Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

141쪽

DispUTATIO MEDICA INAUGURALIs,

CONSUETUDINE,

EIUS OI E VI ET EFFECTIBUS1N CORPUS HUMANU M.

QUAM, ANNUENTE SUMMO NUMINE,

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.

Academiae Edilaburgenae Praefecti; NEC NON Amplissimi sΕNATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto;

PRO GRADU DOCTORATUS,

su MMis QUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIUILEGIIS RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS;

ERUDITORUM EXAMINI SUBJICITHENRICUS CULLEN, BRiTANNUs, Soe. Reg. Med. Edin. et Soc. Phys. Edin. Sod. Hon. Ad diem a Junii, hora locoque solitis. i 72O. Celismimo principi, atque ornatissimo viro, H E N R I C ODuci de BUCCLEU GH, CoΜi Ti de DAL RiΕΥΗ, de DoΝCASTER, &c. &c. &C. Antiqui ordinis S i. ANDREAE Equiti, Non magis genere illustri, Quam virtutibus suis propriis, Ardente imprimis Quo patriam complectitur amore, Spectatissimo, Has studiorum primitias, Summae observantiae testimonium sacras esse voluit UEN Ricus CULLE N.

142쪽

CONSUETUDINE,

EIUS 'IJ E VI tu EFFECTIBUS1N CORPUS HUMANUM.

U ANQU AM humani corporis fabricae, ejusdemque da ut si1 militudo ; inest tamen unicuique fere homini, in statu atque functionibus corporis, aliquid ei proprium,

differentia oritur, interdum quidem a nativa ct usque conformatione, saepius autem a rebus externis, quibus, in vitae decursu, alius alio magis fuerit expositus. Quae res externae, quum corpori S incrementi tenorem et modum dirigant, ita etiam ejusdem fabricam peculiarem Constituunt : Atque in eo vim suam potissimum ostendunt, quod oeconomiae animalis sensationes motusque, ut peculiari modo exerceantur, essiciunt; idque eo potentius quo constantius frequentiusve adhibitae fuerint. Crebra autem, Nel ejusdem impressionis in uno aliquo sensus organo, Vel e rundem motuum ab ullo motus organs, repetitio, ea es quae CONSUETUDO vocatur. Itaque manifestum erit, non solum eX rerum natura, verum etiam ex iis quae docet experientia quotidiana, consuetudinem, haud parvam possidere vim, statui functionibusque oeconomiae animans modum dandi, ideoque eorum in singulis hominibus conditionem statuendi. Hujus ALMAE ACADEMIAE legibus jam obtemperaturo, differtationem medicam pro serendo, mihi in animo est CXaminare, et, utcunque potero, indicare consuetudinis vires, et effectus in corpus humanum. mo dilucidius autem hanc materiam exponam, conabor de consuetudinis

effectibus disserere ; primo, quemadmodum in sensationibus dein, in motibus, denique, in sensationibus, et motibus simul coniunctis, appareant. functionum, summa in cunctis hominibus observan- quodque illum a multis aliis hominibus distinguit. Haec C A

143쪽

Dg CONSUETUDINE.

CAPUT I.

De Consuetudine, quatenus ad Sensationem attinet. HIC primum observari velim, Consuetudinem, eum sensationis gradum quem quaevis impressio producere pust, δε-

