Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

191쪽

stensae. Antequam Vero positus horum ordine suo sigurasque subjiciam, eaque, quae ad singula pertinent, non alienum erit, quae communia sunt, breviter indicare. Igitur pluribus cerebrum contegitur involucris; firmi iasimum ipsa calvaria est. Variis haec ossibus constat, tali modo dispositis connexisque, ut aliud quicquam ad rem magis accommodatum excogitari non possit; namque alia ossa suturis junguntur, alia in unguem committuntur, alia oris suis ita extenuantur, ut inferiora superioribus leviter insideant, similique modo haec ab illis recipiantur; ex quo evenit, ut, ubi cui caput percussum est, neque os, utique ex omni latere suffultum, facile frangatur, neque cerebrum ex ictu quid mali patiatur. Intrinsecus vero calvam investit membrana valida ex duabus laminis, vastisque ei plurimis arcte adligatur, barbaro nomine, duram matrem, veteres appellaVerunt, quod ex hac reliquas corporis membranas proficisci arbitrarentur. Qua cerebrum respicit, haec laevis est, et perenni madida humore; variisque locis revoluta, in sepimenta quaedam aut processus implicatur, quorum is, ex similitudine, quem falcem vocant ab ipsa crisa galli oritur, quaque ex ea in longitudinem sutura sagittalis patet, verticis ossium commissurae medioque occipiti inhaeret, et in directum descendens, cerebrum in duas partes dividit, et cum altero processu committitur. Hic simili modo ex di a matre, qua spinae cruciali occipitis illigatur, o adverso tendens, a cerebro cerebellum deducit, cui pro tentorio est, ac denique ad petrosa ossa, et ad processus clinoi deos annectitur, sic ut medullae cerebri aditum relinquat forma ovali. Minor falx, alteri simillima, emanat ex medio ossis occipitis processu, mediumque cerebellum secans, ad foramen magnum sensim extenuata finitur. His ita provisum est, quasi parietibus, ut, neque altera in alteram pars encephali graviter incumbere, neque, ubi CorpuS Vehementius movetur, concussi cerebri pars partem comprimere possit. Quamobrem, ea animantia, quibus saluti fuga celeritasque esse debet, similia ex osse septa habent. Glandulae quoque minimae in his partibus frequentes sunt, incerti muneris, quas Pacchi onus fertur primus invenisse,

diade eis nomen.

Quae proxima est sub dura matre, membranam eX sum-mλ tenuitate arachnoideam, dicunt. Haec cerebrum ex

0mni parte contegit; neque tamen inter sulcos descendit, ipsos autem supergrediens alteri alterum annectit, arteri-δsque ac Venas, quae per piam matrem seruntur, invol-

192쪽

vit, ipsa sine vasis; ex quo illud videtur utilitatis sequi, ait, hac interposita, cerebrum sine discrimine faciliu mo

veatur.

Iertium, denique, cerebri involucrum pia mater est, sui tale vocabulum eadem barbaries imposuit; illa non modo cerebrum sepit, verum et in gyros anfractusque varios dilapsa, et in omnem partem patulis veluti diffusa ramis, ventriculos omnes cerebri subit investitque, sulcosque cerebelli et utramque medullae oblongatae et spinalis fissuram, singulosque demum nervorum fasciculos, continet. Tali artificio evenit, ut superficies cerebri quam latissima existat, arteriaeque quas pia mater habet innumerabiles,

ante exilissimae fiant quam cerebro committantur. Ad cerebrum venimus. Illud in gyros vehementer aΠ-

fractusque implicitum, recipiendis deducendisque vasis accommodatos, media falce in duo hemisphaeria sic enim appellant) dividitur, in quibus lobos anteriorem et posteriorem, quidam etiam medium, distinguunt. Materies e X-teriora gyrorum tenet mollis, cineritii coloris, cortex, alteraque ab hoc Contegitur alba, copiosior, medulla. Eadem est et primae et adultae aetati similitudo et numerus

gyrorum ; illi, pro magnitudine cerebri, plus corticis in-ese videtur, adeo ut veri non absimile sit, hujus in medullam, provectioribus annis, partem permutari. Corticem summi viri putant fieri vasis, quorum alia sari guinem, alia humorem exiliorem vehunt; quin etiam, quod si ex periclitatione totum liquor quam subtilis nusquam penetraverit, illud ab incredibili tenuitate vasorum credi deii me venisse ; nisi forte, quod in omni experimento reliquum est corticis, tela praecipue cellulari constare, quis malue

