De cardinalis dignitate, et officio. Hieronymi Plati e Societate Iesu. Ad illustriss.mum et reuer.mum dominum D. Flaminium Platum S.R.E. Cardinalem

발행: 1602년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

cte hanc, Clericorum praesertim, prosesionem S.Hierony-1pia. mus irriserit. Noui, inquit, genera, & nomina piscium, in quo littore concha, lecta sit calleo, saporibus auium discerno prouincias,& ciborum me raritas, ac nouissime damna ipsa delectant: Delectare ait, damna, quoniam interdum etiam eiusmodi cibi, non tam sapore ipso,quam sumptu commendantur, idque magis placet, quod pluris constitit. Neque tamen negarim quin Cardinalium menta saliquanto lautior esse pollit, quam priuati hominis . Vult hoc coniuetudo, patitur ratio, faciunt boni, laudatique Cardinales, denique etiam dignitatis huius splendor ita postulare videtur, ut quemadmodum in aedibus, in vesti

bus, in familia, ita in hoc quoque sit quςdam laxitas. Sed& in hoc ipso suus modus esse debet, di hic modus,non ex saeculi corruptela, quae in dies magis augetur, sed ex rectet rationis praescripto, & prudentiς lumine definiendus est. Et si enim aliquid amplius concedatur hominum oculis

ad tuendam dignitatem, non tamen conceditur, nec con

cedi potest intemperantia , . Nam ut Cardinalis etiamsi multis vestimentis domi suae abundet, non tamen se pluri bus Onerat, quam usus postulet, vel hyemis, vel aetatis, sic quamuis ad splendorem referta sit mensa , non ideo plus est sumendum, quam sobrietatis regula patiatur, Neq; te sellas, aut tibi blandiaris stater carissime. Omnia enim pericula, quae ali js ex luxu, & delitijs, Cardinalibus quoque

impendent, tum in ratione, tum in appetitu , tum in cor pore, quae triplex est nostri pars. Primum enim ratio obrui I tur,& obscuratur,& ut docuit Dominus ipse, grauatur ebrietate, & crapula . Vt enim terrae vapores, & exhalationes Solis lumen caligine quadam offundunt,ita hae ventris: exhalationes crassar,& concretς animi lumen eripiunt , ut ad coelestia cogitanda, saepe etiam ne ad hum na quidem ulla ex parte idoneus sit, appetitus etiam qui nobis est communis cum best ijs, usque eo effertur insolemtia, di contumacia, ut a ratione desciset, ex quo sit, Vt mo

92쪽

DIGNITATE, ET OFFIC. τρ

tus & perturbationes, quae in hac animae parte existunt insolescant, & fiant indomitae, ut ira, ut cupiditaS, Vt amor, odium, & reliquar. Itaque non mirum est deinde, si ijs r sisti non possit,&mentis obedientia abiecta, eam captiuam trahant, & rapiant, impellantque quo volunt . Nam quid ego dicam de corpore, quod si impinguatum fuerit, necesse est recalcitrare, ut fiat, sicut equus & mulus, quibus non est intellectus Θ Quod igitur monstrum ex tali Cardinali efficietur λ An non in eum ut in tanto honoris apice constitutum conueniet illud ex Psalmo. Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus cst iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Igitur ut haec omnia mala ex delici js, & mollitie oriuntur, sic contra moderatio, & temperantia, omnia prope modum bona inducit. Acuit enim animum ad coelestia penetranda, ad gustanda diuina; appetitum, eiusque m tus, quos dixi, comprimit, sedat iracundiam, cupiditates mitigat, affectus denique omnes edomat, ut vel non infecti sint, vel si interdum in iurgant, nullo negocio subiga tur . Postremo ipsius quoque corporis insolentiam frangit, ut se aduersus rationem commouere non possit, sed in eius sit ditione, ac potestate. Denique si quis innumer biles huius temperantiae fructus nosse velit, Chrysostomulegat, tum alibi si pe, tum in quodam sermone ad popu-'r''Ium, ubi ita ait, vilem, tenuemque mensam, esse matrem sanitatis, ut contra saturitas mater est aegritudinis, atque infirmitatis, morbosque parit, quibus nulla Medicorum ars mederi possit, pedum enim dolores, & capitis grauitates, atque vertigines, manuum cruciatus, & tremores,& remissiones: longas & aestuosas febres, & alia his longe plura, non ex parco victu, sed ex crapula, & saturitate nasci. His vero corporis morbis,addit etiam animi morbos, qui sine dubio maiores sunt, auaritiς, mollitiae, melanchol te, ignauiae. Omnis, inquit, ignorantia hinc habet prin- . cipium ἱ Nihilo enim meliores quam asini sunt, talium Κ a mensa