terminare. Res nota est, neque sensationes nostras cum impressionis impetu pro iis consentire, neque animum nostrum vim impressionis absolutam accurate aestimare. Gradus enim sensationis, quem producit impressio quaevis, cum mutatione in statu presente nervorum sentientium facta, omnino consentaneus videtur, ita ut sensatio vel vehemens vel debilis evadat, prout impressio effectrix vel validior vel debilior fuerit quam ea quae pro Xime prae Ceserat; vel prout impressionis vis vel major vel minor fuerit, quam ea quae nervi nuperrime Persentire consueverant. Quod utique obvium erit, ex eo quod saepe in sensationibus a lumine factis nobis usu venit. Si aliquis, e clara luce in locum ubi lux multo esset, obscurior extemplo abi rei ; haec obscurior lux ad res obiectas distinguendas minime valeret; sin autem quoddam tempus in loco caligi noso idem permansisset, ejus oculi facultatem sentiendi gradatim acquirerent, qua res objectas animadverteret acidistingueret, idque ope lucis multo magis obscurae quam luci clariori assuefactus potuisset. Quam rem porro egregie illustrat quod, de se ipso loquens, profert vir ingeniosus Du Fa3, ex Academia regia scientiarum Parisiens. Hic, quum occupatu S esset e Xa minando lumen quod multae gemmae, postquam aliquod tempus luci fuerint expositae, in tenebris emittere obser vantur; istud lumen nequivit percipere, quum ex loco luminoso protinus discessisset; idemque raro discernere potuit, nisi mane, sonavo recens solutus, et priusquam oculi cuivis alii lumini sui stent expositi. Quum autem, Oculi Ssic se habentibus, non semper praesto ad libitum adessent gemmae, diversam methodum rem assequendi excogitavit Dum enim in luce gemmas ordine disponeret, alterum Oculorum studiose velandum curavit; posteaque, easdem gemmmas in tenebris ex atrii naturus, velamine e X Ocul O CO-Operto detracto, lumen variorum lapidum hoc facile observa Vit, non item altero illo oculo, qui luci expositus perman

serat.

Eandem quoque differentiam facultatis sentiendi obser-Vare est in sensationibus quibusdam, quae ad functiones to- tk u. corporis propius pertinent, iis scilicet, quae e X calore et Vo L. IV. frigor G

144쪽

D n CONSUETUDINE.

frigore oriuntur. Id quod sequens experimentum bene eae plicavit. Ad sint tria vasa, qnorum in singulis sit aqua, quod ad lcalorem attinet, differentis temperiei, nimirum, in primo, sit aquae temperies quadraginta, in secundo, sexaginta, in tertio, o oginta graduum thermo metri Faliren-heltiani. In eorum primum immergat aliquis alteram ip- sius manum, in tertium vero alteram. Quumque manus in his vasis aliquod tempus hoc modo iminersae permanserint, utramque extractam extemplo immergat in vas secundum, in id nempe cujus aquae temperies est gradu-lum sexaginta : isque statim animadvertet a singulis mani ibus sensationem diversam oriri; ab altera quidem, nempe ilmanu quae in aquam quadragesimi gradus antea immersae fuerat, sensationem calori S; ab altera Vero, nempe, manu. quae in aquam octogesimi gradus immersa suerat, sensationem frigoris. Ex hoc constabit effectus caloris atque frigoris, quatenus a sentione pendeant, ad praesentis nostrae conditionis. mutationem, potius quam ad vim impressionis absolutam, lsemper esse referendo S.

Ex jam dictis igitur patebit, si modo neglecta sit potentia

quae vis absolutae certus gradus necessario in corpus humanum exercet, Consuetudinem plerumque gradum sensationis qui ab impressionibuta oritur, adeoque ejusmodi sensationum ejectur

determinare.

Potest hic etiam observari quod, quum vis quaedam impressionis ad ullam omnino sensationem faciendam requi-xatur, quodque, Nulla ratione habita consuetudinis, ab impressione parvam quandam habente vim nulla oriatur sensatio ; atque etiam, ex altera parte, quod, quidam vis gradus organum sensus disperdam, et in gradibus ad hunc appropinquantibus indiscreta doloris, potius quam alicujus rei specialis, sensatio oriatur; ita, ex supradictis, manifestum erit, Consuetudinem in multis exemplis posse determinare, ex hac qti idem patrae, griadum vis necessarium ad sensationem faciendom, ex illa vero, gradum vis quem singuli homines lact fluere Dei molesto ferre poterunt. Porto, rem etiam altius repetentibus apparebit, COUM-ftudinem, alia adhuc rati e gradum fensationis ab imprus ni

bus excitandum Edtorminare.

