장음표시 사용
211쪽
eth, in quo admirer, cur homines acuti aetherem, rem omnino commentitiam, animantium corporibus inditam, summis fungi muneribus voluerint. Quae cum res tota ficta sit, tum ne essicit quidem, quod contendunt. Qualem enim ejus esse vim disputabunt, cujus nulla sit proprietas experimento non modo non illustrata, sed ne philosoplio-1um ipso consensu sancita, varie autem omnibus ad libidinem fingaturi Venio ad alteram sententiam, in qua, quippe quae pr0babilior, oportet paulo diutius immorari. Qualia igitur argumenta sint, quae maxime hanc rem causamqUe continent, Videamus. Atque equidem, primum mihi videri solet, quod si ex eo, quod commoto tali modo divisoque corpori fluido electrico, quali res pollulat, vis cordis et arteriarum concitetur, resolutisque membris motus redeat, non ideo magis inferri debere similem esse et electri et nervo rum suidi naturam, quam, si aliud quod remedii genus eadem praestiterit, id eo esse vim nerveam assirmaverimuS; deinde, quod si, concussis crinibus, scintillae emicuerint, illud ex communi eorum corporum natura oriri, quibu Si ita vis fricatione eliciatur; neque patere accuratioribus experimenti S, nervos, niti humidos, ad hanc vim accipiendam deducendamque esse omnino accommodatos, m Ultominus hanc iis solis contineri; tum, quod si, ligato nervo, hujus vis intercludatur, diffisio ita pereat, ut ad extremam partem tantum supersit, quantum, si nervum modice quis Contrectaverit, musculo, cui is inseritur, motus in aliquod tempus durabiles civerit, quaerendum esse, quo demum modo ista de vi electrica dicenda sint i Quid est, quod hanc vinculum non coerceati Quid, quod didissi nervi extremae partes, modo altera alteri proxime adhaeresiacat, vim omnem non conservent 8 Postremum, quoniambi, quia quam maxime ad rem pertinere torpedinis similitudo videtur, huic potissimum insistunt, quaeram, Cum illustri Praeceptore si ), qua demum ratione vis ista ex Cerebro profecta toto corpore non dividatur Z Quaenam pars in cerebro apta ad tale munus sit 8 Quid vetet, quo minus colligi fui dum et edtricum in id viscus, quasi machinam, ex quodam motu arbitremur i Quae cum ita afferri posia sint, cum eodem viro sapiente concludam, praestare ignorantiam de tota hac re fateri, neque temere alteram sententiam insectari, alteram defensitare, ne ab iis, quae clara
sint ipsa per sese, quasi praestigiis quibusdam et captionibus depellamur.
212쪽
D ς CEREBRO. Nihil contra eos dicendum arbitror, qui duo esse sui dine ruet genera posuerint, alterum ex cerebello manare aptum ad vitales motus, alterum ex cerebro ad animales; tum alios ex fabricatione sua nervos ad sensum, alios admotum accommodari; quae, cum pluribus rebus refellantur, tum maxime quinto nervo, quem et oriri et cerebello, et partim gustatui, partim motibus oris praeesse novimus. Esto vero quaedam in his rebus difficilis ad distin quendum similitudo; quippe fere evenit, ut homo membris capiatur, substante sensu ; ex quo, illud solum inferendum crediderim, quod major vis nervi ad motum quam ad sensum requirdtur. His ita propositis, nihil mihi amplius de cerebri munere reliqui esse judicassem, nisi me principis hujus aetatis medici summa auctoritas moveret alia ei tribuentis. Namque vir praestantissimus, idemque acutissimus arbitra. iur, extitisse foetui, insecto corde, cerebrum, cui mucum quemdam ex sanguine cortici confectum, et, si quid in eo salini est, purgatum, contendit a mundi nervis ad originem, horumque percolari fibris, et ad stamina quaeque corporis deferri, huic alimento, inesse insuper in nervis subtile fui- dum sensus motusque instrumentum s . Pulchrae exornataeque sententiae utinam eadem illa lux veritatis affulsisset, quam idem vir magnus attulit in hujus
nostrae scientiae varias partes, tenebris antea circumfusas; dicam enim, non reverens assentandi suspicionem, nemini nos, qui harum artium studiis damus operam, tot et tanta habere accepta, quanta Culleno. Ne videar autem malle cum tanto viro errare, quam cum aliis vera sentire, neque