Oritur ex ipso cortice medulla, pulchro quodam et incomprehensibili artificio, sic ut alternis jugis in alteram altera pars sensim intercurrat. Vasa per eam sanguinea transeunt; et in fibrarum tota fasciculos colligitur, qu rum alii ducti in directas lineas ad nervos pertinent, alii

in diversa transferuntur. Exciso utrinque cerebro, quousque falx spectat, medulla latior transversis intertextisque libris ovalem formam repraesentat; ideoque, absurdo nomine, hanc ibi contrum ρυale nominant. In hoc, quae media pars, recta sub falce est, et incumbentis utri utque hemisphaerii parte contegitur, corpus callosum vocant. Ductos in ejus superficie duos sulculos quorumdam, nec insi-

193쪽

ini nominis, virorum, animum in his constituentium, opiisl nio olim memorabiles fecit. Positus sub hoc est ad dextram ventriculus, et ad sinis stram alter, in cornua uterque Varie recurvatus. Horum

internam faciem, quaeque in his omnia sunt, membrana tenuis investit, quam vascula humectant ; in his, integro corpore, vacui nihil reperitur, nisi id spatii quod inter tubera necessario intercedit. Duae quasi laminae descendunt ex corpore calloso, medio quodam intervallo distinctae, et ab altero alterum ventriculum secernunt. Ex raritate septum lucidam appellant; cujus inferior ora in fornicem deorsum spectat. Is trianguli sormam habet ex superiori parte gibber, in

is feriori cavus; haec pars in thalamos nervorum opticorum reclinat, lineis, quibus lyrae nomen est, transversim inter-l secta. Duplici utrinque columna fornix, anterius in hesteo. bri medullam terminatur, posterius, partim in hippocam- pum utriusque lateris, partim in fimbrias, quae simili modo circumductae interna parte ei adherent, extrema pau- ilum in ventriculos excedunt. Sub anteriori fornicis parte. via est inter ventriculos. Fornicis utrinque oras plexus choroidei occupant, orsi ex eadem membranula, qua Ventriculi sepiuntur, confertique vasis tali tenuitate ut plurima visum fugiant, glandulis intermixtis, earum non ab similibus quas inter membranas cerebri esse supra posui. t Plexus choro ideos jungit membrana ex pia matre, qua sornici thalamisque nervorum opticorum interponitur. Illi, ubi thalamos contexerunt, incurvati, ventriculorum laterat ad posteriora sequuntur, fimbriasque et hippo campos inisi volvunt. Ubi eam membranam detraxeris, caetera eo sal citius veniunt in conspectum. Corpora siriata ex striis, cinerea ac medullari materie intertextis, vocant; superio rem utriusque ventriculi partem tenent, anteriuS contigua, posterius, interpositis thalamis, sejuncta. Hi, figurae ad ovalem accedentis, extrinsecus cineret, lateribus ita adjacent suis, ut, vel confuso cortice, vel medio fune cohaereant; desinunt in nervos opticos, ex ventriculis ad inferi Ora introrsum progredientes. Medium thalamos inter ac corpora striata sinum laniculus medullaris occupat; orsus ad id latus tertii ventriculi, quod proximum est anteriori fornicis cruri, e X tuberculis mamillaribus, ex quibus et ipsa sornicis

anteriora crura egrediuntur. Is antrorsum descendens extrema hippocampi parte finitur. Halle rus taeniam semicir cularem appellat, alii limbum posteriorem corporis striati. Inter thalamos inferiori spatio iter est, sive tertius ven-I, b a triculus