Lex enim eit sensationis, qua eadem impressio, saeptui repetita, eundem sensationis gradum quem initio effecerat, post quasdam repetitiones, vim suam essiciendi amittat. Quamobrem saepe observatum fuit, cum has novas impresse sones, caeteris paribus, fortissimas efficere sensationes ;

et i

145쪽

et inde sit, ut res perpetuo oculis subj cctae, quanquam ad

admirationem excitandam, et attentionem alliciendam, Om-αino sint idoneae; sint tamen minime observatae, quum res leviores, dummodo sint novae inusitataeque, nobis admirationem protinus faciant. Huc pertinent hi versus Lucretiani Nil adeo magnum, nec tam mirabile quicquam Principio, Pod non minuant mirarier omnes

Ad sensationis legem modo dictam recte ponendam, imprimis refert observare, quod, cum simplicium sensationum nostrarum effectus, ex id eis reflexis voluptatis vel doloris eas comitantibus, maxime pendeant; cumque simul volup tas vel dolor sensationem quamque comitans, ex vi impres sonis relativa sensationem efficientis, plerumque pendeat;

liquido etiam constabit, Consuetudinem esse quae, ex lege fensationis modo dicta, υoluptatem υel dolorem ab impressione oriundum determinat. Ita enim fit, ut impressiones fortes, adeoque prima vice dolorem vel molestiam afferentes, tandem, post crebram repetitionem, fiant debiliores, adeoque eo virium temperantiae deveniunt, ut etiam jucundae evadant. Quo modo etiam fit, ut cum impressiones, primo moderatae, tandem repetitione factae fuerint adeo debiles,

ut vix ullam sensationem eae citent, homines, qui in impresesionibus moderatis plerumque versantur, tam saepe aliquid novi, vel aliquam solitis impressionibus fortiorem, sectentur. Omnia haec sic se habere dilucidius patebit, si obser Vaverimus quod, cum impressionum absentia molestiam semper pariat, homo vel ex impressionibus moderatis varietatem perpetuo captet, vel eas quaerat quae sibi antea Voluptati fuerint, et quarum haud parva vis absoluta diutius vi minuenti repetitionis restiterit. Cujus rei proxime em Oratae exemplum est, tabacum, vini spiritum, multaque alia quae primo impressiones violentas, et dolorem creantes, secerint, tandem jucunda fieri, et homines ad eorum

usum multo vehementius allicere.

Ad rem nostram hoc quoque facit, quod impressiones, etiam sortissimae, post repetitionem, possint debiles fieri,

atque ut ad eum gradum ex quo voluptas oriri possit per-Veniant, homines, ut vel vim vel quantitatem augeant, in duzuntur. Exempli causa, homo qui vini spiritum aqua C0mmixtum bibere velit, primo satis ceperit oblectamenti, sumpta modica prioris quantitate ; cum vero haec mistura, ut p0 te quae saporem repetitione tandem perdiderit, minus

-- Placeat, desiderium impressionis jucundae quantitatem

146쪽

spiritus eum subinde augere impellit, donec eo reς redi eis rit, ut nil nisi merus spiritus ad jucundam impressionem

efficiendam sussiciat. Medicinam facientibus multa occurrunt exempla vis impressionis repetitione diminutae, adeoque consuetudinis e Dficaciae ad effectus impressionis determinandos. In e Rem-Plis enim compluribus compertum habemus, repetitionem adeo vim diminuere medicamentorum, sive stimulantia ista sint seu sedantia, ut, urgente crebrae repetitionis necessitate, dosin administrandam subinde augeri, ad effectum optatum obtinendum, omnino necessarium sit. Hinc etiam orta sunt mira illa quae de quibusdam narrantur lio inibus, qui impune venena copiosissimae hauserunt, materiam Nempe cujus portiones minutissimae adi vitam perdendam Plerumque sussiciant. Hic dignum est quod speciatim notetur, effectus repetitionis, quatenus sensationem minuant, locum habere, non solum in eo quod ad sensationes impressionis, sed etiam

