장음표시 사용
171쪽
DP Frigore in Corpus Humanum Vecitibus generalioribus. IN frigoris effectibus, quatenus in genere corpus humanum assiciunt, explicandis, hoc mihi imprimis concedendum postulo, corporis humani viventis systemati nervoso, vim quandam, vel, si mavis fluidum quoddam, sena per inesse, cujus ex motu, sensum et motum Corporis omnem perfici ; ita ut vis haec nervosa pro hominis principio vitali corporeo haberi postit. Haec ut existat vis, et bene vigeat, opus est ut corpus certo quodam caloris gradu perpetuo foveatur. Hicce calor necessarius temper ei gradus nonagesimi octavi esse videtur; nam hujusmodi caloris gradus, in hominibus quibusvis sanis, cuj uscunque sint temperamenti, cujuscunque aetatis, et utriusque sexus, perpetuo invenitur, et per totum hominis corpus aequabiliter semper diffunditur. Ut hic ce calor debitus semper homini adsit, quisque vivens potestate, ut antea diximus, in sui ipsius corpore calorem gignendi praeditus est. Simul autem antea dictum fuit, hanc calorem gignendi potestatem, ad calorem corporis idoneum conservandum, non lassicere, cum temperies aeris aliquamdiu fra gradum sexagesimum secundum fuerit. Cum vero aeris temperies in hac regione saepius infra illum gradumsiit, corporis calor, in hiS regionibus, non conservatur, nisi uel vestimentis et tectis, quibus aeris frigidi contactus ar- .ceri, vel igne, arte excitato, quo temperies aeri S contingentis emendari, possit.
Hisce praedictis, jam observare possumus, vim frigoris
absolutam, sive temperiem quamvis, infra temperiem humani corporis, pro potentia sed ante, hoc est, potentia vi res corporis tum sentientes tum movente S minuente, semper esse habendam. Et iam in gradibus supra sexagesimum ecundum, temperies quaevis infra nonaginta octo, quae inferior sit quam temperies mox antea applicatB, motus antea in corpore existentes semper minuet. Haec autem frigoris vis sedans non valc e conspicua siet, donec tempe ties applicata infra gradum sexagesimum secundum sit, quando, ut supra explicavimus, frigus temperiem corporis severa minuere possit. Frigus autem, eadem ratione qua temperiem corporis minuit, idemque diutius et fortius gζns, principium vitale prorsus delere et extinguere
fa empla hominum qui frigore perierunt, multa memorantur ;
172쪽
rantur; sed de modo, quo frigus hoc efficit, apud medicos saepe disputatum est. Quidam, frigus sanguinem humanum, uti liquores alios plerosque, congelare, ideoque motum sanguinis sistendo, mortem inferre putarunt. Sed hanc congelationem unquam in vivis hominibus revera feri minime probatur ; neque suilla animalium a frigore Congelata esse videntur, donec, motu solidorum penitus Cessante, Omnino quieverint; et re vera vis frigoris ad animalia plurima, somnolenta, torpida, et, ni fallor, exanimata reddenda, sufficere videtur; cum tamen frigus adhibitum nequaquam eo gradu fuerit, quo sanguinem eo- Tum Congelare potuit. Non ideo congelatione fluidorum frigus homines necat; et mihi magis verisimile videtur, vim frigoris sedantem in potestatem nervosam, vel principium vitale hominum agere, idque delendo mortem inferre. Cum enim perpendimus, quam necessarius sit calor, ad principium vitale in primordiis animalium excitan-Jum et Confirmandum ; quam etiam verisimile sit, calorem in corporibus animalium vivis semper praesentem, Praecipue ad principium vitale sustinendum, necessarium esse ; satis liquido constabit, ex calore sublato principium vitale simul necessario delendum esse. Deinde principium vitale delendo frigus mortem inferre ex eo apparet, quod animalia, ubi videntur mortua, saepe, calore adhibito, denuo reviviscunt, et cum hoc fit vitam instaurari, instaurata primum contractilitate solidorum vivorum, et postea tantum sangliinis liquiditate experimentis quibusdam com Pertum est o. . Denique, notum est, frigus, in hominibus necandis, primo semper somnum inducere, a mobilitate principii vitalis ex parte minuta, sine quavis ita tus suidorum mutatione pendentem; et ex hoc ipso quidem verisimile est, mortem somnum sequentem nihil aliud esse quam ejusdem causae, potentioris tantum et magis universalis, effectus. Ex his igitur jam dictis omnibus latis certo concludere licet, vim frigoris sedantem in potestatem nervosam, vel principium vitale hominum, omnino agere, eoque paulatim delendo. mortem demum inferre. Hanc porro frigoris vim sedantem eo fortiorem esse, eo quo certius mortem is ferre, quo gradus friporis inferior
et quo simul toti corpori diutius frigus applicatum suo rit,
Jam itaque de ista vi frigoris ladante, quatenus in totum corpus agit, satis dixi; et simul patebit, eandem vim, i saep0
173쪽
saepe in partes tantum singulares, earum sensum, irritabilitatem , et tonΗm delentem, et exinde effectus plurimos
postea a nobis memorando S e X bibentem, agere.
