장음표시 사용
81쪽
propulsant iniuriam. Cuius quidem defensionis praete
mittendae plures ait esse causas . nam aut inimicitias, aut laborem, aut sumptus, suscipere nolunt, aut etiam negligentia, & pigritia, vel luis rebus, proprijsque negocijs impediuntur, quod assirmat vitium esse, perinde, at si quis
parentes ipsos, aut amicos, aut patriam deserat. Haec ille ex naturae lumine. Quanto ergo magis id sentiendum, di faciendum erit Cardinali, cui cum tantus honor, tanta
dignitas, & potentia data sit, ubi eain melius collocare possit, quam in ope serenda quam plurimis ξ Quod etiam. R '' diserte docet S. Bonardus, qui inter alia Cardinaltu ioscia, hoc quoque exigit, ut stent viriliter pro aflictis,& iudicent in aequitate pro mansuetis terrae. Huc accedit quod iob ille, cuius in meliori fortuna optimi Principis i st larma describitur, ita de se ipse commemorat. Contere tam molas iniqui, & de dentibus jllius auserebam prς da, Et Ioco eodem. Eo quod liberassem pauperem vociferar, tem, & pupillum cui non erat adiutor, & cor viduq conmsolatus sum. Adiungit autem cuius id virtutis esset, Iu- , stitia, inquit, indutus sum, & vestiui me, sicut vestimento, & sicut diademate, iudicio. Hoc igitur idem tam gloriosum vestimentum, & hoc tam priclarum diadema, neminem magis ornat, nec ulli magis eonuenit, quam Car
Extremum illud est ad iustitiam tuendam, quod ab om- , nibus tradi solet, de muneribus non accipicndis. Nihil enim ita animum seducit, ac peruertit, ut munera; quod ostendit scriptura, tum *pe alibi, tum exemplo filiorum 3--r Samuelis. de quibus ita scriptum est, Declinauerunt post
auaritiam, acceperunt munera, peruerterunt iudicium. in lib.Re optime S. Gregorius, Notandum, quia ardor auari-εμ tiae causa est accipiendorum munerum, & acceptio munerum causa peruertendi iudicij, ut Prophetae narratione hu ius viiij prauitas ostendatur, non solum qualiter n repro borum cordibui proficit, sed a Sanctorum mentibus qua liter
82쪽
iiter extirpari possit . Nam si peruersitas ista iudicij ex a
ceptatione munerum nascitur, qui munera non accipit,iudicium non peruertit ,& oblata munera leuiter respuit. qui auaritiae radicem a corde suo penitus extirpauit. Igitur tum ad hoc periculum praecauendum, ne ulla te res recto, & aequo deducar, tum etiam ad integritatis laudem retinendam, quae certe pluris est sola, quam cmnes th sauri, atquae diuitiae . hoc faciendum est tibi, ut continentiae studeas, manusque ab accipiendo intactas serues . Et quidem omnia omnino respuere nimis sertasse durum foret. Multa enim ab amicis ex animi beneuolentia dantur, alia dantur ica leuia, ut nulla possit esse suspitio corruptelae. Sed cum apparet eo dona tendere, ut animum deliniant, eoque inclinent, quo non decet, tum vero constantissime repudianda sunt, etiam si auri montes offerantur. In quo genere egregium sane sectum, omnique di. gnum memoria, & certe ab omnibus Cardinalibus semper
imitandum, illud est Martini Cardinalis,&S. Bernardo iamiliaris, quod ab ipso Bernardo descriptum ipsis eius 2'' ' ' . verbis hic ponam. Is, inquit, Cardinalis Presbyter iunctus aliquando Legatione in Dacia, tam pauper remeauit, ut pene expensis, & equis deficientibus,vix perueniret Florentiam, ibi Episcopus loci donauit ei equum , quo Pisas Vsque, ubi eramus tunc, pervectus est. Postridie, credo, sequutus Episcopus erat enim illi causa cum aduersario , di agendi aderat dies coepit requirere suffiagia amicorsi. Cumque per singulos solicitaretur, ventum est ad MMartimur . Fiducia erat maior in illo, qui non posset immemor esse recentis beneficis.