quod ad multas sensationes conscientiae, attinet. Multae humani corporis actiones plerumque non nisi animo volente praestantur. Quocirca motus isti Voluntarii nuncupantur. Si hae actiones raro repentuntur, animus toties quoties exhibeantur, suae voluntatis earum enfectricis conscius est; sin saepissime repetuntur, idem tandem propemodum, ne dicam prorsus, amittet conscientiam

voluntatis suae adhibitae r Atque hujusmodi actio, siquando exhibiatur, a rebus ex te in is et statu corporis animi voluntatem olim moventibus nunc excitatur, sine ulla

conscientia voluntatis efficientis, vel ulla postea voluntatis adhibitae recordatione. Saepissime quidem non conscii fumus cujusvis actionis peractae, et haec conscientiae, ex Crebra repetitione, absentia, locum habet in multis nostris motibus voluntariis, nisi forte horum motuum singularis aliquis et insolita agendi modus requiratur. Horum omnium habemus exempla dum ambulamus, scribimus, psallimus, atque ita porro. Sic etiam actionem organorum respirationis, se habere opinamur; hoc est, hanc actionem, revera voluntariam, plerumque essici sine ulla conscientiae voluntatis effectricis, et semper fortassis nisi aliquis, praeter respirationem solita in , sngularis ejus agendi modus ad motus alios varios edendos, quibus est ac Commodatus, requiratur. Utrum quidem cordis ac multarum aliarum partium internarum actio primitus esset, vel unquam omnino sit voluntaria, absentia vero in illis motibus conscientiae, ab eadem crebra repetitionx oriatur, hic determinare minime conabor.

147쪽

Dk CONSUETUDINE. ISI

Dum a nobis disieritur de essectibus sensationis ab ejus

repetitione diminutis, non pretereundum est, quod animi commotiones et astectus, sive a sensationibus impressionis seu conscientiae oriantur, eo imbecilliores plerumque fiunt, quo saepius repetitae sierint sensationes earum en

ice S.

De υi consuetudinis proximo loco observare licet, ad hanc saepenumero referendam esse priorum sensationum memoriam

Bene notum est, sensationem, quamvis a praesente impressione excitatam, saepe ideas reducere multarum aliarum sensationum, quae antehac cum sensatione jam per impressionem revocata, sociatae fuerint ; nec minus notum est, memoriam ab hac consociatione plerumque pendere, et eo promptiorem semper et accuratiorem fieri, quo saepius impressiones simul sociatae repetitae fuerint; et praesertim quo saepius mens nostra relationem quandam inter impressiones sociatas notaverit. Hinc omnino obvium erit, quantum ad reminiscentiam ubique valet Consuetudo.

Quantam porro valeat memoria hoc modo consuetudine nata observationem nostram etiam hic meretur. Sensationes visus et auditus fere solas memoria accurate revOcare videtur ; imperfectius Vero vel non omnino, uti sensationes saltem, alias quasque reliquis sensibus ortas. Sensatio tamen quaevis reliquis sensus organis orta, cum sensationibus vel id eis visus et auditus sociari possit, adeo ut hae posteriores fiant quasi signa reliquarum antea cum iis sociatarum. Quae signa autem, cum revocaverit memoria, ideas quoque cum iis antea sociatas, eo usque ut simul diversas earum relationes, et praecipue, quatenus dolorem vel voluptatem olim attuli sient, revocat ; et hujusmodi memoria plerumque sussicit ad revocandas et ci- cndas tum animi commotiones, tum corporis motus, qui a sensatione ipsa antea excitatae fuissent.

Ita sensatio rei cujusvis gustui injucundae, impressioneestectrici non amplius repetita, non potest vi solius memoriae, uti sensatio, revocari. Sin talis sensatio quondam sociata fuerit cum quodam visus objecto, hujus per visum sensationis redintegzatio aliquam ideam sensationis rei guia

latae secum quondam conjunctae eatenus revocabit; ut sit memoriae oblata tanquam horrendum quid et odiosum, atque ita ut nauseam illam, quam ipsa guttus sensatio olim produxerat, nunc excitaret. Ex quibus omnibus satis liquido apparebit, quantum vis consuetudinis ad Uires memoriae augendas valeat.

