Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

181쪽

192 dem naturae materiam per utramque viam esserri, putare licet: sit, siquando ex hisce Vis altera, cutem puta, Obstructa fuerit, per alteram, copiam majorem transire conjicere licet; et hoc rationem reddet, tum quare, perspiratione suppressa, ad pulmones fluxus humorum solito major sit, tum quare, ab eadem causa ad' eosdem, fluxus sit humoris praeter solitum acris, et partes stimulando magis apti. Porro, non absurdum esse videtur putare, etiam ii modica perspirationis suppressio ejusmodi humorum copiam tantum intus congerat, quae facile denuo per vias urinae emerii possit, perspirationem tamen multum imminutam materiam quandam intus congerere, quae non nisi per glandulas mucosas transire possit. Nec hujusmodi conjectura prorsus abs re videtur, cum bene novimuS, materiam quandam dari quae simul per cutem, et per glandulas mucosas exeundo omnino apta videtur; ut ex contagionis rubeolosae natura, satis certo constat.

Ouintum, denique, et ultimum hic notandum, vis frigoris morbidae exemplum est: Febris. Frigus saepe pro causa febrium remota habitum fuisse, apud omnes constat; et hanc rem occasionem dedisse sententiae illi notabili egregii SYDEN HAMa, quam in initio huju5 dissertationis attulimus, v*risimile est. De re quidem nullum dubium superest; de modo autem quo in hac re agit frigus minime explicatum suisse, nec quidem eodem modo semper agere, mihi videtur. bi quidem phlegmasiarum ortum, a 1paLmodica vasorum eX tremorum constrictione, me recte explicasse censeatur, haud dissicile erit videre, quomodo frigus febrem synocham, quam inflammatoriam plerumque, ocant, gignere possit. Hanc autem synocham gigni, vel etiam existere sine quadam inflammatione topica, ideoque an pro febre, stricte dicenda, haberi possit, non certo constat. Certum quideria est, ex centum synochae exemplis, Vix unum sine catarrho, rheumatismo, vel alia phlegmasiare vera observari; ideoque merito quaeritur, An febris synocha, in tabula nos ologica, sub ordine febrium recte collocata sit, an potius ad ordinem phlegmasiarum referri debeat; adeoque simul recte quaeritur, An frigus febrem

stricte dictam genuisse dici potest. Haec quidem ad disia

Leptationem curiosa ira, forsan non inutilem, ducerent; sedi impraesentiarum ejusmodi disceptationibus indulgere vix liceret, nec quidem placet, et ad magis necessaria progrediendum est. I rigus saepe causa febris remota fuisse videtur, cum istud non solum, sed aliis tantum concurrentibus pro ejus modi

182쪽

modi causa fuit. Credo nobis facile concessum fore se-hres Continuas plerumque a contagione quadam oriri; sed simul nobis concedendum est, Contagionem quamcunque,

ad febrem in quibuscunque saltem hominibus gignendam, non semper satis potentem esse. Saepe enim ex hominibus, eidem contagioni expositis, sunt plures, quos febris nunquam corripit. Ex hominibus autem, qui a contagione in morbos incidunt, sunt pauci quidem, qui protinus a contagione applicata, plerique vero non nisii post aliquod tempus, morbo assiciuntur; et plerumque observatum eii, morbum tum demum oriri cum frigori, vel alii causae quae excitans dici potest, homo fuerit expositus. Haec res optime illustratur observationibus Clar. LINDII Hasariensis se). Ex his concludere licet, frigus aliasque causas a

Lindio recensitas, contagionis vim et actionem excitando tantum, febres inferre. Verisimile igitur est, homines quosdam contagionis effectum prorsus eludere, quia, dum Contagio recepta sola morbum inferre non valuerit, illi causis excitantibus nunquam expositi fuerant; et ex hominibus porro, qui tandem morbo ex contagione correpti sunt, hos eo citius seriusve corripi, quo citius seriusve causis excitantibus expositi fuerint.