Tu Martinus, Decepisti me, inquit,
nesciebam tibi imminere negocium.Tolle equum tuum: ee in stabulo est. i Et eade hora
83쪽
De sortitudine qua in Cardinali esse debes.
R V N T sortasse qui csteras quidem virtutes Cardinali necessarias esse fateantur sed non videant, quomodo fortitudo ad eius laudem pertinere possit, cum non armis , & castris depugnet, sed in pacis artibus perpetuo versetur. Verum qui hoc sentiunt, nimium errant, nec satis huius virtutis vim in- ..oss. e is xςlligunt . enim virtus, ut optime scripssit S. Ambro- '' sius, non in viribus tantum corporis, & lacertis consistit, sed magis in animo. In animo autem eodem auctore Ambrosio, haec duo exigit. primum, ut externa corporis, in
quit, pro minimis habeat, & quasi superflua despicienda, magis, quam expetenda ducat. Deinde ut ea, quae summa sunt, omnesque res, in quibus honestas, & illud decorum prς ponendum cernitur praeclara animi intentione v seque ad essectum prosequatur. Igitur, ut ab hoc posteri re sertitudinis munere incipiamus, id quidem in hoc positum est, quod a te nouo Cardinali in primis requiritur, ut in negotiis, quae sepe ardua,& multis impedimentis Obsessa incidunt, pro re Christiana, ne contrahas, aut demi ras animum, ut ait ille, neue te obrui tanquam fiuctu, rerum magnitudine, & difficultate sinas, contraque erigas, ac resistas, siue etiam ultro occurras negocijs. Hoc cnim est virilis pectoris, ac roboris. Praeterea cum semel constitueris, quid sit ex tuo olscio, & ad Dei gloriam, atque obsequium pertineat, id deinde strenue exequaris, neque ab eo ullum te vel periculum, vel damnum, vel mortis ipsius metus absterreat. Saepe enim Cardinali eiusmodi tempora occurrunt, cum in Ecclesiae iure tuendo, modo rei domesticx, modo honoris , atque alicuius dignitatis, inter-
84쪽
dum etiam vitae discrimen imminere videatur sed bono viro nihil tanti esse debet, potiusque ad omnia detrimenta paratum eum esse Oportet, quam ut animum ad rem ullam rati loco indignam inflectat. Quo in genere magnopere celebratur Ioannes ille Turrecremata, qui vixit annum circiter M c c c c l. Vir plane tum doctrina, tum omni virtute excellens. De quo ita scriptum est, tam excelso fuisse animo, ut nunquam, vel precibus , vel minis in iis, quae fidei, ac religioni, & omnino quae Ecclesiae utilitatibus conducerent, a sententia deduci posset: quare hoc quoque singulare cognomentum dum viveret adeptum, ut fidei defensor appellaretur . Hanc eandem laudem tribuunt etiam Marcello Cardinali, qui deinde Ppntifex eodem nomine fuit; Hic enim in Tridentina Synodo, ubi Apostolicae Sedis Legatus erat, Caesaris ministris, nescio quae intentantibus, quae Romanae Cathedrae auctoritatem minuere videbantur,fbrtissime obstitit, a qua sententia nullis etiam terroribus qui admouebantur, unquam potuit dimoueris In quo discrimine exclamasse dicitur, posse quidem homines vitam sibi auferre,animum vero frangere non posse s
suaq; facta Summi Dei iudicio reseruari, qui pro suo cuiq; merito gratiam refert. Sed nihil tam illustre, quam Reginaldus Polus, quem in Galliam a Paulo Tertio Legatum, cum Rex Angliae hostis infensissimus, in suam potestatem
redigere conaretur, idque per certos nuncios cum Franciasto Gallorum Rege ageret, fideliter ab eo monitus, ut si saluus esse vellet, statim abiret, in eo tanto periculo, in re subita, cum omnes viae armatis militibus,& grassatoribus,&Anglis ipsis resertissime essent, nihil unquam de sua remisit constantia, & grauitate, immo vero comitibus omnibus adeo exterritis, metuque trepidantibus, ut nemo ese set, qui crucem, ut mos est, Pontificijs Legatis, prςferre auderet, ipsemet crucem sumpsit in manus, erectamque gestauit, donec famuli pudore impulsi eam repeterent. Deinde cum iri Belgium euasisset, nec tamen cessaret im- i. . I a pius