Restat jam ut aliud exemplum consuetudinis vis et eni sectus

148쪽

fectus in sensationem proseramus. Sensationum quas ad eas corporis nostri partes, in quibus, utpote ab impressionibus ibi factis ortae sint, referimus, pars major ab impressionibus in extremos nervos factis oritur, et paucae omnino sunt sensationes quae ab impressionibus factis in

ullam nervorum partem, quae est inter eorum extremitates et cerebrum, oriuntur: Unde verisimile est, quod, etiam sit nonnullae sensationes ab impressionibus in aliquam partem nervorum quae est inter extremitates eorum et cerebrum revera orirentur, ita evenire possit, ut ad illorum nervorum extremitates, a quibus oriri solitae essent, referrentur. Quae res forsan vel ex eo evinci possit quod, etiamsi recte dicatur sensationes omnes primitus ab impressionibus insensus organa tactis oriri, cum hae tamen a quibusdam impressionibus in nervos, qua meant ab extremitatibus suis ad cerebrum, vel etiam in ipsum cerebrum factis, renovari possint, omnes istae per memoriam vel imaginationem sensationes renovatae, eodem modo referuntur, ac si per impresssiones in nervorum extremitates in sensus organis sactas excitatae suissent. Hicce consuetudinis effectus rectam solam, quan inmego puto, praebet explicationem cujusdem rei cum admi ratione saepe observatae ; eam dico quae hominibus, post partes quasdam membrorum amputatas, usu venit, cum dolores saepe sentiant quos ad partes jam separatas, atque a corpore penitus amotas, unde nulla possit oriri sensatio,

reserunt.

In multis aliis exemplis postibile esse autumo, eas impressiones quae in nervos, qua inter extremitates suas cerebrumque meant, factae sunt, ad extremitates saepe referri, adeoque nobis morborum sedem saepe falso indicare. Quae res observationem doctissimi GAUBII non elusit,

qui, in f 674 his utitur verbis. E i tamen, tibi sola etiam sensorii mutatio, aliunde Nata, haud aliter dolere facit, qtiam si pars aliqua corporis injuriam pateretur, nulla interim ρο- tentia dolorisca extra fensorium ibidem praesente.''

CAPUT II.

De Ueolibus Consuetudinis in Motus Corporis. IN hac secunda opusculi nostri parte, primum observare juvat, gradum tensionis arillanis brarum muscularium fem-

per necessarium o consuetudine determinari. In chordis inanimatis, vi resilietarii sive elasticitate praeditis, notum est, gradum quendam tensionis esse necessariun a

149쪽

DE CONSUETUDINE. IS9

rium, ut percussae vel aliter flexae oscillationes praestent ;et simul notum est, chordarum elasticarum, cum tensae sint, et, dato impetu, percussae vel aliter flexae, oscillatic-nes tum vi tum frequentia, in ratione tensionis quam accepissent, semper esse. Cum porro novimus chordarum et allicarum extensalitatem extensione repetita augeri, neque minus diuturna requie minui; hinc dici potest chordas ilialas quodammodo imperio consuetudinis esse obnoxias, quatenus saltem earum actio modum accipit ab eo in quo aliquamdiu antea suissent statu. Nec dubitari potest quin animalium solida simplicia, utpote elastica, eadem leget consuetudinis obstringantur; et ob hoc ipsum, Vim consuetudinis in motibus oeconomiae animalis dirigendis saepe conspectam esse. Utrum sit ulla convenientia in hac re inter solida simplicia et solida viva corporis animalis, incertum est, cum veIde fibrae muscularis fabrica peculiari, vel de statu ejus, dum contrahitur, parum omnino nobis notum sit; sed, utcunque sit, satis evidens est, vim fibrarum muscularium a gradu tensionis, in qua tenentur, magnopere pendere, Primo autem observandum est, has fibras, instar simplicium, quum diu contractae permanserint, rigidas fieri, nec solitis extendentibus potentiis extendi posse; et, e contrario, quum frequenter et saepe extensae fuerint, extensilitatem earum plurimum augeri. Itidem observandum est, musculares in vivo animali fibras semper, praeter statum earum naturalem, vel a pondere partium quas sustentant, vel ab actione musculorum antagonistarum, vel a si uidis distendentibus cavitates quas cingunt, vel a vasis distentis quae inter fibras musculares ubique posuit natura, extensas esse ; et, quantum harum fibrarum agendi modus a pradu tensionis illis dato pendeat, ex sequentibus mox patebit. Imprimis constat, cujusque musculi tensionem, et in Contractione vim, extensione illi data a conspirante contractione aliorum musculorum cum illo connexorum, plurimum pendere; et, cum revera unusquisque musculus cum unoquoque alio totius corporis, mediate vel immediate