illud praetermittam, mihi hanc videri funditus opinionem subversam experimentis duorum virorum Halleri et Mon-roi, quibus certe non tulit ullos haec aetas in his rebus aut auctoritate clariores, aut observatione graviores, aut arte peritiores ; quorum prior satis ostendit, quam suxili haec penitus opinio innitatur fundamento, quum ei, omni cura adhibita, in pullo non ante caput appareret, quam Prominere ex pectore Cor, alternoque commoveri pulsu videret t ; alter, Praeceptor illustris, qui prosedio mihi nullam unquam videtur defendisse in hoc genere opinionem, quam non probarit, nullam oppugna ite, quam non everterit, hanc, frequenti nostro concupis, tanta vi accusavit re darguitque, ut sententiarum ubertate, et verborum copia,
213쪽
et argumentorum Pondere, quasi obrueremur. Quare, eum ipsum me tali controversiae imparem esse sentiam, minimeque deceret referre sola, quae dicta sunt a Praeceptore interpretisque fungi munere, tum amplissimum auctorem de his differentem nunquam audiverim, reliquam hanc totam quaestionem dimittam. Talem esse vim nervorum dixi, ut, cum in evidentiori motu musculorum, tum in interiori abditoque, quicunque is sit, plurimum valeat. Igitur, quum advehi aliquibus certe vasis, apponio uenutrimentum oporteat, huc nervos conferre crediderim,
ut iis vim omnem, ad exequendum munus, adjiciant. Videor mihi, quantum explorari sensibus, cognoscique de cerebri munere possit, oratione jam complexus ; quoniam vero quidquid animus aut agit aut patitur, id cerebro quodammodo referendum, philosophi putaverunt; instituti ratio postulat, ista quoque sic persequar, ut nihil in praeteritis relinquam. Quae quidem dici a me oportet quam brevissime, magis ut retulisse, quam disseruisse de his videar. Mentis, igitur, sacultates in duas classes dividam;
prior intellectum, altera voluntatem complectetur. Ut ab intellectu exordiar, eadem, qua usua jam sum, ratione et via procedam, sic ut ex prima perceptione fore existimem, ut reliqua omnis vis animi manare videatur. Perceptionem diximus quamlibet impressam rem menti, sensibus extrinsecus oblatam. Praesentem sentimus, absentem verbis vix defiuimus. Illud dein, quo sit, ut imprimi rem animo sentiamus, conscientiam nominamuS ; ex quo sequitur, nullam esse sine conscientia perceptionem. Impressa autem alia sic menti excidunt, ut ea ne occurrisset
quidem postea suspicemur, alia sic inhaerent, ut iis ex toto addicti videamur. Hoc attendere est, sive attentio. Ubi ad aliquod visum attendimus, hujus sensim perceptio cum
eo sensu nectitur, quo existere nos novimus ; unde evenit, ut praesentium non modo conscii simus perceptionum, verum, si jam occurrerunt, occurrisse nobis eas et ad iplos eosdem nosmetipsos attinere, intelligamus. Est igitur talis conscientia maximo nobis ad vitam usui et emolumento, quippe, quae prima jaciat experientiae fundamen ta, novamque nobis omni tempore acquirat et Conservet cognitionem. Hanc, reminiscentiam, appellant. Ubi perceptio ex nexu, quem attentio ei cum aliqua re constitui Diet, visa hac, iterum menti obversatur, imaginatio oritur
Hinc, audito vel solo rei alicujus nomine, ipsam saepe
praesentem animo intuemur. Neque tamen nostri semper ad arbitrium est, quidquid sensibus Perceptum fuerit,
214쪽
id, ubi volumus, excitare, nomen modo, aut aliud qualeiacunque rei proprium, et aliquam quasi vagam confusamque perceptionem recordamur : In hoc memoria consistit. Ni, aut perceptionem rei cujuidam, aut nomen, aut quod libet ad hanc attinet, animo comprehensum ita tenemus, ut sublatam etiamnum meditemur, contemplari est. Similem contemplatio habet, orsa ex id earum nexu, ad imaginationem et ad memoriam modum, in hoc tantum ab utro
que discrepat, quod nihil interesse spatii inter ipsam rem
absentem, nostramque ad hanc attentionem ponat. Ubi animum attendimus ad varias res, vel ejusdem rei varias partes proprietatesque, ista nos considerare prositemur. Conisderatio igitur rei et ex imaginatione et ex memori
proficiscitur; ipsa reliquam seriem gignit; namque ideas
separatim consideramus, et ab aliis alias distinguimus, et quae propria maxime rerum sunt, ab ipsis rebus secernimus : Hoc ab rahere est ; quaeque hinc progrediuntur, ideae, seu species generales, nominantur, quippe qualitates plurimarum rerum repraesentantes; ut hoc, illud est aniamat. Deinde, ideas comparamus, similitudinibusque constituimus, unde efficiuntur notitiae rerum ; tum, ex pluribus iisque discretis id eis unam notionem facimus, et ex
hac quasdam proprias ejus ideas discerpimus, sicque his
omni modo collatis inter se et comparatis, novae omni tempore rerum complectiones et copulationes oriuntur.