Ex dictis itaque constat, frigus saepe febris causam procat arcticam tantum esse. Cum autem, in omni casu, febrem ex contagione ortam fuisse non semper novimus, ita

frigus saepe solum causam febris remotam fuisse videtur. Si vero perpenditur quam verisimile sit, febrem typhum vel synochum, utpote ipsam plerumque contagiosam, a contagio ortam fuisse, omnino dubium erit an istae febres unquam ex frigore solo oriri possint. Forsitan non abs re foret hic notare, quod, cum sebre Smodo dictae plerumque ex debilitate contagione illata pendeant, et udeo saepe etiam a causis sedantibus sive debilitantibus excitentur; ita verisimile fit, frigus etiam pote-1tatem tedantem hic exerere, et non solum vi astringent cspasmum, sed etiam vi sed ante atoniam, quae in his calibus fortasse omnibus spasmo occasionem praebet, inferre

e) But is a person perce es no sympioni os an in imon till

many days alter having lest the place of iis abode, and is first ta- ken ill of it immediately after having been wet with rain, exposci' to colit or damp. or been guilly os intemperande and excesses, it is' probable that these causes have excited this dormant potitia into action; and noue caii positively amrm, that, without their infixi ence, it xvould ever have affected tbe constitutiou.' papcri

183쪽

C A P. IV. De rebus actioni Frigoris morbidae vel faventibus, vela erfantibus. SAEPIUS observatum est, homines morbo nonnunquam corripi qui non nisi a frigore oritur, cum tamen frigoris quovis modo applicati nequaquam reminiscuntur; nec rarius observatum est, homines, ex frigore revera applicato, morbo assici, eo autem gradu cui saepe antea impune expositi fuissent; nec quidem dubium est, quin idem irigoris gradus nonnunquam graviter, nonnunquam nullo modo, homines assiciat. Ex re igitur nostra omnino erit

de iis rebus sive conditionibus actioni frigoris morbidae, vel faventibus, vel adversantibus, hic inquirere. Imprimis nobis verisimile videtur, actionem frigoris morbidam, vel ex quibusdam frigoris applicati, vel hominis cui applicatur conditionibus, pendere. Frigoris conditiones, actioni ejus morbidae faventes, fere quae sequuntur esse videntur. Imo, Frigoris vehementia.-Εx supradictis constat quo gradu vis frigoris absoluta locum habeat. Et simul, id quod satis obvium est, diximus vim iIlam in paralysi, vel gangraena, vel etiam morte inserenda, eo validiorem esie, quo frigus sit vehementius. Ex supradictis itidem patet, vim frigoris relativam eo sortiorem esse, quo temperiei mutatio major sit, et quo temperies, ad quam mutatio devenerit, inferior fuerit. ado, Temporii spatium quo frigus applicatum durat. Supra diximus, frigus etiam vehemens, si brevi tantum applicatum fuerit, vim sedantem nequaquam exserere, quiae alorem gignendi potestas partis calorem et principiumpitale cito instaurare potest; et tum melius forsitan ob stimulum quem frigus ipsum praebet. Ut frigus igitur vim suam sedantem exserat, applicari aliquamdiu debet, et certe frigus etiam lenius, modo infra gradum sexagesimum secundum sit, vim suam tum astringentem tum sedantem, eo sortius quo diutius applicatum fuerit, exserere

poterit.

3tio, Uumiditas cum frigore conjuncta. -Cum humiditas calenti corpori applicata protinus in vaporem frigori si cum Convertitur, vis frigoris inde augeri potest ; et ubicunque humiditati exhalanti quodammodo frigidae expositus sue xit homo, idem frigori fortiori diu applicato expositum fuisse credendum est. Et hinc toties observatum fuit, hu-VOL. IV. A a miditatem

184쪽

19 miditatem eum frigore conjunctam vim hujus augere. Hoc vero praesertim evenit cum vestes humidae propius ad corpus humanum applicantur, ibique diu applicatae retinentur. Hujus quidem veritas ab egregio viro GUL.

HEBER DEN f) in dubium vocata est, et ex eo solo, ut mihi videtur, quod plures sunt qui humiditati expositi fuerunt, et qui etiam in vestibus madidis, nulla noxa insequente, dormierunt. Fallax omnino argumentum hoc esse nobis videtur ; nam postea monstrabitur, homines efiequosdam robustos qui frigori etiam vehementi resistere possunt; et quidem frigoris effectus non a gradu frigoris solo, sed ex quibusdam hominis cui applicatur conditionibus, provenire etiam monstrabitur. Ex istiusmodi igitur