93쪽

mensarum delicias sectantes. In quo genere verum est iI- .lud etiam quod idem adiungit, ea tu quidem, quaecunque sit voluptatem, non nisi ad linguam, & guttur peruenire, insta vero nihil sentiri delectationis, sed potius multum molestiar, onerato videlicet ventre, & grauato capite, ex quo cruditates, & vigiliae, & alia mala gigni selent. Sicut enim ait, si quis in cloacam cibos dei jciat, ita qunque qui

mittit in ventrem, immo vero multo etiam peius. Cloacar enim nullum affertur damnum, corpori vero multa dam.

. - na. Haec igitur si Chrysostomus de omnibus dicebat tu id dixisset , si de Cardinalibus loqueretur, qui tanto mai rem sanistitatem, & continentiam, ct cum Deo coniunctionem profiteri debent, quibus omnibus nihil est inimicius intemperantia e Quare vobis praecipue sine ulla dubitatione exercenda est haec temperantia, ut etiam exquisitam

istam lautitiam oderitis. in ocirca mi Frater, indignum existimabis vestro gradu, si quod nonnulli faciunt que

rutus, morosusq; sis, in ciborum condimentis, aut de hoc genere cum coquis, & pincernis crebro litiges. Est enim laudabile quod de Pio Secundo Pontifice accepimus, cuius tum aliae multae virtutes seruntur, tum haec ipsa , quod mediocri cibo uti solitus esset, non lauto,no delicato,eoq; semper suisse contentum, quod apponeretur, quodcunqὲ esset: vino vero parcissime usum, eoque bene diluto .

Atque hoc quidem ut a superfluis abstineat semper si ri debet a Cardinali, idque ad perpetuum quendam vitet tenorem pertinet. Est igitur alter quidam gradus huius virtutis, quem supra attigi, ut suis temporibus aliquid etia '. amplius facias in edomando, castigandoque corpor Cur enim non ipsi quoque Cardinales hoc faciant, si virtutem colere, si Deo placere, si vitia vincere velint, cum ipsi quoque eandem carnem habeant, quam alij homines ita

corroptam, ac deprauatam in eodem peccato conceptam,

. eodemque λmite infectam, quo alijὸ Sic enim Paulus

'U' 'ipse Apostolus. & tantus Apostolus. Castigo , inquit,

94쪽

corpus meum, & in seruitutem redigo, ne forte cum alijs praedicauerim ipse reprosus efficiar Vbi Chrysostomus in Si hoc Paulus timuit, qui tam multos docuit,& timuit Hor I- postquam praedicauit, & postquam faetus est Angelus, & collistia

totius orbi Λ terrarum curam,& desensionem suscepit,quid nos dixerimus ξ Nec desunt exempla Cardinalium Nam de Iuliano illo Caesari no, cuius etiam antea fecimus me tionem, memoriς proditum est, sere illum in suis vestibus cubuas. interulain intimam, non ex lino, sed ex panno pes lasse, Ionga exercuisse ieiunia, omnibus sextis ferijs p :ne, & aqua ieiunasse, quotidie missam celebrasse, denique ut hoc etiam addamus, ita in eleemosynis profusum fuisse, ut a suis alter Martinii S appcllaretur. Ioannes quoque Carualeslus natione Hispanus, quem Eugenius Quattus ex Romanς Rotae Auditore ad Cardinatatum cu Xitatam. ta religione fuisse perhibetur, ut domum haberet moder tissimam, nullis aulς is, nullo argento cauato, insuper etiaci licium occulte gestaret, multaque se maceraret inedia;

Similis quoq; huic fuit Nicolaus Albergatus insignis omininino Cardinalis, cuius etiam disciplinae alumnus suit Thomas Sarzanensis, qui postea Pontifex creatus in eius gratiam Nicolaus V. appellari voluit. Quare ipsiim qdoque scribunt magnopere studiosum fuisse, corporis extenuanditum ieiunio turn crassioribus cibis, tum vigilijsdum etiam perpetuo cilicio. Quid vero dicemus de Robcrio Nobili, in quo etiam hoc studium eo admirabilius fuit, quod esset adhuc in ipso flore adolescentiae , & cii Iulio Tercio Pont. Max. arctissi ina assinitate coniunctus ξ Et ille quid cin pruter caeteras carnis castigat iones, eiusdem fere generis, his insuper seruabat, ut se in ipsum pauimentum super humilcm culcitram, ad dormiendum abi jcere soleret. Nam s- de Carolo Borro meo nihil attinet dic cre, eius enim vita, ct recentior, & illustrior est, quam ut hiccommemorandae videatur Sed tamen sic tradunt, eius familiares, quotidianis illum poenitentis increm ciuis, eo tandem Pcruenti