Similiter de his, ubi quid cuique rei consentaneum esset, quid repugnaret, vidimus, convenire ea, aut Ormamus aut negamus, unde judicium sertur ; et ex hoc ratiocinatio procedit, quae quasi expletam rerum comprehensionem amplectitur. Ex quibus omnibus apparet, intellestum non e Te secretam aliquam disjunctamque facultatem, animi vero quarumdam actionum veluti coacervationem. inio, ubi recta his utendi via accessit, ratio est, quae eadem perfecta facilisque ad ingenitim pervenit. Quae cum ita animi quasi propriae facultates recenseri soleant, reliquum est, ut nullam e Te ex his ostendam, quam cerebro animus non acceptam habeat. Etenim, si visae rei perceptio motum quem in cerebro ponat, ne cesse est, quidquid ex perceptione sequatur, id cerebro qu0que esse tribuendum. Quoniam vero nulla est tanta facultas, quanta memoria, quae Omnis vitae usum omnesque artes ac scientias una maxime continet, huic potissimum insistam. Illius vero quanta sit ad cerebrum toto vitae de cursu ratio, nemo est qui ignoret. Hinc prima aet
215쪽
ars cui liquidum quasi cerebrum pene dissiuit, avida novarum rerum, quidquid oblatum est arripit, nullius rei conservat
ullam memoriam ; quo firmius, provectioribus annis, cerebrum evadit, eo minor vis perceptionis sit, major vero hujus constantia, et recordatio stabilior. Aetate jam declinante, ubi cerebrum induruit, novae vix tandem ideae oboriuntur, veteres, quasi et eae quoque induruissent, manent. Deinde, quis est, qui, concitato, ex modica vini potione vel alio modo, vasorum in cerebro motu, et species sibi rerum clarius imprimi, et memoriam paratiorem fieri, et acui ingenium non sentiat; aegro autem infirmoque
corpore, ista tardiora quasi obtundi, sic ut ipsa mens quodammodo laborare videatur i Ex quibus omnibus conjicio, non quidem imprimi, quasi ceram, cerebrum, neque nihil esse memoriam, ni si signatarum in hoc rerum vestigia, talem vero, ut, ubi quis cerebro ex sensu motus contigerit, ex quo, animo attendenti species aliqua obversaretur, ad eundem postea motum redinte grandum mens valeat; unde sibi, sin minus ipsa perceptio hujus tamen signa repraetententur ; haecque ei facultas eo magis increscat, quo frequentius et motus in cerebro fiat, ςt consequenS Perreptio menti suboriatur, id est, usu et exercitatione.