observationibus negantibus nihil concludere licet, cum exempla innumera, etiam a vulgo memorata, vim frigoris ad morbos inferendos, ex humiditate conjuncta, multo validiorem esse ostendunt. 4to, Frigus Uento, Uelsum quodam aeris illatum.-Corispus nostrum, aere circumfuso quiescente, ipsius e Suvio. irum atmosphaera perpetuo circumdatur, quae frigidi aeris contactum quodammodo arcet. Sin autem aer flatu in corpus impellitur, corporis atmosphaera abigitur, et aer frigidus propius multo ad corpus accedens vires suas sortius exserit. sto, Subita a temperie calidiore aliquamdiu applicata ad multo frigidiorem mutatio. upra diximus, mutationem ejusmodi sensum frigoris semper ciere, et sensum hunc, tum vi astringente tum vi stimulante, plerumque agere. Cui que fere aeris statui, hisce regionibus communi, et ali-l quarn diu duranti, corpus nostrum vel vestibus vel aliis auxiliis quodammodo accommodatur, et frigus plerumque nos tantum laedit, quando temperies multo frigidior, quamea cui corpus accommodatum fuerat, subito supervenit. Hujusmodi mutationis effectus causam supra explicavimus; nec latere potest, quod effectus isti in ratione mutationis ubique sint: Sed verisimile adhuc nobis videtur, eas

mutationes quae inter gradum nonagesimum octavum et sexagesimum secundum fiunt, cum neque vis absoluta tanta siit, neque sensus excitatus adeo permanens, minorem

vim habere, quam mutationes a gradibus supra, ad illos infra sexagesimum secundum, quarum tum vis absoluta major, tum sensus diuturnitas longior sit. Et, si mutatio ejusmodi extremorum vasorum constrictionem plerumque essicit, i f) Μedicat Transactiona, vol. ii. Rrt. 23.

185쪽

essicit, verisimile est hanc promptiorem et sortiorem, lare quo vis major sit frigoris astringens. Iam itaque dictae sunt frigoris conditiones quae ad vim

ejus morbidam inserendam et augendam maxime conferunt; ad quam tamen non minu S conferre videntur con-

ditiones quaedam hominis cui frigus applicatur, et quae

sunt, ut opinor, sequentes: mo, Corporis univers debilitas, et praesertim υirium erum quae fanguinis circuitum promoυent sustinentque. -Qua - lis revera sit potestas illa calorem gignendi, quae in cor poribus vivis adeo constanter viget, vel ideo quae sint quae hanc potestatem debilitare vel tollere possint, certo deter- minare non ausim. Sed rei nostrae fere susticere videtur nosse, illam potestatem ex motu sanguinis plurimum penin η dere. Motu enim sanguinis, vel in toto corpore, vel in quibusdam ejus partibus, omnino cessante, protinus feret earundem calor extinguitur. Porro, quanquam calor, perl totum corpus, mechanismo nondum bene explicato, aequa

id biliter plerumque videtur diffundi; quatenus tamen a mo- tu sanguinis in parte quaque plus minusve vegeto pendeat,

ita putare licet tum hunc motum, tum Calorem eum CO- mitantem, majorem mirioremve fore, quodammodo in ra- tione earum distantiae a coro, sanguinis primo et praecipuo movente. Hinc ad extrema et a corde maxime re- mota vasa, ut in summo corpore et corporis eX tremitati-

bus, motus sanguinis facillime torpet, et in iisdem calor ii itidem extinguitur. Hoc bene novimus ex eo, quod e X- trema semper maxime et citissime frigore assiciuntur ; et ex dietis satis patebit, quod frigoris cujusvis effectus, quatenus a temperie corporis immutata pendeant, eo melius

praecaveri poterunt, quo motus sanguinis, et calor inde genitus, in partibus ubique sit validior. Tanto etiam vim frigoris esse potentiorem, quanto corpus debilius sit, ex quam plurimis observationibus constat. Ita, non tantum fame confecti, sed etiam qui solita cibi diurni parte privantur, facilius frigore assiciuntur. Ita evacuatio, per hae m*rrhagiam, catharsin, vel aliam viam, Dimia; ex labore nimio defatigatio; ex ebrietate hesterna tanguor; Venus nimia; vigilia diu protracta; meditationi mid ; quippe quae cuncta vel singula corpus debilitent, frigori quam maxime obnoxios homines reddunt. Ita etiam, dormientes, ex labore quiescentes, uX morbo con-V lescentes, quibus nimirum languet motus sanguinis, hos

omnes facilius laedit, ni diligentius solito vestibus tegan- vr, irigua etiam lene. Haec omnia, ut satia notum est,