95쪽

se, ut quotidie pane, & aqua ieiunaret, exceptis Domini. cis, ac festis diebus: in qua ille seueritate diu durauit, v seque ad extremum vitae diem, immo verb aliquanto ante obitum ipsos etiam festos dies non parum restrinxerat, ad la se legumina, aut olera, si uctusue arborum redigens. Quare cum Gregorius XIlI. pro suo officio, peculiari Breui ad eum scripto, non solum hortatus esset, sed etiam prς cepisset, ut rigorem hunc temperaret, respondit Cardina lis se quidem paratum obedire, sed tamen experientia cognouisse , eam inediam valetudini quoque conferre, ad exiccandam pituitam qua abundabat. Quo argument permotus Gregorius, suo illum iudicio, arbitrioque per misit. Nimium hoc rtasse, & mirandum magis,quam imitandum, sed tamen hoc ipsum nimium eo magis eorum mollitiem accusat, qui in alteram partem peccant . illud moderatius,& ad exemptu accomodatius, quod de Antorinio Carrata compertu est, optimo certe Cardinali, que magno Ecclesiae damno ante paucos menses amisimus. Ita .no ipse quoq; coercendi corporis studiosus fuit,ut praeter cae teram victus parsimoniam, ter etiam in hebdomada voluntarijs verberibus se afficeret, ter cilicio uteretur. Ex his igitur exemplis omnibus, quae ad hanc causam ornandam congessimus , hoc constare potest, non Monachis tantum, sed omnibus plane hominibus, & ipsis Cardinalibus magnopere conuenire aliquam corporis afflictationem prudenter adhibitam; neque unquam defuisse, aut deesse, qui ita facerent; Sed erunt fortasse, qui hanc quasi austeritatis professionem refugiant, vel ne virtutem ostentare videantur,vel ne ob avaritiam, aut tenacitatem sumptui parcere putentur. Quibus primum respondeo, quod attinet ad ostentationem, modo ne ipsi id eo animo faciat, ut ab hominibus videantur, hominumque gloriolam au-cuoent nihil esse timendum, quod sciatur cos interdum ieiunare, non magis quam cum scitur, eos vel missam quotidie audire, vel saepe Eucharistiam sumere, aut eleemo

a synam

96쪽

'DIGNITATE, ET OFFIC.

synam tribuere. Nam haec quoque bona sunt, quae tamen palam fiunt, sine ostefitationis metu. Praeterea non deest facultas occultandi,modo non desit voluntas. Quid enim prohibet quo minus inter ipsas epulas, inter conuiuia, inter lautas mensas te coerceas, quo minus certos dies habeas, quibus pro tuo instituto, ac studio pietatis clam omnibus acrius aliquod ieiunium serues Sic enim de Nepotiano S. Hieronymus, inter alia, quae de illo ut optimo ex Epi 'optimis Clericis commemorat. Mensae, inquit, auunculi hic autem auunculus Heliodorus erat Episcopus intererat , & sic apposita quaeque libabat, ut & superstitionem fugeret, & continentiam seruaret. Idem legimus de Sancta illa Elysabetha Regis Ungariae filia, eademque Turin-giae Principis, quem Lanigrauium vocant, uxore, eam seuerissima ieiunia seruare solitam inter ipsa conuiuia regio more instructa, nemine aduertente s. Nam dum modo Principem coniugem alloquitur, modo huic, aut illi conuiuae, ossicii gratia aliquid porrigit, modo astantibus f mulis quidpiam iniungit, ita rem ducebat, ut lapissime amensa discederet nullo alio cibo, nisi arido pane gustato. Hoc igitur facere possunt etiam Cardinales, & certe ita faciebat Borromeus, cum interuentu nobilium hospitum eorum conuiuijs adesse cogebatur, in quibus nihilominus suum seruabat institutum, sed ita dissimulanter, ut si pe non modo hospites, sed ne familiares quidem pleriq; an,

maduerterent.