Ab illis vis frigoris absolutae e iste di ibus plurimum differunt ii, qui a vi ejus relativa proveniunt ; hoc est, quando cum, vel sine quavis temperiei corporis, vel partium ejus, mutatione, sensus frigoris in his oriatur. Hiel sensus fere semper, partibus in quibus oritur, stimulo est. Hae enim partes statim fiunt rubicundiores, quam antea, et plerumque, sensu Bigoris evanescente, sensus caloris mox ibidem oritur. Haec phaenomena, cum aliis postea dicendis, clare, mihi saltem, ostendunt, impetum sangui- Dis, in partibus frigo; e tactis, auctum esse ue ideoque seni sum frigoris vi stimulante omnino agere. Cum tamen jam diximus, quamvis temperiei mutationem, a gradu fu- periore ad inferiorem, frigoris sensum inferre; ita hic sen- sus etiam in gradibus a nonagesimo Octavo ad sexagesi- inum secundum usque, pro stimulo semper est ; et mani- festo, ab illo languore et torpore, quae ex calore oriunt Ur, corpus liberat; et forsitan etiam majora aliquando efficit. t Hujus autem sensus potestas, in systemate incitando, nisi frigore gradu infra sexagesimum secundUm applicato, pa- rum conspicitur. uanquam autem supra diximus, frigus omne, infra gradum modo dictum, diu applicatum vires suas absolutas ostendere ; verisimile tamen est, actio- nem ejusmodi frigoris primam ubique stimulantem est e, et D si brevi tantum durat frigoris, utcunque vehementi S, a P - plicatio, ejus actio solum sit stimulans : Et vis ejus sedans, alias expectanda, vi stimulante plerumque praecavetur. An ita revera fiet in omni frigoris gradu, etiam insimo, forsan dubium est ; et satis veri simile est, certum frigo ris gradum dari, qui vim nervosam protinus delere, ideoque cunctam vim stimulantem cohibere possit. Videtur autem vim stimulantem manifesto locum habere in omnii rigoris gradu a sexagesimo secundo ad trige fimum secun dum usque, et etiam in multo inferioribus, donec vis frigoris tanta sit quanta vim nervosam statim prorsus delere
valent. Potestatis frigoris stimulantis, de qua verba jam fecimus, rationem reddere, mihi quidem dissicile videtur. Utrum enim potestas vel sensus frigoris pro stimulo direcito
haberi oporteat; an vero motus a frigore excitati sint virium corporis reventium, sive virium naturae medicatricium, quas Vocant, effectus, haud quidem meum est deter
Praeter se danteo et stimulantes sum vires, vim etiam
174쪽
astringentem frigus frequenter exhibet. Vim frigoris absolutam, solida animalium, sicut materiam aliam quamvis, condensare et constringere, vix dubitandum est. Materiae autem cujusvis in animatae condensatio a frigore sacta, temper sit in ratione ejus temperiei imminutae : Quod tamen non ita fit in corporibus vivis. Sensus enim frigoris in his, saepe sine quavis tempeii ei diminutione oriens, effectum astringentem edit. Nana ex frigore cuivis parti applicato, haec pars statim mole minuitur, et pallescit. Hi quidem effectus plerumque brevi permanent, vi stimularme quae protinus agit cohibiti ; aliquando tamen satis diu durare videntur, c Um excretiones, per has Partes antea factae, post frigus applicatum, penitus supprimantur. Ut hujus ratio reddatur, observandum est, verisimile admodum esse, vim frigo iis constringentem, non solum