194쪽

triculus, cujus anterius foramen, indecoro nomine, vul vam, posterius anum, dicunt. Utrumque funis medullaris modicae crassitudinis, longitudinis duarum circiter linearum, intus transversim claudit ; prior commissura cerebri anterior est, posita sub anteriori fornicis columna, cujus inter se fibras connectit; altera, commissura posterior subjecta quoque fornici, qua latissimus ad posteriora est, sustinet ex parte glandulam pinealem. Haec ex posteriori parte leviter insidet tuberculis quadrigeminis, quibus

olim nomina nates et tepes fuerunt, tali modo dispositis, ut ante nates, post testes sint. Extrinsecus iis omnibus medulla, intus cortex est. Ex summa et anteriori parte ventriculi tertii, qua taenia semicircularis oritur, duo fila

medullaria obliquo tramite ad glandulam pinealem descen

dunt.

Aditus ille inter thalamos nervorum Opti Corum, quem

tertium ventriculum nominavimus, profundior ex anteriori parte, qua sub fornicis crure est, stipite quodam vel canali, forma infundibuli, ex lato seu sim in descensu angustiore terminatur in glandulam pituitariam, quam superior pars ossis sphenoidis in fossam excavata recipit, illi figura phaseoli est, materies ex rubro cinerea, incerta fabricatio, incertumque munus. Posterior pars ventriculi ducta in canalem sub commissura sui lateris quadrigeminisque tuberculis, oblique in quartum ventriculum transit, aquaedulcium Disti vocant. Eae eminentiae, quibus ex figura cornua Ammonis, seu pedes hippocampi, vocabula tribuuntur, fornice distinctae, jugis anxerius plus minus numerosis terminantur, magna que ex parte plexibus choro id eis conteguntur. Harum Orae superiori concavae fascia medullaris insidet, utrinque ex columna fornicis posteriori veniens, et in aciem sensim extenuata ; imbria est. Denique, duo tubercula, calcarium specie, anteriori parte lata, posteriori angusta, in longitudinem re nexa, ventriculi utriusque lateralis posteriora

occupant.

Positum ad imina ac posteriorem partem capitis cerebe lum, sub eo tentorio, cui, ex hoc nomen est, superiori parte planum, reliqua gibbum, latumque magis quam altum, in duos lobos media falce discernitur, quorum alter a dextris est, alter.a sinistris; superius procellus jungit, quem υc moni appellant. Sulci in cerebello transversi sunt numerosiores quam in cerebro ac profundiores, et aequali inter se

spatio ubi ine disjuncti. Simili modo in hos pia mater descendit, tunica arachnoidea superficiem tenente, plurimis

195쪽

2 que inter utramque vasis discurrentibus. Copiosior cortex quam medulla est, cui sic ille implicatur, ut, secto in longitudinem cerebello, arborem referat opacam ramis.

Ascendit ex utroque cerebelli lobo processus medullaris ad tubera quadrigemina, ac cerebrum cum cerebello eo modo nectit. Ab inferiori parte, inter hos procesius trianguli spatium quoddam est ; et in hoc materies ex albo cinerea, cui utilitati esse Vieussenius arbitrabatur, valvulae modo lymphaeductum Sylvii clauderet. Ex medio utrinque cerebello similiter duo fasciculi medulla res orsi cum

ponte committuntur.