Caeterum illud etiam ad hanc temperantiam pertinet, ut prouideas, ne in tua mensa quicquam indecore agatur, nedum agas ipse . itaque iurgia, contentiones, sermones solutiores, & alia eiusmodi vitia, quς inter scyphos facile exoriuntur, ita prohibere debes, ut rem indignissimam tuis auribus, tuaque praesentia, praesertim vero maledicentiam, quae nescio quomodo, dulcedine quadam facillimEobrepit. Itaque ob hanc causam serunt B. Augustinum cum Episcopus esset, & multos ad cibum una sumendu ν

97쪽

admitteret, descriptos habuisse in pariete hos duos versi

culos. Quisquis amat dictis absentum rodere vitai s. Hanc mensam vetitam nouerit esse sibi. Quare quoties alicuius sermo, ut fit ab alijs rebus, in maledicentiam delapsus esse hos ipsos versus ei digito indicabat. addebatque seueram obiurgationem, nec sere in re ulla adeo se '' prςbebat austerum . Et merito, quoniam S. Gregorius' ι etiam monet in conuiuijs abundare solere loquacitatem, eoque pertinere, quod in Evangelio legimus diuitem illum, qui quotidie splendide epulabatur, grauius in lingua cruciatum, ut videlicet, qua corporis parte maxime deliquerat, eadem etiam maxime plecteretur. Igitur ad hos ineptos, vel etiam noxios sermones excludendos, Ortima est ea ratio, quam praescripsere Sacra Concilia, ut in omni Sacerdotali conuiuio diuinarum scripturarum lectio misceatur, per hoc enim, & animae aedificantur ad bonum& ociosae fabulae prohibentur. Haec ipsa sunt verba Syno di Toletanae, quae ad firmitatem maiorem, sunt etiam In d. epen. ter Pontificios Canones relata. Atque illud quoque ad- ditur, quod item ad rem facit, ut Clerici, non nisi hymno dicto comedant panem,&post cibos auctori Deo gratias agant. Cum igitur hoc ita diserte praecipiatur, de lactione adhibenda, non potest utique a Cardinali negligi.&quidem ita praestari, ut lectio cum mensa fere adaequetur, non ut ad speciem quandam retinendam initio tantum adhibeatur. Hoc enim est non legem seruare, sed clude, re. Quin etiam quicquid est vacui temporis in incnsa, ac deinde post mensam, non solum ad pietatem, scd ctiam ad dignitatem Cardinalis pertinet, ut bonis, utilibusque sermonibus consumatur. Sic enim S. Hieronymus de Clelpist. i. rico illo Nepotiano, sermo, inquit, eius per omne conui, uium descripturis aliquid proponere libenter audire, re spondere, verecunde recta susti pere, praua non acriter consulare, disputantem contra se magis docere,quam Vincere. Quibus verbis serma etiam modestiae prς scribitus,

98쪽

DIGNITATE, ET OFFIC. 8

quae seruanda sit in mensa praelati, ne inter loquendum disputatio nimis exardescat. Atque hanc etiam ob causam laudabile est Cardinali habere apud se probos, & do .ctos homines, quos praesertim eo tempore adhibeat, & ipse eorum eruditionem modo hae modo illa quaestione lacessar, quod&de alijs,&potissimum de PauloTertio Pontifice accepimus, cum magna animi oblectatione facere eum consueuisse super mensam .

De canitale quam seruare debent Carinnales.

VONI AM dictum est ex Aristotele du

ri plex genus delectationum moderandum. n de altera quidem parte, quae ad ventris ti cupiditatem pertinebat, satis dictum est, nunc restat altera aduersus turpiorem cupiditatem. Sed hoc interest, quod prior illa cupiditas non quidem prscidenda,sed temperanda,& ad mediocritatem reuocanda est, haec vero omnino, ac penitus fugienda, deradicitus extirpanda. Hoc enim profitetur ipse status, in quo est Cardinalis, remotus a coniugio, & multo magis ab omni obscaena voluptate. hoc etiam prae se fert, & contestatur habitus ipse, & illa candida vestis, quam non occulte sed palam gestatis, vestrisque di aliorum oculis ostentatis. Neque id nouo more. Nam veteribus quoque Sacerdotibus idem erat mos, ut de Samuele scriptura com-tur Quo nimirum Ephod accingimur, cum ad nitorem pudicitiae omni ex parte retinemur, cum animae, & carnis nulla pars a districtionis lege absoluitur, per quam ad lu- tiL xuriae

