장음표시 사용
101쪽
ita omnes commoditates, omnem mollitiem, omnia codiporis blandimenta sectantur , ita refugiunt omnem auste . ritatem. Quare nil mirum esse debet, si his dissicilis om-Πrim ,. iis nino pudicitia videatur. Origenem audiant veterem Do- Leuit. ctorem, & huius virtutis amatorem acerrimum. Nescitis,
quia si carnem solam nutriatis , &ipsamfrequenti mollitie, ac iugi deliciarum luxu Queatis, insolescet necessario aduersus spiritum ,& fortior illo efficietur. Quod si fiat sine dubio eum in suam ditionem redactum suis coget legibus, ac viiijs obedire. Nutrimenta igitur spiritus sunt diuina lectio, orationes assiduae, sermo doctrinae. I lis ali tur cibis, his conualescit, his victor escitur. Quod quia
non facilis, nolite conqueri de infirmitate carnis, nolite dicere. Volumus, sed non possumus. Tu das stimulos carni tuae, tu eam aduersus spiritum tuum armas, & potentem facis, cum eam carnibus satias, vino nimio inundas, omni mollitie palpas, & ad illecebras nutris. Haec Orb
Quamobrem si praesidium aliquod desideres ad tuenda
hunc adeo pretiosum thesaurum, hoc primum intelligerea. Corint. debes, quod ait Apostolus,nos thesaurum hunc hahere in vasis fictilibus, idest, infirmissimis, & maxime fragilibus, quae videlicet ad omnem incursum rumpi solent. Ex quo sequitur, ut omnis diligentia, & attentio,atque animi pro uiuo adhibenda sit in iis seruandis, & nisi adhibeatur,n mo euadere possit naufragium. Magnis inquit S. Hier Epist.2a. nymus, inimicorum circundamur agminibus, hostium plena sunt omnia, caro fragilis, & cinis sutura post modicum pugnat sola cum pluribus. Non quaerit diabolus homines
infideles, & eos qui seris sunt, & quotum carnes Rex As syrius in olla succendit. De Ecclesia Christi rapere festis
Aha c. . nat. Escar eius secundum Abacuc electae sunt Iob subuerintere cupit, & deuorato Iuda ad cribrandos Apostolos exinpetit potestatem. Ecce auctore S. Hieronymo, Vt aduersirius noster diabolus omni quidem hominum conditioni
102쪽
insessus est, sed multo tamen magis exultat gaudio,si Ecclesiae antistitem, cuiusmodi est Cardinalis, adeo foede, miscicque praecipitet. Crescit enim peccatum ex eius dignitate, crescit Dei iniuria, crescit hominum scandalum, crescit Ecclesiae damnum . quibus omnibus improbus ille fgaudet mirum in modum, ac triumphat. Declaratum est hoc eo viso, quod S. Gregorius narrat obiectum esse cui a.dialog. dam, qui in Phano idolorum magnam daemonum cateruam vidit Principi suo seruientium, & actorum rationem reddentium,ubi cum multi multos varijs hominibus fucos frictos exponerent, unum postremo indicasse tentationem A ndreae Fundano Episcopo iniectam,ita ut domesticae mulieris amore tactus nutaret. Quare Principem illum qui
reliquos nihil curauerat, hoc de Episcopo inhianter audisse ,&quasi de grandi lucro gauisum esse. Hoc igitur ' didem de seipso Cardinalis cogitare debet, multo se mai rem risum perditis illis praebiturum, si qua parte se aut facto, aut etiam cogitatione supplantari sinat. Aliud est etiam remedium, ac praesidium duplex, primum resistere statim cogitationi subrepenti, quoniam ut hostes cum ciuitatem aggrediuntur facilius repelli possitnt. Si vero pedem intulerint, ita omnia occupant, ita dominantur, Vt exturbari nequeant, sic etiam in ista praesertim tentatione usu venit, Alterum est perfugere ad Orationem, eaque iaopem, & auxilium a Domino Deo implorare . Delaocvtroque S. Hieronymus, eodem loco , quem paulo ante posui, statim ut libido titillauerit, sensum, inquit, aut blandum voluptatis incendium dulci calore perfuderit, erum . . patur in vocem, Dominus auxiliator meus, non timebo ι :quid faciat mihi caro. Nolo sinas cogitationem crescere, nihil in te Babylonicum, nihil confusionis adolescat. , . Dum paruus est hostis interfice, nequitia, ne Zizania crescat, elidatur in semine. Quia enim impossibile est, in sensum hominis non irruere innatum medullarum calorem,
ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui ut coeperit cogi
103쪽
tare sordida , statim interficit cogitatus, & allidit ad petram, petra autem Christus est. Praeterea iuuat etiam 1,