Sequitur jam quaestio, copiosa illa quidem sed paulo abstrusior, de Doluntate ejusque variis facultatibus, quam, si uidem parum, quid corpus ad haec conserat, intelligimus,
omittendam mihi censeo. Eos tantum affectus aggredior, tuorum et notabilior cum corpore nexus est et cognitio
iobis utilior. Igitur, ii sensus animi, quibus aliquid vel
ip petimus vel aspernamur et repellimus, idque cum qua-lam contentione, permotiones mentis appellari solent; ne lue certe ego harum originem causasque et consecutionem ubtilius prosequar ; insitas naturis nostris innasci, a C parim ex ipia fabricatione corporis, maximeque cerebri, parim forsan ex natura animi, oriri crediderim, illud mani-estum est, sequi ex his vel citatiores arteriarum motu S vel ardiores; motus vero, qualescunque sint, cunctos cerebrotervisque e si e re serendos, fusius ostendimus ; igitur, ubi vem ira, gaudium, aut amor inflammat, sulfusumque ei ultui cernimus ruborem, micantesque oculo S, aliaquC Vadiorum cordis virium indicia, augeri vim nervorum rectenserimu 3 ; et contra minui, ubi timor ac moestitia premit, allorque Us, Oculos caligo, corpus imbecillitas occupat. vique ita, ex his, arctissimum intercedere inter cor et ce-ebrum consensum aestimamus. Ex usu et exercitatione, cerebro facilis ad quietem tran-Vo L. IV. E e si tus
216쪽
situs est ; hanc somnum appellant laborum et cor ris et animi omnium fere intermissionem ; cui, igitur, esse causae apparet, quidquid in cerebro, ex quo omnis cogitatio imotusque manat, vim nervorum inertiorem reddiderit; id collapsum quemdam illustris Cullenus vocat. Hujus qualis cunque Irituram minutiorem Conjecturis, non evidentiae prosequimur. Haec habui de cerebri munere quae dicerem, non ut volui, seἡ ut me temporis angustiae coegerunt: Quae quidem ita fusa esse et tracta video, ut pertexere quod exor sus sim, atque ultimam partem dissertationis aggredi, quam reliquae ducebant, omnium utulistimam, nec temporis nec instituti hujus ratio patiatur.
217쪽
ejusque CONDiTIONIBUS nonnullis, TENTAMEN I NAU GURALE,
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
Academiae Edinburgenae Praefecti;
NEC NON Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto;
ERUDITORUM EXAMINI SUBJICIT CAROLUS STUARI , Sco To-BRiTANNU 1
Soc. Reg. Med. Sod. et Praeis. Annuus.
Ad diem Ia Septembris, hora locoque solitIRI78 I.
Viro celsissimo, FRANCISCO Comiti de Μoravia, domino de Down, Sanet. Columb. et Abernetb Gentis suae principi; Et Viro nobili ALEXANDRO ΜACΚAY,
Exercituum Britannicorum e ducibus uni, Legionis vigesimae primae peditum tribuno, Et copiarum in Scotia praefecto; Ne non Patruo suo, Plurimum honorando, ALEXANDRO STUARI , ARMIGERO, De Dunearn, in comitatu Fifensi ;Observantiae summae testimonium eXiguum, Hasce studiorum primis as offert ΛυcTOR.
218쪽
Systematis Net vosi ossiciis, ejusque Conditionibus nonullis, TENTAMEN INAUGURALE.
HAUD equidem sum nescius, quam dissicile sit hujus
tentamini S argumentum, neque minus quam sit mihi curta supellex. Aggressus vero fui, non tam spe illustrandi obscura, consiliove ista longe prosequendi, quam ut, Academiae scilicet institutis morigerans, probabiliora de quaestione medicinae summa perdiscere experiar. Enimvero, haud ita multum ac diu de negotio cogitaram, cum me poeniteret, non certe quod id animum advertissem, . sed quod eam sumpsissem materiam dissertationis inauguralis. Serius autem erat tempus mutandi factum. Haec itaque, qualia ea curaque sunt, Praeceptoribus meis submittere ausim, quippe qui illos quam valde candidos usque adhuc expertus, indulgentia sua propria, let favore, et venia, considere in praesentia nullus dubi- l
NERVOSUM SYsΤRMA QUID Z NERVOSUM systema est medullaris cerebri substantia,
cerebellum, medulla oblongata, nec non spinalis, .ac nervi denique exinde orti, singulasque per corporis partes permeante S. Corticalis seu cinere a substantia, cerebrum et cerebellum ubique ambiens, et sit cum his cerebrum vulgo appellata, revera nihil aliud videtur, nisi congeries vasorum,
quae a Piae Matris rata ilia ubique dimittuntur, quaeque sensum motumque haud praestant. C AP.
219쪽
Dή sYSTEMATIS NERVOSI OFFICII S. 129 C A P. II.
Sensus ex Sasemate Nerboso oritur.
SENSUS est idea simplex, quam unusquisque intelligit,
nemo vero verbis definire potest. Cum dicimus systema nervosum sensuum este organum, hoc volumus, id esse partem compaginis nostrae, cujus operes e X ternae a mente perCipiuntur.