A a et actioni

186쪽

actioni frigoris morbidae adeo favent, ut homo sub his

conditionibus, eo frigoris gradu cui alias saepe impune expositus fuerat, assiciatur. Verum quidem est, haec non semper effectus ejusmodi edere, vel quia non semper satis valent ad corpus infirmandum, vel quia aliae res simul adsint ad esse stus eorum cohibendos ; vel, denique, quod corpus, licet infirmum, frigori laedenti expositum non fuisset. Inde etiam evenit quod, hae conditiones morbo Oc- Casionem praebent ε, cum tamen causa ejus ignorari videtur, quia conditiones dictae adfuisse non observatae sunt; attentione autem adhibita, actio earum plerumque notari potuisset, adhibitaque reminiscentia, eas revera adsuisieplerumque invenietur.

ad O, corpus υesibus consuetis nudatum. -Manifestum est, in his regionibus, hominem frigori vehementi saepe impune expositum suisse, quoniam vestibus contactum aeris arcentibus bene tectus esset. Patebit igitur, corporis partem quamlibet vestibus consuetis nudatam frigori insollao

expositam fore, et eadem assiciatur fere necesie esse. Cum Porro novimus ex una parte assecta corpus totum assici

posse, nil mirum est, a frigore uni parti tantum applicato, effectus ejus in toto corpore saepe conspectos fuisse; et hoc facilius evenire, quo major pars corporis nudata fuerit,

dicendo vix Opus est. Hic autem omnino notandum est, partem Corporis uuin

datam eo facilius et vehementius frigore assici, quo simul caeterae corporis partes diligentius vestibus tectae, in calore solito, vel fortasse ex aliis causis solito majore, retineantur. Hoc autem sit, vel quod partes nudatae, utpote magis sensiles, vel quod vasa earum, sanguine rarefacto ex caeteris depulso magis distenta, facilius in constrictiones spasmodicas incidunt: iniae res ex historiarneumatismi bene illustratur. Hunc enim morbum frigus, vel in partem corporis vento sortius illatum, vel parti nudatae applicatum, excitat; et hae frigoris applicationes eo

fortius agere videntur, quo caeterum corpus melius tega

tur, Vel quo, ob causam quamcunque, solito magis calesia Cat. Has etiam conditiones, uti causas febris frequentissimas, notasse videtur SYDEN HAMUs: Causa sinquit in evi- dens externa febrium quam plurimarum inde petenda est, quod quis, scilicet, vel praematurius vestes abjece- rit, vel ab exercitio incalescens se frigori incautius ex-

autem Quantum

corporis, ex variis causa supradictis, debi- ωὶ Syden b. S. VI. c. I

187쪽

debilitas ad vim frigoris morbidam augendam consert, adhuc clarius patebit ex iis quae vi eidem maxime adversantur et ossiciunt, et q-rum praecipua nunc recensenda sunt.

Sunt autem.

imo, Vigor corporis υalidus. -Ex hominibus enim eidem frigori vehementi expositis robustiores, multo minus quam debiliores, afficiuntur. ado, Exercitatio, praesertim quae ab ipsiιs corporis et iaribus perseitur. -Bene notum est, homines paullo celerius ambulantes frigori, quod eos quiescentes multum aD secisset, omnino resistere. Idem ex eo confirmatur, quod viatores tempore hyemali, rheda vecti, quando somno, saepe tandem lethi sero, corripiuntur, hunc depellere non possunt, nisi exercitatione corporis quadam adhibita. 3tio, Cardiacorum usus. -Haec, ut vinum et spirituosa quaedam, dum circuitum sanguinis plurimum incitant, corpus frigori minus opportunum reddunt. Satis notum

est, homines vino multo calefactos, frigori, quod alias illos oppressisset, certo resistere, et frigori quidem quod, vini viribus exhaustis, illos sacile opprimeret. qto, Affectus animi qui homines ad agendum incitant. Ita amor et ira, quoniam systematis activitatem et vigorem sustineant, homines ad frigus sustinendum validiores red

dunt

sto, Lavatio frigida .-Quantum tonum et robur coris poris haec auget, tantum homines ut frigore minus facile assiciantur essicit. Praeter has causas, quae corpus roborando, et sanguinis circuitum vegetum sustinendo, homines frigori resistendo validos essiciant, sunt aliae quae eundem, licet alio ut videtur modo, effectum praestent. Causae ad quas respici-inus, sunt eae quibus sensilitas corporis multum est imminuta, et sub qua conditione homines frigore minus assici

inveniuntur. Ita homines, attentione anxia ad rem uni- dm, Occupati, frigus minus quam alia occasione sentire, Pel ab eo assici observantur. Ita mater, infanti aegro Cutando noctes atque dies occupata, saepe frigua vehemens 2t diuturnum, tantum, quantum eam cura quavis omnino vacuam certo graviter affecisset, sustinet.