vel maxime custodia sensuum, praesertim oculorum, quiabus si licentia vagandi permittatur, non potest dici quan- .ahetu ii tam Vim habeant ad perdendum. Quid enim Dauidem talem Dei amicum post tot reuelationes, post incerta, &et occulta diuinae sapientiae manifestata, perculit, atque prostrauit, nisi unus coniectus oculorum, ut omneS tanto eXC-plo discant, neque dignitatem, quando ille quoque Rex erat, neque sapientiam, aut etiam sanctitatena, cum ipse tam magnus esset propheta, satis resiste ne posse eiusmodi periculis, ijsque pugnis, quas aspectus affert, sensus omnium acerrimus. Huic deinde proximii vest auditus,de quo recte prςcipit S. Hieronymus in Epistola ad Nepotia- Epist .a. num Clericum. Nunquam, inquit, de sormis mulierum disputes, quo praecipit nunquam loquendum csse,nunquaalios audiendos de huius vel illius seeminae elegantia, aut
specie. Decet enim praelatum, non modo animum, sed etiam oculos, dc aures castas habere. Vltimum adiumen,
tum aduersus haec ignita diaboli iacula est, quod supra attigimus, temperantia in victu. Quod etiam physica, ac
necestaria ratione confirmari potest . quoniam cibus qui sumitur, primum quidem in sanguinem, Sc in corporis alimentum vertitur: qudd si abundantior fuerit, quim con seruando corpori susticiat, ex eo videlicet quod supercst y generantur humores obscoeni, qui sunt animantibus a natura insiti ad foetus procreandos. Hi vero humores cum 1;ό ι δε geniti fuerint, Vt ait quodam loco Galenus, extimulant loci, aff animal, dc impellunt ad id cuius gratia facti sunt, eoquia magis, quo maiore copia . Quamobrem vere de hoc S.
Epist tr. Ambrosius, cibo, inquit, fiamma alitur, &'deficit. Siquidem ioenum, stipula, lignum, oleum, aliaque eiusmodi alimenta ignis sunt, quibus pascitur. Ea si detrahas, vel non suggeras, etiam ignis sopitur. Similiter ergo vapor con Poris cibo alitur, ayt minuitur, cibo excitatur, cibo sita ui- tur,
104쪽
tur. Luxuria igitur mater libidinis est. Idem diς it S O , ι.ε.
Chrysostomus, ut nauis, ait, cum plus aequo Onerata est, s ' L 'necessario mergitur, nec eam iuitare potest maris tranquillitas, nec scientia Gubernatoris non multitudo nautarum, non apparatus copia, non denique ulla res alia. Sic qui idelicate,& molliter corpus tractant, in exiiij pelagus demerguntur, nec eos doctrina,& instituti,non admonitio, di consilium, non timor futurorum, non pudor praesentiu conseruare poterit, ita fluctuantem animam, sed nolentem
deprimit,& eo proijcit, unde resurgere dissicile est. Atque haec quidem quae uno ore ab omnibus Sanctis Patribus di- - ia sunt, non alijs tantum dicta sunt, sed etiam vobis Cardinalibus. Cur enim soli hac lege exempti sitis, cum ut
supra diximus, eandem carnem, eandemque carnis corruptelam insitam gestetis, quam alij Θ Itaque apparet illa
lautarum mensarum abundantia, illae quotidianae epulae, ille lectorum apparatus tam mollis, in quas miserias impellere possint, nisi caueatis. Ego vero addo etiam honorem ipsum, & ipsam opum copiam , & reuerentiam ab omnibus exhibitam, denique affluentiam quandam omnis prosperitatis. Haec enim si recte consideremus ins lentiam, & licentiam quandam pariunt, quae semper proxima est ruinae. Extat Borromet prudentissimi, & optimi Cardinalis Epistola ad Andream Battorium Cardinalem Poloniae Regis propinquum, in qua Epistola cum praeter alia testatus esset, in hoc sanistissimo statu exigi omnino castimoniam,& quidem singularem, ad i ungit. Quam
nunquam assequeris, nisi te carnis maceratione assii Iaueris, sensus omnes compresseris, ocium ut pestem fugeris, denique nisi in huius diuini doni pulcherrimi conteruationem, quod ille tibi custodiendum dedit, omnem animi, ac mentis tuae vim intenderis. Mirum est enim quam facile ab ijs perdatur, qui in eius conseruationem non inuigilent. Nec aliam ob causam S Paulus Timotheu, quem l .Thimon ab infantia educauerat, sacrasque literas edocuerat, qui '
105쪽
corpore erat imbecillo, & infirmo, qui ieiunijs, & aquae
potu carnis petulantiam fregerat, tam serio monet, ut seipsum castum custodiat. Haec ille vere & sapienter. Sed libet hoc totum argumentum concludere egregia S.Hierouus '' nymi sententia, quae cum-Mesesiasticis Principibus I '' quatur, nullis verius conuenit, quam Cardinalibus. Sed di Ecclesiς quoque,inquit, Principes,qui delit ijs affluunt S inter epulas, atque lasciuias, pudicitiam seruare se credunt, propheticus sermo describit, quod eijciendi sint de spaciosis domibus,lautisq; conuiuiis,& multo labore epulis conquisitis, & eiciendi propter malas cogitationes, de opera sua. Et si vis scire, quo eij ciendi sunt, Euangelium lege, in tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus, ct stridor dentium. Si in Apostolorum loco sumus, non solum
sermonem eorum imitemur , sed conuersationem quoque,& abstinentiam complectamur.