in solida unimalium simplicia, sed in solida etiam vivorum, motricia et Contractilia, agere. Nam constrictio facta potius a vi sensationis, quam a temperie imminuta, manifesto pendet. Vim consi rigentem in solida viva praesertim agere, ex ho C etiam patet, quod vis astringens, uti vis stimulans, saepe a parte cui frigus immediate applicatum fuerit, cum pluribus ab illa distantibus partibus communicatur ; quod fieri non potest, nisi in corpore vivo,cDUs partes fere omnes inter se consentiunt, et affectus
suos secum invicem communicant. Corporum vivorum fibrae motrices fere semper in statu quodam extensionis inveniuntur. Dum autem ita sunt cxtensae, in contractionem semper nituntur, et hic ce in contractionem nisus est quem earum tonum vel vim
tonicam dicimus. Si vero, ut jam diximus, verisimile sit vim frigoris astringentem in partes vivorum sentientes Ct motrices praecipue agere, patebit, frigus, etsi contractionem non semper in serret, nisum tamen in contracti onena, sive tonum in partibus, quibus applicatur, augere; et simul patebit, tonum illum, cum aliis corporis partibus et sere omnibus, communicari pose. Hinc intelligimus id quod saepe observatum fuit, quare frigus, saepe parti singulari, praecipue autem toti corporis superficiei, applicatum, tonum et robur per totum corpus augere valeat.
C A P. III. De Frigoris Uectibus ne alibus in Corpus Eumanum.
DE viribus frigoris generalioribus, quatenus vel sedant, vel stimulant, vel adstringunt, vel tonum augent, jam quidem diximus ; nunc vero, quinam essectus speciales, Vei
175쪽
Dg FRIGORE. 38s' l .el salutiferi, vel morbidi, ex illis proveniant, dicen- dum.1. De Frigoris Vi fallit fera.
UT omnis calor, vel absolutus vel relativus, corpori vivo sit stimulus satis fortis, utque omnis calor, supra gradumi sexagesimum secundum, ad calorem corporis humani prae ter modum augendum, et ad morbum inde gignendum,
proclivis sit; ita cunn ejusmodi calor applicatus fuerit, vel scalor praeter modum quomodocunque in corpore auctus fuerit, imminutio temperiei corporis, adhibito frigore, sacta, semper pro potestate sed ante erit, qua motus quivisi enormes calore geniti compesci queant. Quaevis, ut supra diximus, temperiei diminutio, illos salutiferos effectus edere potest; sed cum etiam diximus,l temperiei mutationem, quae non sit ad gradum infra sexaginta duo, nullam permanentem esse; ita vim frigoris se-l dantem, donec temperies applicata infra illum gradumi fuerit, parum utilem fore putamus. Nam, quotiescunqueli potestas calorem in corpore gignens quodammodo auctalli fuerit, verisimile est, frigus, infra gradum sexagesimum secundum, ad potestatem calorem gignentem intra limites
debitos coercendam, omnino necessarium esse. Et prae-llae rea, cum calor quivis praeter naturam totum corpus per-l vadat, et frigus ad summum corpus, vel ad ejus partem orsitan singularem, tantum applicari possit, nihil mirum est, si frigus hic necesiarium sit multo vehementius quam
corpus alio tempore pati consueverat. Hinc, denique, ra-itio reddi videtur eorum quae, ex experimenti S et Observationibus nuperis quibusdam de effectibus frigoris, etiam Vehementis, in curatione febrium et variolae adhibiti, didicimuS.