E multis sequentia praesertim hoc mihi demonstrant. Imo, Novimus quinque esse organa, quibus disti iam sensub accipiuntur. Lux, nempe, oculis percipitur, soni auribus, sapores lingua, odores naribus, et omne S alii, quomodocunque dissimiles inter se, superficie corporis, quae variis pro partibus sui aiunt) plus minus sentit. Horum sane quovis defecti ejus propriis impressionibus caremus, utpote ad quas percipiendas nulla organa idonea habemus. Ex his omnibus nervi nusquam non ad cerebrum adeuntes inveniuntur. Hi super fundum etiam oculorum, super aure S, et nares internas, expansi sunt, labrica simul partium vicinarum quam optime ad impressiones suscipiendas et variandas apparata. In lingua quoque, sub papillarum forma, extremi deprehenduntur nervi, qui, plurimis vasis sanguinem vehentibus comitati, tenuique cuticula tecti, impressiones lapidorum corporum percipiunt. In eadem denique exquisitisssimus est tactus, quod praecipue verisimilem reddit opinionem, nervos eodem modo in cor poris superficie terminari. ado, Impressiones, quamvis parum vehemente S, in nervos nudos tactae, acutissimum sensum dare solent. Puncti nimirum seu lacerati acerrime dolent. Fere plerique Omnes experti norunt, quales cruciatus ex aere 1 rigido, a quave, in dentem cariosum irruentibus, cieantur; hi autem cruciatus sopiuntur saepe, vel summoventur, vel destructoi pio nervo, veluti igne, aut medicamentis eidem admotis, quae sensum obtundunt. Idem linguae accidit, cuticula tua quoquo modo spoliata, quippe etiam dulcissima tunc salium acrimoniam sapiunt, et haud parum excitant doloris. Dolor vero nihil est, nisi sensus nimis vehemens ex auistis viribus causarum, quae sensum, si ve ab impressone, sive a conscientia, faciant. 33tia, Nervo, in quacunque parte inter finem cerebrumque a
220쪽
α3o DE SYSTEMATIS NERUOSI OFFICIIo.
que, vel deleto, vel constricto, sensus ejus illico perit, vel
extenuatur. Praetorea, quaecunque sensilitatem corporis minuunt vel auferunt, imprimis systema nervosum assiciunt, ut ab experimentis claris L. virorum Whyti et Moraro plane
qto, Extremos ad nervos, quos impressiones sensum ex . citantes praesertim attingunt, membrana a cerebro deri-Vata, quae nervos huc usque tegebat, deponitur. Membranas porro ipsas in universum, sanas saltem, vacare sensu, nunc inter omnes constat. Quin etiam nervorum materia medullaris eadem ac cerebri videtur.
sto, Atqui ne nervos quidem ut primariam sensus organi partem, nedum sentientis vis quasi domicilium, existimare liceat. Revera, ut verba significantia docti T. Profess. dicam, Vice magis baculi fungi videntur, quo nil sibi Conscio caecus externa praetentet sb .' Nervi multarum partium, nuntii licet veri impressionis generalis, at locum ejus non tam accurate monstrant. Quod quidem in tactu saepius fit, cum nempe locum affectum nec ullo alio sensu deprehendere possumus, nec antea per experientiam didiceramus. PIinc adeo dissicile sedem interni doloris compertam habere, nec non eorum, qui procul a loco irritato, ob consensum nexumve partium, sentiuntur. Hinc quC-que decantatus iste dolor, quem membro quodam amputatione privatus postea sentit, refertque ad partes pridem re- Cisas, quandoque nimirum nervi fines, olim ad harum quasvis pertinentes, affecti quodammodo seu irritati fue
6to, Quaedam cerebri affectiones, compressio praesertim, sensum imminuunt abolentve, nervis etiamnum sanis aut liberis; quod quidem saepius, fracto vel depresso cranio, et in apoplexia, aut paralysi, aut hydrocephalo, videre est. His laborantes stimuli validissimi excitare nequeunt, sensusque demum non restituitur, nisi causa compressionis sublata. Eximius etiam Whyti comperit, opii vires, in animalium sensu delendo, valde cerebro, parum corde ademp
7mo, Praeterea autem sensus est affectio mentis. Pars igitur corporis i ita, maxime omnium mentis assinis, nonne organum hujus primarium arbitranda Θ Mens maneat sana, qualibet corporis parte praeter cerebrum morbo correpta laesa ve; hoc vero paululum laesum perversum ve, men O- a) Essays physical and literary, vol. ii. & iii.