. . uomodo Cardinales uti debeant diuitijs.
ST etiam genus quoddam temperantiae erga ipsas diuitias, ut scilicet tum earum
amorem tum etiam usum moderetur, &dirigat ex prς scripto rectς rationis.Quod fortasse non minus est difficile, quain id, de quo iam diximus, in delectationum moderatione versarimam hic quoque magni sunt,& acres stimuli. Neque tamen diuitias in Cardinali damnamus, quin potius probamus, &necessarias confitemur, idque non usus modo receptus etiam a bonis, & probatus ab omnibus, sed ipsius quoque Dei iudicium, decretumque confirmat. Videmus enim Deum in veteri lege magnas Vti Num. , a. que diuitias, tum Pontifici, tum Sacerdotibus, & Levitis, quibus noster Clerus respondet, assignasse. Licet enim ' nullam eis partem certam promissae Hebreis terrae attri
106쪽
buerit a attribuit tamen decimas, primitias, & alia eiusmodi, ex quibus ingentem omnino summam conflari necesse erat. Neque vero hoc persectioni repugnat. Verum enim est quod ait S.Gregorius . Non census in crimineia est, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt, sed qui bonis male utitur, prosecto agit, ut quasi per edacitatis ingluuiem, eo, quo vivere debuit pane, moria tur. Quoniam igitur non usus, sed prauus usus diuitiarureprehendendus est, videamus, quid in hoc genere Ieru re te Oporteat, ne quandoquidem mihi praeceptoris personam imposuisti, quidquam omittam eorum, de quibus monendus esse videaris. Primum autem est illud, quod inia palmo praecipitur Diuitiae si affluant nolite cor appone- piata iare . Apponit autem cor qui eas amat, qui ijs gaudet', qui eas magnum aliquid putat. itaque adhiberi quidem de bent ad vitae necessitates, sed ve terra, sine qua ne Viuere . quidem possumus, & tame adeo non habetur in pretio,
ut etiam pedibus teratur, & si quid sorteadhaeserit, statim
excutiatur. Hoc enim illud est quod S.Gregorius in Ezechielem praecipit cuncta temporalia usu, non affectu possi- 'denda. idemque inmoralibus. Quisquis temporalia nimie diligit, se magis illis, quam sibi ipsa supponit. Multi ''
enim Iustorum in hoc mundo diuites fuerunt, rebus,& honoribus fulti. Habere multa videbantur, quorum me tem, quia eorum quae aderant delectatio nimia non potadebat, bona illorum in manu erant, quia 'potestati animi subiecta tenebantur. Hoc igitur idem Ecclesiasticus Prin ceps facere debet, ut opes suas habeat, non ut ab illis habeatur, idest, ut sit ipse superior omnibus rebus quas possidet, in eas liberrime dominetur, immo vero illas etiam subter se habeat, despiciat, contemnat, non autem illis - quasi captiuus seruiat. Neque hoc dissicile si harum rerum naturam ipsam consideres, quam sine instabiles.quam Vanae, quam nullius momenti, immo etiam quam saepe no- i' '
xiae, & damnoset. Sapienter enim S. Chrysostomus diui- -Τ
107쪽
tias, seruum ait esse fugitiuum, nee tantum fugacem, ω etiam hericidam, quia non eo contentς, ut possessorem Homeras, deserant, insuper etiam lapissime iugulant. Atque idem ' alio loco id perpendit, quod Dominus apud Matthqum , non simpliciter diuitias, sed fiaudem, & deceptionem di uitiarum appellat, quoniam, inquit, nihil aliud est in diuirijs prster deceptionem. Nam voluptas, & gloria, ornatus, di pompa, horumque similia, phantasmata quaedam
sunt, nullam rem vere continentia. Vere phantasmata