Uti vis frigoris sedans, in corporis motibus nimiis compescendis, adeo sit utilis; ita, cum iidem nimium languentior penique, vis frigoris stimulans itidem eii proficua. In hujusmodi enim languoribus, si modo sensus corporis non
penitus deleatur, et corporis tantus calor, quantu S ad mObilitatem vis nervosae necessarius sit, adhuc maneat, etiamsi ires corporis multum frangantur, ejusdemque motu S plu-
limum langueant, vis frigoris stimulans saepe sufficit ad Vire S et motus denua instaurandos, ut in syncope leviori quotidie videre est. Vis frigoris astringens, et praesertim vis ejus tonica, etiam saepe salutifera evadit. Ubi nimirum tonus totius
176쪽
1 86 non tantum vis fibrarum motricium insita, sed etiam ipsius cerebri energia plurimum debilitata fuerit, ibi vis stigoris tonica ad sanitatem iterum instaurandam saepe plu- rimum Valet. Hinc, ex lavatione frigida, quaenam, in de- bilitate fere omni chronica, commoda salutifera proveniunt, bene nota sunt. In nulla re autem effectus isti ma- igis notabiles sunt, quam in febribus quas putrida S nuncupant. Ira his enim curandis, non solum aeris frigidi applicatio, sed totius corporis aqua frigida lavatio, plurimum saepe contulit. Porro, observandum est, cum, ut supra diximus, frigus, etsi corporis parti singulari tantum applicatum fuerit, in
Corpus universum saepe agat; ita, cum nulla pars, ad sensationum quarumvis cum aliis fere omnibus communicationem, aptior sit quam ventriculus, jam intelligere postumus, quantum saepe potiones frigidae in ventriculum ingestae ad corporis universi tonum augendum conferre va
Dum de vi frigoris tonica disserimus, haud abs re videtur notare, cum tonus, uti verissimile est, fibrarum motricium in ratione densitatis fibrae simplicis plerumque sit; ita, vim frigo iis absolutam, solidum simplex condensando, ad solidorum vivorum tonum augendum plurimum Conferre. Nec dubitandum est quin calor id quod omnino contrarium sit efficiat. Hinc etiam verisimiliter a vi frigoris tonica pendere Videtur, quod homines, hyeme et in regionibus frigidis, quam aestate et in regionibus calidis, robustiores sint ; et cum verissimile sit, tonum corporis majorem, vim calorem
gignendi potentiorem reddere, ex eo intelligi queat, homines in regionibus frigidis, melius quam in calidis, frigus sustinere posse. Mihi quidem videtur, eadem ratione qua sulphuri ceraeque, dum, Ut materiam electricam attrahant, et circa se ipsa cumulent, fricantur, durities certa nece Tapia sit ita in fibris etiam animalium motricibus, ad vim calorem gignendi sustinendam, tono certo omnino opus esse; ideoque exinde necessarium sieri, ut corpus nostrum aere, ipso icorpore frigidiore, plerumque et sere perpetuo, circumdaretur. Ex altera parte, notari potest, quod, si tonum fibrarum motricium ab aere calido minui putare liceat, ex eo forsan explicare poterimus, Cur, in statu aeris valde calido, calor corporis humani non semper eadem ratione
qua ipsa aeris circumfusi temperies augeatur; ob id, scilia cet
177쪽
tet, quod, in illo aeris calore servido, vis calorem gignens in corpore plurimum imminuta sit. In effectibus toni corporis frigore austi notandis, pertinet etiam Observare, quod, Cum vis Vasorum corporis humani in sanguine et humoribus quibuscunque promovendis, plerumque in ratione toni eorum sit; ita intelligi potest quomodo, sub exercitatione corporis, copia materiae perspiratae saepe sit major in ratione frigoris simul applicati; quoniam, nempe, ab eo Digore tonus vasorum extremorum plurimum auget Ir.
Ex iisdem principiis, res alia simul explicanda venit, ni
mirum, quare exercitatione in aere frigido appetitus ciborum plurimum augeatur. Inter extrema in summo corpore vasa, et fibras ventriculi musculares, consensus esse videtur ejusmodi, ut illorum tonus cum tono horum, et vice versa, semper corum unicari possit. Hinc igitur intelligendum, qua ratione tonus vasorum extremorum, a frigore, modo ad perspirabile retinendum non sussiciat, auctus, fibrarum ventriculi tonum, et appetitum ab harum contractione pendentem, augeat. Hic postularet aliquis, ut ratio redderetur cur a frigore satis valido, vi astringente praedito, ad summum corpuSapplicato, non constringantur semper osa eXtrema, NeCinde perspiratio corporis semper supprimatur. Forsan quae sequitur ratio hanc rem bene explicabit. Cum corpus no-1rum satis validum sit, et praesertim cum simul, sub ejusdem exercitatione, sanguinis circuitus satis sortiter vigeat, vis frigoris stimulans omnino susicere poterit ad effectum vis astringentis omnem prohibendum; et si frigoris appli-zatio omnino bre vis fuerit, vis eadem constrictionem omnem cito tollere sum ciet. Foisitan, in debilibus et quies centibus solis, frigus constrictionem spasmodicam, haud facile superandam, sacere, et inde perspirationem supprimere, potest.