85쪽
pius ille Rex ab insidbs moliendis, eiusq; caput quinquaginta aureoru millibus proscripsis et, nec maius posset esse
vitae poriculum, semper tamen pro munimento suarn hane ortitudinem tenuit, Dei fiducia nixam. qui sane non defuit, opportune enim Leodium ab Euerardo Episcopo ,&Cardinali humanissine inuitatus est, quo cum venisset, ibique audiret magnas quasdam, vixque credibiles conditiones , quas Anglus Belgis offerebat, si sibi Polum traderent, miratus hominis amentiam, ita dixisse fertur, sequidem iamdudum, vitae huius taedio affectum, mortem Optare, ac proinde, cum Henricus tanta lua impensa , &labore hoc ipsius desiderium adiuuare conaretur, nihil aliud facere, quam fi quis dormitum ire cupienti vestes
ipsas detrahere velit. Oprς claram vocem, animumque,
dignum Cardinali, quam quidem vocem factis etiam comprobauit, Neque ein mante discessit ex illo loco, quam a Pontifice reuocaretur, cum ita diceret, esse se in Pontificis potestate . Haec igitur vel similia in hac praeserti temporum perturbatione, in hac multorum licentia, siue etiam insolentia, qui omnia se posse putant, non raro eue niunt, quibus sane Cardinalis minime cedere debet, sed
potius contra eo audentior ire, ut etiam beatum te putet,
si in Ecclesiae causa, & in obsequio Christi, vitam ponere Oporteat , ut contigit Iuliano Caesarino, quem Martinus Quintus ob illustria merita fecerat Cardinalem. Nal cum ab Eugenio ad Ladisia um Poloniae,& Ungariae Regem Legatus esset, ut eum ad foedus cum alijs Principiabus Christianis contra Turcam adduceret, ipse quoque in pugnam processit, in qua, exercitu fuso. ac fugato,Iulia xnus ipse comprehensus, & iugulatus est, iacuitque miser spoliatus inter vulgaria cadauera. Atque haec quidem pe-rIcula rariora sunt, in homine Ecclesiastico, cuius vita ab armis, & praelijs aliena est, sed tamen ita omnes parati, &animo instructi esse debent, ut cum res, & causa postulat, ne sanguini quidem parcant . Verum illa crebrior, ac pe
86쪽
ne assidua sertitudinis materia in resistendo hominum importunitati. Haec vero duplex est, interdum enim minis , ct metu agitur, ut paulo ante dicere coeperam, interdum vero amore, & gratia, qui est etiam affectus, magis efficax ad mouendum . Et si enim ille durior aries, quo animi arx quatitur, hic mollior, ac ne aries quidem sed occultus cuniculus, tamen eo ipso minus caueri potest, quia obrepit, & insinuat se se quodam sensu humanitatis, quo natu ra magnopere capitur. Itaque hic sunt importunae preces, hic amicorum postulata, hic Principum auctoritas, deniq; intimorum, de maxime familiarium beneuolentia. His igitur omnibus resistere te oportet, ne a recto abducaris, &omnino imitari Salomonis tum quidem optimi Regis conis 3 etsi φ stantiam, qui Matri ipsi, a qua genitus erat alienum quid dam petenti, assentiri noluit, vicitque in eo sapienter maternam gratiam, & reuerentiam. Quare ut ipse Regem
se in eo potius, quam filium praestitit, sic qui istum locum in Ecclesia tenet, amicis inepte rogantibus Cardinalem se potius, quam amicum praestare meminerit. Haec de pri ri sortitudinis officio. Alterum officium , ut supra diximus, sed dicendum est paulo uberitis, positum est in quadam mentis altitudine , quae omnia praeter Deum, pro nihilo habeat, contemnat , ac despiciat, honores, voluptates, diuitias, ex quo sequi
tur, ut casus omnes humanos, subter se habeat, patrimonii iacturam, hominu maledicta, famae detrimenta, de nique quaecunque in hanc vitam incurrere possunt, seipso inferiora ducat, itaque sub pedibus videat,ut ijs, aut nihil
moueatur, aut certe non perturbetur. Atque tae mentis celsItas res una omnium pulcherrima,& maxima,omnibus