stulto errore, falsaque mentis imagine nixa. Quid enim tandem boni inest in domo aurata, in superbis aulaeis, in tapetibus sumptuosis Aut quid iuuat reconditam habere multam vestem omnis generis, queue ex eo utilitas Θ Nam quod solidi fructus ex domo existit, ut fit gus, aut aestus depellatur, id quidem perinde existit ex domo mediocri. Quare ornatus illi ex marmore, ex statuis, ex picturis, illi magnifici apparatus, & caetera eiusmodi pompa,inhil solidae utilitatis afferunt. Itaque verissimum est, quod idem nome. xo. S.Chrysostomus alibi docet, terrena omnia pro nihilo ha- .Ph lyp benda esse, neque ullum per se pretium, ac dignitatem b bere, sed ex sola opinione nostra, idque probat exemplo gemmarum, in quibus ipsis, nihil sit cur tanti aestimentur, cum communes lapides, & magnitudine, & usus comm ditate, interdum etiam pulchritudine multo syperiores snt. Huc adde, quod hec caduca bona ostentant potius Vsum, quam continent, cum satis appareat si quid habeat vel utilitatis, vel splendoris c id ita fluxum esse, ita ince
tum, ut nunquam securo animo possidere possis. Quam 3 par past. ob causam optimc S. Gregorius in hanc ipsam sententiam dM- - illud affert A postoli. Praeterit figura huius mundi, ac si,1.Corin.ν. inquit, aperte diceret, Nolite constanter diligere mundu,
quando & ipse non potest quem diligitis; stare. Incassum cor quasi manentes figitis, dum fugit ipse quem amatis.
Hom. . in Atque idem alio quodam loco aptissime totum hunc munkμ-'S'. dum ruinos, domui comparat: Si enim ait ruinam sui dosi . an ' mus
108쪽
inus quassata minaretur, quisquis in illa habitaret, suge
ret;&qui stantem dilexerat, recedere quantocius a cadente festinaret. Si igitur mundus cadit, & nos eum amando amplectimur, opprimi potius volumus, quam habitare, quia nulla nos ratio a ruina illius separat, quos eius passionibus amor ligat. Ηsc igitur quae satis sussiciunt ad res omnes terrenas apud cuiusuis animum in contemptum adducendas, quanto magis apud animum Cardinalis, qui pro gradu, quem tenet, manem persectionem praestare debet ὸ Valet enim hic illud D. Ambrosi, argumentum. Si, inquit, Euangelio Domini etiam populus ipse ad despicientiam opum informatus, atque i astitutus est, quanto magis nos leuitas , ODottet terrenis non teneri cupiditat,bus, quorum Deus portio est. Caeterum in hoc usu diuitiaru,de quo loquimur,illud retibi omnino seruandum erit, ut quaniscunq; assiuant opes, memineris semper arrogantiam, & fastidium sugere, con atra verohumilitatem retinere, comitatem, affabilitatemq; se nnonas. Ob hanc enim cauam laudat S. Gregorius
Abrahamum, qui cum tam locuples, & opulentus esset, ''y tamen adeo demisse loqueretur, ut etiam se pulueris ,&cineris loco haberet. Quid, inquit, iste diuitias suas aestimare nouerat, qui semetipsum puluerem , cineremq; pensabat Aut quando hunc res possessae extollerent, qui de se quoque earum possessore tam abiecta sentiret ὸ Immo vero ille etiam sensus optimus, valdeque conueniens.Cardinali, ut non solum non efferatur diuitiis, sed potius extimescat ne praesens felicitas futuram selicitatem vel imp diat, vel certe imminuat. Hoc enim illud est quod docet B.Gregorius id interpretans, quod dictum est, ad diuitem Home. o. illum, Recordare quia rccepisti bona in vita tua. Si qui estis, inquit, qui in hoc mundo exterioris boni aliquid accepistis, ipsum, ut ita dicam, donum pertimescere debetis, ne vobis pro quorundam vestrorum actuum recompenuatione sit datum it ne ludes, qui hic exteriora bona rcsti- M a tuit
109쪽