Ut tandem hac argumenti partem ad sinem perducam, zbservare licet, vim frigoris in haemorrhagiis supprimendis apud plerosque maxime notabilem esse; et nullus dubito quin vis frigoris astringens in hac re plurimum sa-ciat: Verisimile tamen videtur, quo omnis vis stimulans simul praecaveatur, opus esse ut vis sedans simul agat; et
ii de fieri quod in ea re frigus summo gradu adhiberi plerumque necesse sit.
2. De Frigoris Vi morbida. Σ L1cATO jam supra, ut potui, quo modo vis frigoris Z a sedans
178쪽
sedans vitale totius corporis principium extinguere valeat; atque etiam vim eandem in singulares tantum corporis parte S interdum agere, notato; ita, in certis ejusdem partibus frigori expositis, dum caeterae partes Contra id vestibus tuentur, oriri observantur stupor atque torpor, quos
vel energia cerebri vel motus sanguinis in iis adhuc perstans, tollere nequeunt. Hinc exemplum morbi si igore orti, primum quod notare velim, paralysis est membri cujusdam singularis. Hujus exempla plura memorantur; unum vero solummodo ex amici ingeniosi Trevor Jones dissertatione inaugurali, nuper edita, nunc asseram, quod verbis sequentibus ab eo narratur. Mulier, loco honesto nata, quae, ante biennium aut circiter, maritum ad Americana, belli quod ibi nunc ge-ς ritur causa, euntem comitata est, Novi Eboraci, gelu in-ς tensissimo, peperit. Paucis a partu diebus aliquamdiu ς dormivit, altera manuum stragulis non operta, quae ei ς experrectae sensu motuque carebat, et adhuc paralysi la-
Alterum essectus frigoris morbosi exemplum notandum, est etiam vis ejus sedantis opus, quo partis singularis principium vitale prorsus deletur. Cum corpus nostrum Vestibus bene tegitur, et simul sanguinis Circuitus exercitatione corporis probe sustinetur, idem frigori etiam vehementi impune exponi possit. Cum autem partes omne Scorporis vix commode semper tegi possint, et dissicile admodum sit vigorem circumeuntis sanguinis in extremis partibus, quibus frigus vehemens diu applicatum fuerit sustinere; inde evenit quod ejusmodi frigus in nudas corporis partes, vel in extrema tantum agat, et in iisdem non solum nervorum sentientium et fibrarum motricium, sed etiam vasorum sanguiferorum, vim vitalem omnem deleat. Hinc sanguis et humores omnes in iis partibus quiescunt, et in putredinem protinus ruunt, eo promptius quo cal0r
in partibus vicinis fortius adhuc vigeat: Atque ita ratio forsan reddi potest, quare, in partibus singularibus frigore vehementi tactis, gangraena adeo saepe oriatur; et hujus modi ratiocinium vix a quovis in dubium vocari potest Tertium frigoris morbosii exemplum in eo est, quod in toto corpore diathesim phlogisticam sive inflammatoriam inferat, et etiam in partibus singularibus phlegmasiam sive instam mationem cieat. Frigus ita aliquando agere, ex eo putare licet, quod phlegmasiae hyeme quam aestate, et in regionibus frigidis quam in calidis, frequentiores multo sint, et praesertim ex eo quod in quavis tempestate et re-
179쪽
Dr FR IGORE. I 8 gione, phlegmasiae plerumque frigoris applicationem manifesto sequantur. Quomodo si igus haec essiciat, inter medicos disputatum est , et causam diversam diversi attulerunt. Sed varias illas opiniones, quae ad lites huic loco parum convenientes ducerent, nun C proferre nolo ; et tantum rationem nobi iamet ipsis maxime verisimilem reddere Conabimur. Si argumenta, igitur in libra Patris mei honorandi, cui titulus