Capitis mediam et inferiorem partem medulla oblongata tenet; anterius leviter assurgens, posterius in medullam spinae terminatur. Descendit ex utroque cerebri hemi iaphaerio funis medullaris, crura nominant, similesque duo veniunt ex cerebello; concursu suo pontem Varoli, mediam

inter hos eminentiam annularem faciunt; ex quo columna medullaris in ima pertinet, fibris ita descendentibus, ut iis medius sulcus intersit, ipsaeque transgredi ex altero

in alterum latus videantur. Ab anteriori facie, qua plana haec medulla est, leviterque circumscripta, alteri duo sulci decurrunt, quibus ad latus duo quoque tubera nascuntur, ex figura unum pyramidale, alterum oliυare Voeant. Positus est inter eam partem medullae oblongatae, quacum cerebello haec jungitur, et ipsum cerebellum quartus, Ventriculus, quem, propter similitudinem, calamum, scrip- torium quidam nuncupant; namque latior ex adverso, qua tubera quedrigemina esse diximus, quaque crura e X Cere- bello ad medullam oblongatam spectant, hujus extrema parte in aciem gradatim exacuitur. Membranula ex pl-ibus choroideis veniens intus vestit atque sepit tali modo,

ut superius in lymphae ductum Sylvii, ideoque in tertium

reliquosque ventriculos aditus pateat, inferius in spinalem medullam occludatur. Quae et qualis sit utilitas horum ventriculorum vix licet suspicari; illud constat, tubera ex his confici, cerebri superficiem augeri, vasorumque supellectilem ampliari. His ita in medium prolatis, quae cerebri e X toto Propria sunt; superest, ut nervorum principia indicemus, quae quidem ita nobis in obscuro posita sunt, ut, Non qua ner Vus quis oriatur, sed qua primum exploranti se praebeat, inquirendum sit: Igitur, hoc nervis capitis commune est, ut, quantum acieS complecti potest, si ii omnes modo ex inferiori parte cerebri aut cerebelli proficiscantur, uti-Pae fibrarum in longitudinem, altera alteri recta incumbentium

196쪽

DE CEREBRO

bentium, funiculi medulla et cortice bὶ etiam confati, ac

pia matre vestiti interfectique sc), vasis referta innumerabilibus, mox ubi calvaria egrediuntur, dura quoque meninge, sive, quod Halle rus contendit, coacta in membranam tela cellulari, ut ulteriori eis tegumento sit, cincti fortiusque muniti, et ad omnia loca corporis delati in texatique. Horum in capite ex utroque latere numerus ad novem habetur. Primus ex eo sinu oritur,' qui anteriorem

cerebri et posteriorem iobum intercedit, nomine a sensu olfactorius. Ex thalamo sui lateris partim, partimque ex Crure cerebri, alter venit, visui provisurus; ideoque hic opticus nominatur. Hi duo et similiter, quem postea memorabimus auditorius, ita oriuntur, ut picti potius in superficie medullae, quam extructi videantur, donec paulisper incurvati, liberi, solutique a cerebro incedant sq. Tertius ab interiori parte crurum cerebri ad pontem; quartus vel ex ipsis testibus, vel ex eo processu cerebelli, qui ad hos pertinet; quintus duplici principio orditur, altero ex

cerebelli crure, altero autem ex pontis anteriori et exteriori latere ; sextus quoque pluribus fibris incipit, quorum aliae ex posteriori parte pontis, plures ex tuberibus pyramidalibus exseruntur ; septimus quoque bifidus ex toto est, pars dura, ut appellant, sive communicans faciei, ex ponte oritur ad posteriorem partem, qua cum processibus cerebelli in medullam spinalem conssuit; pars mollis, seu ne μvus auditorius, diffusis primum fibris ex quarto ventriculo, mox ex posteriore pontis margine; aliae quoque inter hos nervos fibrae ex ponte proficiscuntur se . Octavi pars anterior, quam glosso-pharyngaeum appellant, ex initio processus cerebelli ad medullam spinae pertinentis, ductis in longum fibris, extrinsecus orditur, sic ut ante se tubera olivaria habeat; pars altera, cui ex itinere Daga nomen est, distinctis fibris, post ea tubera inter nervum glosio-pharyngaeum et accessorium ex medullae spinalis latere exteriori ac denique nonus aliis fibris ab eo sulco, qui medius est

inter olivare ac pyramidale corpus, aliis magis ab exteriori parte, venit. Ex his apparet, nervos quintum, septimum, et octavum vel omnino, vel certe potistimum, ex cerebello prodire, ex parte etiam quartum et sextum. b) Monro praeleci.

c) Ait namque vir harum rerum, ut videtur, peritissimus Geor

gius Prochos ka inter sepimenta a pia matre orta medullam nervorum distinguere, eamque duram reddere. Contan. de reb. grs. vol. iii I

Q Soemering de orig. nervorum. se Ibid.