tuit, a retributione boni intimi repellat, ne honor hic, vel diuitiae, non adiumentum virtutis, sed remuneratio sit laboris . Haec igitur cogitatio, atque hic timor multum praderit, tum ad humilitatem, quam diximus, tum ad rectuvium copiarum. Postremo illud etiam in diuitijs tenendum, ut ex ijs quoque nouam causam, nouamque obligationem tibi iniectam intelligas ad bene vivendum, persectionemque sectandam. Quid enim sunt aliud bona Ecclesiastica, quam res Deo dicatae, atque ob id dicatae, ut ipsius Ecclesiae ministri alantur quem autem adfinem alantur, nisi ut Ecclesiae serviant, quemadmodum decet ministro se Quod etiam eo magis valet quo maiora sunt hec bona, uberiores redditus, ampljores facultates. Ex quo apparet quales ex hoc etiam capite esse oporteat Cardinalium mores, quam sanctitatem, quantam alacritatem ad omne opus, & ad omnem laborem pro Domini Eccle-Πrim. . e. si a subeundum. Bene S. Bernardus, Vae uae tibi Cleric , , reliquimus mors in olla, mors in ollis carnium, mors in huiusmodi delit ijs est, non modo quia secus introitum delectationis posita esse cognoscitur, sed ob id maxime, quia populi constat esse peccata quae comedis . Sumptus Ecclesiasticos gratis habere, te reputas Peccata populi comedis, ac si propria tibi minus sussicere viderentur. Solicitus esto tanquam rationem redditurus, pro eis gemitus fundere, dignos agere poenitentiae fructus. A lioquin tibi ea noueris imputanda, quae modo inter delicias comedis,& parvipendis, tanquam nihil attinentia tibi. Venient, Venient ante tribunal Christi: audietur populorum qu creta grauis, accusatio dura, quorum vixere stipendijs, nec diluere peccata , quibus facti sunt duces coeci, fraudulenti mediato
res . Quid tibi insipiens deliciae sapiunt quid diuitiae ills
coecos delectant oculos, quibus mercaris tam graue iudicium, tam durae temetipsum obligas rationi Haec Sanctus
Iam vero si aliquid speciatim dicendum est de recto usu
110쪽
harum facultatum, quas Ecclesia tam amplas suppedit MCardinali, satis constat non modo necessitati naturae satisi faciendum, sed etiam decentis status: quod cum omnibus
commune sit, illud quoque sequitur, ut quo quisque altiore in statu sit, eo maiores illi sumptus concedantur. In hoc autem decoro personς, tria spectari possunt, comm ditas, splendor, & luxus, quorum trium, hoc quidem po stremum ad vitia pertinet, de quibus proximo capite agetur, semperque reijciendum est; alia duo non solum tolerabilia, sed etiam laudabilia sunt. Nam quod ad primum
attinςr, nemo ita durus fuerit, qui praeter necessitatem vitae non insuper concedat Praelato, quae ad eiusdem vitae commoditatem quandam pertinent, eoque magis, cum
aliquae concurrunt circumstantis, quae id postulant, ut si eminentior dignitas, si maior sanguinis nobilitas, si valetudo imbeeilla, si aetas iam grauior, si denique plurOS IMhores pro Dei Ecclesia suscepti fuerint. Immo vero non hoc solum , quod aliquo modo ad vitam tuendam referri videtur, sed splendorem quoque aliquem, & ornatum, ac
maiestatem Cardipali permittimus. Sic enim B. Antoni p.3. tinxtinus docet, decere Cardinales, ut apparatum aliquem ha - 'beant equorum, & famulorum, & ministrorum, ne dignitas, inquit, vilcscat. . optima, & euidens ratio. Est enim hoc valde proprium humanae naturae, ut sensibus moue tur, quia quandiu videlicet anima in hoc corpore vivit
propter admirabilem illam coniunctionem, quae est inter Vtrunque omnino necesse est, ut velit nolit ijs afficiatur, quae per sensus, ac proertim per oculos ingeruntur, Quae fuit causa cur Deus ipse animo quidem prςcipue, ac spiritu coli se voluerit, sed prςterea externa etiam quaedam iusse it adhiberi, ut scilicet se humano captui accomm daret. Itaque in veteri lege etiam de vestimentis, & o Exodi. s. natu summi Sacerdotis multa praescripsit,quae omnia praeter mysterium quod continebant, eo etiam pertinebant, ut admirationem quandam apud populum mouerent.Nec valet