Altera corporis conditio, in qua sensilitas ejus, ut videtur, mutuum imminuitur, est illa mani acorum, qui frigus: tiam vehemens, et diu applicatum, sine quavis ab illo noxa, sustinent. Ad hanc rem etiam attinet, quod, etsi supra diximus vi-Jum et spirituosa, utpote stimulantia et cardiaca, homines, , frigori

188쪽

frigori resistendo potentes essicere; veruntamen nunc est notandum, Verisimile esse, eos liquores, ad ebrietatem sumptos, sensilitatem minuendo, essectum dictum saepe

praestare.

His omnibus, quibus frigori resistendo homines idonei fiunt, adjicienda est vis consuetudinis, qua homines frigori, quibusdam partibus corporis perpetuo fere applicato,

satis bene obsistere videntur. Hoc forte vel vi consuetudinis sensilitatem corporis, semper minuenti; vel forte vi eidem fibrarum motricium mobilitatem, augenti, tribui potest. Eousque argumentum nostrum prosecuti sumus; atque ulterius forsan prosequi liceret, indicando quantum, in valetudine tuenda, et in morbis curandis, haec doctrina nostra valeret. Sed tametsi utilitas ejus in multis nequeat non esse obvia, hanc tamen argumenti partem, quippe in medicinae usu parum versatus, omnino intactam relinquendam satius duxi.

189쪽

DISPUTATIO INAUGURALIS

CEREBRO.

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.

Academiae Edinburgenae Praefecti;

NEc NON Ampli mini SENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto;

PRO GRADU DOCTORATUS,su ΜMIsQUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEGIIS RITE ET LEGITIΜE CONSEQUENDIS;

Viro humanissimo

Medico ad summam artis gloriam florescenti, Suasori studiorum et approbatori, Consiliisque adjutori amicissimo, Primum, ut par est, Peritiae suae specimen periculumques Auc To A consecrat.

190쪽

CEREBRO.

COGi TANTI mihi, et memoria varias multiplicesque

meorum studiorum partes repetenti, nulla visa est, cum dissicilior, tum magis omni investigatione digna, quam quae Cerebri naturam et morbos complectatur. Igitur, quum scholarum laboribus academicisque muneribus, aut Omnino, aut magna ex parte, essem aliquando liberatus, omne meum otium ad hoc contuli, ut, si quo studio possem, eas causas sive conditiones cerebri, quibus morbi

hujus contineantur, e X plorare et eruere conarer, ratUS eo me hos rectius curaturum, quo prima minus origo causae fefellerit. Neque tamen is demens eram, ut reconditis abstrusisque rebus novam ex labore meo lucem assulsuram

sperarem; illud mihi solum proponebam, ut quoniam artis hujus gloria praestantes in hac civitate Prosesiores judicarem, aut omnia in eo toto genere morborum invenisse per se sapientius quam alios, aut accepta feci Te meliora et locupletiora, horum ego me praeceptis imbuerem et usu, sc ut nulla in re aut defuisse studiis, aut imparatus ad exercitationem artis, ipse mihi viderer accessisse. Quum ea, igitur, emet hujus academiae lex atque conditio, ut in amplissimae dignitatis ambitu quisquis ingenii speciem a Terret atque diligentiae, nihil mihi magis utilitati fore arbitrabar, quam ut de cerebro scriberem. Et, quo maXime ratione et via oratio procederet, ac plena numerisque Omnibus absoluta existeret, hanc ita mihi distribuendam existimabam, ut prima pars fabricationem cerebri, altera mu- nu S, tertia morbos aggrederetur. Dissicilem et perobscuram rem tractaturo, quam mihi venia opus fore , animo praevidebam. DE FABRICATIONE CEREBRI. SUB cerebri nomine ea pars corporis significatur, quae intra calvariam est. Illud, habita corporum magnitudinis ratione, homini ex animantibus amplissimum natura dedit, figurae proxime ad ellipsim accedentis. Quod vero νη παλον, communi nomine, Cerebrum appellavimus, id intres partes dividitur, quarum quae maxima et ad superio-rzm Partem, cerebri propria est, quae posterior ei subjacet, cer belli, quae media et interior, pontis ac medullae oblon-

SEARCH

MENU NAVIGATION