197쪽

Dk CEREBRO

Spinae medulla, nervus alter maximus, ponti commissa ex foramine ossis occipitis, qua mediae vertebrae perfora tae sunt, descendit ad primam lumborum ; illa sorma teres, leviterque ab utraque facie plana medio sulco dividitur, latissima in principio et ad extremam partem in plurimas tandem fibras, caudae equinae modo, terminatur; medullam habet ab exteriori parte, cinerei quid intrinse- cus, iisdemque, quibus cerebrum, membranis contegitur. Pervia vertebrarum latera sunt, per quae nerVi ex mel dulla, numero ad triginta paria, cum membranulis dedu

cuntur.

His ita propositis, in cerebro, quae plurima sunt, proxit me oportet eas vias indicare, quibus huic sanguis alimen- tumque subministretur, ut et, cui muneri sit, quaeque fabricatio partium explorari facilius percipique possit. Ex sui arcus in thorace gibba parte aorta educit tria vasa, quorum quod primum est in alia duo dividitur, unum infe- et rius, sub claviam arteriam appellant, alterum, carotidem dextram, cui similis alter a sinisteriore ex ipsa aorta oritur. Ab utroque latere hae tracheae adjectae, ad caput erectae, Pertinent, ea prius educta circa cartilaginem thyroideam arteria, quae Carolis externa dicitur, ut capitis, quae exteriores sunt, partibus prospiciat in ramos late fusa pene innumerabiles, quo ram duo magis conspicui, qua per os occipitis alasque magnas plerygo ideas iter patet, cerebri membranam subeunt, minoresque alii, si qua minima foramina in calvaria occurrunt, in eandem ipsi quoque feruntur. Quae vero magis posteriora tenet, interna carotis recta asia . cendit, et ad summam cervicis oram varie recurvata, ideoque ad sanguinis impetum moderandum apta, tortuoso ossis petrosi aditu intra calvariam deducitur, iterumque reflexa ad sellam turcicam medio sinus cavernosi sanguine alluitur, pluribus ex ea ad vicinas partes, unoque ad ipsum Oculum vase egrediente, mox super sellam in duos ipsa di Dssia ramos, et per hos cum aliis, quae in cerebro sunt, arteriis conjuncta, in omnem demum partem, perlucidioribuΘ, quam in reliquo corpore, tunicis, distribuitur. Huic socia est similisque textus arteria vertebralis; ex sub clavia sui lateris sere orsa, qua procesius ii, quos in collo verte-bsae transversos exserunt, pervii sunt, ad caput ascendit, primum illius vertebrae soramini, quae sexta sub capite est, insinuata, plura transitu suo in propinqua loca, medullamque spinae sine nomine vasa dispertit, multosque ante aci 'ςhς mentes ilexus facit, ad capitis in circuitum mobisitatem, sanguinisque vim imminuendam, non inopportunos