nectatur, cujusvis musculi singularis vigor eo major esse Videtur, quo plures alii musculi eodem tempore contracti ejus tensionem augeant. Exempli causa, insans aliquis, qui adhuc musculis crurum minus firmis utitur, ideo quutitubanter ambulat, potest, rem aliquam ponderosam in manibus portans, firmior stabiliorque reddi. Simili modo, homo aliquis inter saliendum vim majorem Proseret Pon 'dus in manibus portan S. Quantum quibusvis musculis tensio ab aliis simul contractis

150쪽

tractis data, ad vim eorum augendam valeat, sacile obsen vatur ex hoc, quod quotiescunque nixum aliquem strenuum edere volumus, inspirationem quam plenissimam facimus, et, quamdiu possumus, spiritum retinemus, ut thois raste distento, et contractione omnium musculorum, inspirationi plenae inservientium, tensio et vigor detur illis, in nixu edendo praecipue adhibendis. Quantum denique in omnibus motibus strenue peragendis valet aliorum mutaculorum, cum illis praecipue exercendis conspiratio, etiam ex contractionibus musculorum faciei nixum fortem quemcunque comitantibus, satis liquido constabit.

Ex dictis jam patebit, Vim consuetudinis, tum in gradu

tensionis dato, tum in modo quo datur determinando, plurimum υalere. In actionibus corporis fere quibuscunque, mutaculis praecipue exercendis tensio datur positura quadam totius corporis, quae quidem non semper maxime idonea est, sed quae ex consuetudine necessaria redditur. Tensionis quoque necessariae, et vis consuetudinis eam dantis, effectus ex eo praesertim observatur, quod, si quis instrumentis certi ponderis constanter usus sit, non poterit instrumentis minoris ponderis easdem actiones solita vi et firmitate praestare. Ρorro, eadem vis consuetudinis ex hoc evidens est, quod homines operibus magna vi praestandis assueti, ad opera, quae leviori et minori vi praestare oportet, omnino minus idonei fiant. Ita enim artifex in operibus magni laboris plurimum exercitatus, firmiter

et accurate literas calamo exarare nequit. Itidem, quicunque, equo conscenso, strenuam navare operam fraenum moderando coactus fuerit, idem cum descenderit,

manum suam quam sit plane inepta ad scribendum, vel aliam aliquam actionem minutam praestandam, statim

sentiet. Cum de tensione fibrarum muscularium necessaria adactionem cuique propriam praestandam agitur, non praetereundum est, quod, cum actio muscularium fibrarum arteriarum a perpetua earum tensione, per mo ςm fluidorum eas implenti qm et per eas perpetuo meantium, pendeat,

satis sit verisimile, actionem earum plurimum dirigi a gradu tensionis quo retinentur, adeoque eandem consuetudinis imperio saepissime subjectam esse. Tensio autem arteriarum non solum necessaria est ad ipsarum actionem, sed etiam ad tensionem cujusque corporis musculi haud

parum confert; cum arteriae adeo numerosae, tam singulari modo inter fibras uniuscujusque musculi motrices distribuantur. a

SEARCH

MENU NAVIGATION