sane conuenit, qui in aliqua Ecclesiae dignitate collocati sint; Sic enim b. Ambrosius . Considera, inquit, quem- 'admodum eos; qui ad officia Ecclesiae accedunt, despiacientiam rerum humanarum habere deceat. Si enim mO itui estis cum Christo ab elementis mundi huius, quid adm
87쪽
huc velut viventes de hoc mundo decernitis Ex quo de. inde intelligere potes, quam hoc ceceat Cardinalem, ut quia in tam alto gradu positus est respondeat gradui etiamplius, & excellus animus, non quidem tumore altus, sed hac quam dixi, eminentia super res omnes creatas, Hoc
enim praeterquam quod per se ipsum laudabile. & egregiuest, etiam ut ait, idem Ambrosius, secum affert angorum omnium vacuitatem, ut neque in doloribus molliores, neque in prosperis elatiores simus. Quod praeceptum vobis etiam praecipue conuenit, qui in superiori, S illustriori siti estis loco: quoniam vestra vita grauioribus incursibus exposita est,quam vita priuatorum, quibus si quid aduersi
eueniat, alte cadere non possunt. Quare nisi hac animi magnitudine tanquam clypeo quodam protexeris pectus, nunquam animo tranquisio, & lecuro esse poteris,sed semper anxius, semper solicitus vives, non solum cum mala ripsa evenerint, sed etiam clan imminere videbuntur: Semper enim pertimesces, quia semper impendent. Contra vero ii hoc apud te stabilieris, ut ista omnia pro nihilo ducas, illud necessario sequetur, ut neque rebus prosperis,&ad voluntatem suentibus efferaris, neque dei j claris, aut frangaris aduersis, sicque perpetuam aequabilitatem in Vita conserues, in qua non solum magna inest dignitas, sed etiam magna felicitas. Talis erat flos ille Cardinalium Carolus Cardinalis Borromeus, qui cum alia assidue dum vixit huius dedit documenta virtuos, tum illud in primis notabile, quod cum iter faceret per Helvetios, casuque stabulum hospitij igne conflagrasset, & in eo omnes eius equi, inulae, iumenta, grandi utique iactura consumpta essent, tamen ita nihil commotus est, ac si nihil omnino accidisset, insuper etiam hospiti centum aureos nummos ad resarciendum incendii damnum elargitus est. Alias etiam cum aurigae inscitia in profundam foueam currus in cidisset, & ipse totus coeno, lutoque immersus esset, quin etiam brachium laesisset, tamen nullum impatientiar, aut
88쪽
Iracundiae signum ostendit, nihil questus, nihil etiam loquutus est, immo vero suos, in aurigam eius causa iure tes, compescuit. Et quoniam irae mentio incidit,hoc etiaintelligendum est, nihil tam repugnare huic magnanimitati, de qua hactenus loquuti sumus,quam omnes quidem motus animi nimios, sed praesertim iracundiam. Sic enim est in libro Iob. Vere stultum interficit, iracundia, & par Iob. ao. uulum occidit inuidia. Quare haec leuitas in Principe Ecclesiastico praesertim, non tunc modo deformi S est, cum sine causa concitatur, sed etiam cum alicuius vel improbitas, vel tarditas, aut inscitia causam dederit. Nam tunc quoque in maledicta, & contumelias erumpere, etiam aduersus subiectos, & famulos ipsos, tum abhorret ab humanitate, tum etiam ab hac fortitudine, de qua nobis est sermo. Itaque primum sane curandum est tibi, ut teneas in tua potestate animi motum, nec te, de gradu, ut dicitur, ulla re, de ij ci sinas, sin hoc plane vitare non potes, quin animus interdum subito occupatus effervescat, illud pro-Ximum , ut saltem verbis modereris, & linguam diligentissime contineas, dicasque cum Propheta . Turbatus sum Psal.16.& non sum loquutus. Sic enim etiam paulatim assuesces,
ut interiores motus mitigentur, & vel non incitentur, vel non adeo vehementer. In quo etiam eiusdem Borromet, de quo modo diximus, virtus commemoratur, eoque ma
