam hi mammam plerumque postulant, variis et indiscretis intervallis; tamen, si nutrix aliquo negotio occupata sit, quod eam impedit, quo minus, nisi certis temporibus, lac praebere possit, infans cito a Lsuefactus erit litisce statis temporibus, adeo ut his tantum alimentum postulabit.
Sed non solum in appetituum ad certa tempora reditu, verum etiam in excretionibus, vis consuerudinis se ostendit. Si homo aliquis, alvum certis temporibus e Tonerare cupiens, hoc, ut olim suasit celebris Loche, quadam certa singulis diebus hora conatus fuerit, verissimile est propensionem una cum sensatione, vi consuetudinis, semper eodem certo tempore, reversuram, ac simul excretionem optatam sequuturam.
Ex hoc ultimo dicto conjici licet, consuetudinem non solum hic, uti in multis aliis rebus, reditum propensionis
ad certum tempus determina se, sed etiam vim, ordinem, et velocitatem omnium motuum canalis alimentarii inter-Venientium, qui ad excrementa certo tempore in intestinum rectum perdocenda sunt neces arii. Inter exempla determinatae reversionis ad certum tempus motuum in corpore humano, istud haemorrhagiae non negligendum est. Sanguinis ad varia vasa vel partes corporis distributio plerumque facta est secundum capacitatem a nativa conformatione, variis systematis vasis datam, et secundum eorum situm, sive sit cordi vicinus vel ab eodem romotior; haec autem distributio saepe mutata est, ob vasa in una parte corporis constricta, vel aliter obstructa; aut in alia parte laXata vel aperta; et, qUoniam vasorum fibrae his mutationibus se ipsas accommodent, retento nempe eorum statu constricto, vel nimis extenso, sic
inaequalitates in sanguinis distributione, si per aliquod
tempus duraverint, legem systemati dant, et haemorrha gia 3 saepe pariunt, quae, iisdem circumstantiis renascentibus, ad subinde redeundum propendent. Hoc modo in multis exemplis consuetudo, tam in systema sanguiferum, quam in nervosum, imperium exercet, quorum Prius re
160쪽
gere mihi videtur reditum ad certum tempus haemorrha-giarum determinando. In medicinae annalibus occurrunt exempla reversionum
haemorrhagiae singulis diebus, hebdomadis, mensibus, annis; et, quanquam haec primitus oriri potuissent a mutationibus in sanguinis distributione supradictis, potui sientque etiam recurri ex earundem circumstantiarum recursu; veruntamen recursus superveniens certis temporibus ex vi
consuetudinis sola oriri videtur. Quod de mulierum mensibus observandum est, haec fere confirmat. Hos enim plerumque consuetudine dirigi putamus, quoniam tam saepe observamus causas abundantiae, ac exinanitionis, durantibus intervallis, saepe adfuisse sine quavis vel temporis soliti, vel etiam quantitatis tunc evacuatae, mutatione facta. Ex omnibus quae jam diximus de vi consuetudinis, quatenus ad certum tempus, exercitationem multarum functionum rediri perpetuo cogit, apparebit, praeter eas Ite quae vicissitudines in statu corporis requirunt efficiuntque, esse, nulla earum ratione habita, quandam revolutionem in systemate nervoso perpetuo pergentem, eandemque seorsum a caeteris functionibus corporis, plurimum sempera consuetudine pati. Hinc colligi potest, consuetudinem non solum statuere reditum periodicum quarundam systematis conditionum, quae ex iis quae ipsi systemati usu veniunt, eique necesiaria sunt, oriuntur; sed etiam eandem consuetudinem inducere ac confirmare reditum periodicum sensationum ac motuum, qui systemati primitus non erant necessarii, et qui locum tantum habent ex eo quod pars seriei ac ordinis rerum in nervosi systematis revolutione saepe repetita
Hoc m do forsan vitae negotium plerumque transigitur. Nam hoc modo forsan plerique, quibusdam muneribus obeundis occupati, horum recordationem solitis temporibus redeuntem sentiunt, sine ullo horologii, vel cujusvis alius temporis indicis, monitu; atque etiam sonus horologii,
uti supra diximus, tanquam nihil aliud quam impresso propensionem saepe cum ea conjunctam revocans haberi possit. Exemplum notatu dignissimum reditus periodici sensa tionis et propensionis occurrit in statu cuiusdam hominis fatui, de quo mentionem facit vir dodii simus Willisus, in tractatu suo De Anima Brutorum, Pars I. Cap. XVI.