cunque valent, dia thesis phlogistica in tono arteriarum aucto consistit. Rusmodi autem tonum, a vi frigoris vehementis diutius applicati augeri posse, jam supra explicavimus; nec minus obvium erit possibile esse, inflammationem partis cujusvis singularis, qui ex spasmo vasis distentis superveniente pendeat, a vi frigoris astringente facile oriri; nec quemquam latebit, eo promptius inflamma tionem partis singularis fieri, quo latius diathesis phlogistica in toto systemate antea exstiterit. Haec omnia autem amplius confirmantur, ex eo quod inflammationes revera frequentius accidant, vel iis partibiis quae actioni frigoris maxime expositi sint, velut artuisbus quos rheumatismus praecipue corripit; vel iis quae, tum inaequali sanguinis distributioni a frigore, summo corpori applicato, maxime obnoxiae sint, tum frigoris applicationi immediatae simul multum expositae, veluti fauces internae et pulmones. Hinc rheumatismus, cynanche tonsi laris, et pneumonia sunt phlegmasiae quae omnium frequentissimae conspiciuntur. Neque hic notare praetermittendum est, ex eo quod in phlegmasiarum ortu plerumque accidit, apparere, has aconi trictione vasis distentis superveniente omnino oriri; nil irum phlegmasiaS, perstante tempestate colatianter frigida, rarius accidere; sed tum demum frequentius, cum, recedente frigore, calor superveniens humorum turgescen . tiam quandana effecerit. QVartum porro vis frigoris morbidae exemplum, ejus demque frequentissimum, est Catarrhus, cujus praecipuum symptoma iussis. Hos morbos a frigore applicato ortosesie, non solum medici cujusque aevi omnes, sed vulgus etiam, observarunt. A temporibus SANCTORII, medici omnes horum morborum causam, suppressam perspirationem esse putarunt; et hactenus sorte solus JACOBus KEtLL de eo dubitasse videtur. Hic vir ingeniosus, in experimentis de perspiratione instituendis Plurimum versa
180쪽
I9Otus, in Statica sua Britannica hunc aphorismum nota V lem protulit: Adiapneustia non est causa tussis.' Huic tamen a sentiri nequaquam possumus : Keillii enim experimenta pauca ad id quod voluit stabiliendum vix sum cere videntur; ratiociniis etiam fallacibus quibusdam usum fuisse videtur; denique aphorismus modo dictus ex hoc solo, quod Perspiratio saepe suppressa fuit, nullo insequente catarrho, inferri videtur. Hisce aurem experimenti S negantibus parum credendum est; cum tam SANCTORII quam GORTERI observationes, catarrhum a perspiratione suppressa ortum fui fle, saepe invenerunt; cum non solum
Sanctorii et Gorteri, sed ipsius Keillii experimenta, perspirationem a tempestate frigida et frigoris applicatione manifesta, suppressam sui si e , saepe monstrarunt; cum quiliaque quidem catarrhum, hyemis et regionis frigidae effectum ubique solitum esse, observaverit; et cum, denique, quisque coryZam, ex frigore applicato statim genitam fuisse, conspexerit; vix a quoquam dubitari poterit, quin frigus catarrhum, perspirationem supprimendo, inferat. Et si hoc quidem verisimillimum videtur, agnoscendum tamen in hac re aliquid difficile adhuc subesse. Cum perspirationis suppressio omnis catarrhum non gignat, perspirationis suppressae conditiones illas, quae morbum gignere
possurit, dictu fortastis dissicile foret. Hoc quidem certo
dicere vix ausim. Putamus tamen, ut antea etiam observavimus, tunc praesertim frigus catarrhum gignere, cum vasorum summi corporis constrictionem spasino dicam eia
fecerit. Uanc opinionem quodammodo probabilem reddit, quod catarrhum gignit frigus, tum praesertim cum corpori calescenti et maxime irritabili applicetur. Porro, cum notum sit, diathesin quandam phlogisticam simul cum catarrho fere semper oboriri, Catarrhi genesis, ex vasorum extremorum constrictione, phlogisticae diathesis et phleg-masiae singularis genesi analoga Omnino redditur. Altera etiam in hac re quaestio proponi potest, quamobrem, nempe, Per spirationis materia retenta, ut saepe solet, non semper per Vias urinae protinus eliminetur, sed aliquando, et saepe quidem, ad saucium et bronchiorum glandulas mucosas deseratur. Hoc etiam explicatu disti-cile videtur ; sed conjectura rem assequi conari liceat. Si materia illa, quae e corpore nostro specie insensibili quotidie decedat, non omnis ex cute avolat, sed pars ejus ex interna pulmonis superficie etiam perpetuo exhalatur, ut SANCTORI Us olim assirmabat, et ex egregii STEPHANr UALEs experimentis nuperis certius etiam constat, ejusdem