198쪽

tu nos quam soramen magnum calvariae subeat; ubi, ex adverso inclinata, altera alteri vertebralis inseritur, communisque arteria sit, ex situ, nomine, basiaris, quae adcumbens ponti pia matre sepitur. Tali vasorum Conjunctione sapienter provisum a natura est, ne qUa facile obstructio in his oriatur, factumque, ut, si in quo vase

sanguis sistatur, per caetera tamen, ideoque per omne Cerebrum, sine mora fluat si . Ex vertebrali, arteriae ad ce . rebellum egrediuntur, similiterque aliae deorsum reflexae medullam spinae posterius ad ima vertebrarum sequuntur, aliae ad minutissima quaeque en cephali feruntur. Sanguinem venae transmittunt cordi ; et istae singularis quoque nec inutilis artificii; valvulis enim carent, et solae sine arteriis per cerebrum decurrunt, pluribusque sensim coeuntibus, ampliores, in sinus quosdam triangularis formae, inter laminas durae membranae constitutos, et ad stabilitatem aptos, et ab omni compressioue liberos, inseruntur. Notabiles ex his quatuor sunt, quibus reliqui par- ltim committuntur, partim in easdem venas extra salvariam pertinent, sic ut ex his detrahi sanguis universo cerebro possit. Etenim, qui sinus superior in longitudinem Patet, incipiens ex eo foramine, quod ante cristam galli est, et suturae sagittali adnexus, falcis iter ad extremam partem sequitur, ibique ad dexteriorem fere inclinatus, vocabulo transversi sinus, per ductam quamdam et incurvam in osse occipitis temporumque viam ad foramen jugulare delabitur, et ejusdem nominis venam interiorem ; similiter, qui sinisterior transversus sinus est, ex dexteriori orsus ad venam jugularem sui lateris pertinet; interdum Rutem eve- nit, ut in hunc sinus superior terminetur. Latera eorum

roborant fraena quaedam aut trabe culae ex altera in alte- iram partem transeuntes, venaeque fere omnes, obliquo in- ter membranas itinere, ex posteriori in anteriorem partem adversae inseruntur. Quartus denique sinus tentorio in-

terceptus in eum sinum transversum descendit, qui minor ex duobus est; ideoque frequentius in sinistrum, interdum etiam in utrumque: Qua sinus hi quatuor coeunt, Torcular Herophili dicitur. Alii quoque sinus sunt, neque profecto caeteris explanatu difficiliores, nobis vero praetereundi, ne, dum minutiis inhaeremus, injucunditatis nimium et molestiae dissertatio habeat. Ex -

f) H e ex eo manifestum est, quod, illigata canis utrinque arteria

carotide Communi, is unum aut alterum mensem integer sanusque fuerit, interse aque, extremae arteriarum pirtes magno satis inter

se spatio distare invenirentur. M uro prael: Z.

199쪽

Existit autem hoc loco, ex amplitudine singulari et mollitie venae jugularis, quaestio subdissicilis, quidnam esse

causae possit, cur Venas natura fecerit laxas extrinsecus et explicabiles intra caput sinus membranis firmiter illigaverit, iisque venas, obliquo introitu, Corri miserit Z Sed, attendenti, duo motus esse genera cerebro sacile patebit ; unum ex alterna arteriarum pulsatione oriri ; alterum, ubi spiri-rus educitur ; unde necessario eveniat, ut sanguis, intercluso per pulmones motu, in venas jugulares, praeterlapsus valvulas cumuletur, et in cerebro retineatur; quae quum ita sine distensione sinuum venarumque esse non possent, et ex hac summum compressionis cerebri vasorumque abruptionis periculum accessurum fuisset, sapienter a natura provisum, ut neque sinus talem unquam essent adepturi magnitudinem, neque ex his languis in venas reditur .

Quem exhalari vaporem, inter membranas cerebri ventriculosque superius memoravi, hunc recipi denuo in vasa fatus corporis et integritas requirit, incertum, venis sanguineis, an lymphaticis ; igitur, in hac re dissensio est inter summos hujus artis professores, quod alii ex ratione lympham non alio modo attrahi revehique ad Cor, quam. in reliquis partibus contendant; alii, nisi compertis datis que in conspectum ipsis vasis, non satis potentem esse rationem proponant; ideoque quum, praeter venas, alia vasa id munus nulla habeant, his necessario lympham absorberi. ' Horum sane molestum sor et dinumerare sententias