gis, quod non cuidam lentitudini naturali tribui poterat, cum esset potius seruidior. Quod ille agnoscens, cum se maxime stimulari sentitet, tenebat se se, & comprimebat, ne ullum verbum efferret, donec motus ille resedisset. Solebat autem interea annulum versare, quem digito g rebat , quod cum ad uel tissent domestici, hoc ipsum erat eis indicio, quod vim sibi faceret . Postremo sunt etiam alia nonnulla huius virtutis officia, quae quoniam recte describuntur ab Aristotele, & mirum in modum congruunt rihi ς DCardinali, operae pretium puto hic etiam exponere. Primum enim, ut ille docet, sortis, di magnanimus, cum sta periculis
89쪽
periculis obijcit, id facit strenue, & alacriter, nec vitae sua parcit. Tum vero promptus est ad benefaciendum alijs; ipse accipere erubescit. Quod si beneficium accipiat, studet semper plura reddere, mauultque sibi alios debere, quam se alijs. Praeterea, & si apud eos,qui & ipsi in dignitate positi sunt, honorem, & gradum suum retinet,tamen apud humiliores humilem se exhibet, hos enim superate facile est, & ab ijs reuerentiam exigere hominis est on rosi, ac molesti, sicut pugnare aduersus imbecillos. Eiusdem est etiam magis curare veritatem, quam hominum opinionem, ob eam videlicet causam, quoniam omnes, &omnia contemnit. Idem omnia agit, & dicit aperte, ac
simpliciter nihil ficte, aut subdole, & manifeste, vel assentitur vel dissentit. Nam latere velle timentis est: ideoq; ille quidem adulari nulli nescit, nescit ad alterius arbitriuvet mores, vel sermones se se componere. Hoc enim seruile est, & ob hanc causam assentatores omnes, ficiique laudatores famulari, & plane abiecto sunt spiritu. Quinetiam immemor est iniuriarum, non multum loquitur de hominibus, neque se laudans, neque alios vituperans,nec maledicus est, ne in ipsos quidem inimicos . Denique de necessariis vitae prisidijs non valde anxius, aut solicitus est in aliss horum causa deprecandis, potiusque eligit honesta, etiamsi inutilia, quam quae commodum, &quaestum afferant: quem ille minime omnium curat. IIaec Aristotelis omnia, quae praescripta, si seruaueris, poteris animose & sortiter, atq; etiam magnifice semper vivere, quo sane di laudem, & admiratio' nem etiam apud homines conse queriS.
90쪽
De Rudio temperantia quod debes haberenti Cardinans. Cat . XIII.
S E QV I RIΤ V R etiam , in Cardinali temperantia ,& ita requiritur, ut licet
reliquae, quas hactenus diximus, Viri
.l tes maiores sint, nescio quomodo tam sis si haec desit maior sit turpido .i RectE-- enim Aristotelas, delectationes corpo 4 exbis, ris, in quibus videlicet moderandis versatur temperantia, ' 'ait homini communes esse cum belluis, ac propterea nihil in ijs inesse ingenuum, & nobile, sed potius genere suo essemaxime seruiles,& serinas, quia eas homo percipit Onqua homo est, sed qua est animal. Ex quo addit; & ver intemperantiam esse cuiuis homini maxime exprobrabilem, ac foedam. Quod si cuiuis homini, quanto magis Ecclesiae Principi pz sed h et virtus, ut ait idem Phylosophus, non in omnibus delectationibus proprie versatur,sed prae cipue in ijs, quae ad gustatum, tactumque pertinent.Quae re de virisque aliquid dicendum est , eoque magis quin viam diuitiis,&opes, quς Cardinalium statum comita tur, tantam suppeditant harum delectationum vel copiam vel facultatem, ut haec virtus nisi bene fixa, & confirmatatu, tacite labefactetur, atque luccumbat. Vt igitur deiIaa prius temperantia loquamur,quς ad gustatum pertinenetrus quidem duo sunt gradus, alter omnino necessarius,al Iter semper laudabilis, interdum ipse quoque necessarius. Prior igitur consistit in superstas resecandis, ne ventri, deaesitiis indulgeatur, ne dissuatur luxu, ne nimium corpo xi scrutatur. Quo enim illa tanta ciborum abundantia ἡ tam multa condimenta, tamque varia gulet Ienocinia, amRa copia, ac tam multiplex ferculorum, preCIOsa, vina, e quisitae dapes, tanquam in perpetuis bacchanalibu kro