et argumenta ; satis erit subjecime quae mihi probabiliora

videantur. Itaque, quanquam nulla adhuc explorantis diligentia neque acies acutissima explicuerit, quibus tamen

vasa lymphatica adhibeantur, iis non possum non assentiri. Quid enim est, quod haec in aliis partibus, velut in ossi bus, in quibus neque visa sunt, jure ponamus, in cerebro anstituta lege aberrasse naturam suspicem uri Quid, quod ubi caries os aut putris alia sanies vitiavit, propterea quod glandulae ejusdem cognomenti, quae mediae inter Os et Corsunt, intumescant, de vasis lymphaticis non dubitemus ;Verum, ubi cerebrum simili modo asticitur, vel ex eo quid abscedit, similiterque glandulae in cervicibus t Ument, en

in hoc non concedamus 8 Rara quidem esse hujus rei

exempla non dissi tendum Hst : quia, sauciato Cerebro, morsi re ante sequatur, quam ad suppurationem re S de vel Crit- Atque eo quoque haec nobis opinio confirmatur, quod., Vo L. IV. C c Cum g) Memorabile hujus rei exemplum Heri son affert. Experimen .s Vetuirie, into the omphatis siem, P. I a. et J

200쪽

cum numerosiores hae glandulae snt, quam quae cum ex-l terno tantum Capite conveniant, tum ampliores in homine quam in aliis animantibus, utpote quibus cerebrum non itantae magnitudinis contigerit. Ac denique mihi omnem

pene de hac re videtur dubitationem sustulisse viri, hujus. iartis inclyti Professoris Monroi studium et constantia fin- igularis, qui ea vasa in asellis et in rajis, nobis inspectan- itibus, in ipso cerebro discurrentia designavit, sensibusque subjecit, hominibusque ea etiam in cerebro inesie tanta ver-laborum copia et argumentorum vi ac gravitate disputavit, ut ipse non dubitaverit, ea posteros esie deprehensuros, a mihi amplius, quod desiderarem, nihil e siet. Ac, ne quis imiretur naturam aliis visceribus glandulas quoque lympha-liticas adjecisse, cerebro non tribuisse, videndum est, quanta tex hoc mala fuissent profluxura. Nemo certe est harum lirerum aestimator iniquus adeo, qui nesciat, cum quantae isit cerebri teneritudo fabricationis, tum quoties glandula; shujus generis in reliquo corpore tumor, inflammatio, alia- que mala adoriantur; unde fatendum siti, factum pruden-lrter a natura esse, ne qua ex hoc fonte pernicies in cere- brum redundaret; nisi sorte glandulam pituitariam, qua Gque membranae habent, lymphaticis adnumerandas esse

censeam US.

Haec ita de cerebri fabricatione et locis, quantum visus aut ratio subjicit, ut brevissime dici voluerunt, a me exposita sunt: Restat, ut cui quaeque pars usui in serviat, quodque stingularum subtilius artificium sit, ostendam ; quae quidem ita tenebris occulta sunt, ut praestet fortasse hanc totam quaestionem silentio praeterire, quam prosequi conjectura. Illud vero non omittam, quemdam ese Germanum medicum Prochasta, qui sibi ex periclitatione et lex perimentis compertum esse affirmet, totam est e medullam cerebri effectam ex globulis, qui sanguinis particulis octies minores sint, vasisque et cellulosa tela coerceantur, hosque promiscue in cerebro sine ullo ordine disponi, in nervis ad lineam alterum alteri adhaerescere h). Vereor autem, ne, si tantam diligentiam tamque exquisitam hic vir adhibui siet artem, quantam nuper illustris praeceptor Monroius, hos ipsos globulos convolutis fibris intermiseceri reperisset. Tales etenim decurrere in cerebro nervisque hic vidit; quoniam vero similes non modo in reliquo corpore, verum etiam in metallis, aliisque rebus quam plurimis, invenerit, sic ut nullam eidem discrimini subjeci Lsets

SEARCH

MENU NAVIGATION