99쪽

ocuriae caliginem defluamus. Talis itaque minister in comspectu Domini est, quia de Omnipotentis Dei sperata vissione non fallitur , cui cum tanto accinctionis suς nitore famulatur. Sed ad huius quidem virtutis commendatio nem, non multis arbitror opus esse, cum eius obligatio,&necessitas constet, in ijs omnibus, qui sacris ordinibus initiati sunt, in quibus ordinibus suscipiendis castitatem etia, perpetuamque continentiam sancto & solemni, & perpe-

C. quod aut uo Voto spondent. Sic cnim docent sacri Canones, nectem devo- solum docent, sed etiam praecipiunt ,&constituunt, votu

' ' ρ' solemne esse , quod fit, vel sacri ordinis susceptione, vesprofessione religionis approbatae ab Apostolica Sede. Iam ergo licet argumentari, cum idem sit vinculum Cardinalis ex ordine sacro, ac religiosi, ex professione iacta, si clino religiosus suum rumpit votum sacrilege facit, cur non eodem odio dignum sit Cardinalis lacrilegium e Recte er-ΙR ς- ε . go S. Hieronymus, de hoc ipso, Melius cst non promiti η t ' re, quam promissa non facere. Anna obtulit Samuelem, qui in aeterna sanctificatione permansit,& Manne obtulit Sampson filium, sed sanctificationem capillorum eius Dalidae libido turpauit, denique Dominus recessit ab eo, &c citate damnatus est. Haec est igitur seruandae continentiae necessitas in eo,qui se omnipotenti Deo obligavit,qui seipsum eius Maiestati suis labiis consecrauit, eiusque pro milli innumerabilem illam coeli militiam testem aduocauit, ut quot suae tunc sponsionis testes habuit, totidem ideinde si fefellerit, in iudicio aduersarios, & acculatoressit habituruS.

Sed hoc quidem sitis perspicuum est, nec potest ab ullo

vel negari, vel etiam cxtenuari. Illud potius conuincendum, quod quidam errores suos exculare solent ex humana infirmitate, ex naturae inclinatione, ex rei difficultate, ex occasione, & illecebra peccandi, alijsque eiusmodi, quasi res nimis ardua sit, & humanas vires exuperet. Quibus quidem ego hoc Primo responsum velim. id VOS

100쪽

igitur id promittere coegit, quod vestras superabat viresξCur tam prompti ad promittendum, tam imbecilli ad exequendum Z Huc enim etiam aptissime quadrat illa B. Pe- Ααμ tri in Ananiam obiurgatio, de agri pretio fraudato. Non

ne, inquit, manes tibi manebat, & venundatum in tua erat potestate ξ Non es mentitus hominibus sed Deo.

Cuius quidem peccati magnitudo cx supplicij magnitudine apparuit. Etenim & ille, & uxor una Petri voce tanquam fulmine icti, subita morte perierunt, & factus est, ait scriptura, timor magnus, in uniuersa Ecclesia,& in omnes qui audierunt. Ide in igitur valet in hos quoque, quibus sane integrum erat, & liberum vovere,& no vovere, post quanT autem voverintaeque Deo obligarint, tum si iidem datam fregerint, non hominibus mentiuntur, sed Deo', idque in tuum caput, & in suam ipsi quoque perniciem . Sed nimirum non rei difficultas, versim propria ignauia,&imbecillitas, & negligentia negocio aduersatur. Recte Homel. i' enim, ac vere Chrysostomus, Non oportet, inquit, dice- u.s et' re, Non possum continere, & accusare conditorem nostrum. Si enim ita nos condidit, ut abstinere non postamus, accusandus est, quod iubeat esse castos. Dices. Quomodo igitur multi non possunt Potius dic quod nolunt e Si enim omnes voluerint, omnes potuerint. Ideo,& Pau- Corintilus ait, Volo vos omncs esse, sicut me ipsum. Pergit de '' inde Chrysostomus ostendere in omnibus rebus, & in omnibus artibus non sufficere solam voluntatem, sed necessarium esse studium ,& applicationem ad opus, ut in agris t .

colendis, in honoribus adipiscendis, denique in omnibus non satis esse desiderium, sed oportere rem aggredi, &constanter exequi. Quod idem etiam de tuenda castitate dicendum ait, non esse sane rem adeo grauem, ut sit sit pravi res, sed tamen aliquid applicationis, & curae ac stud ij, diligentiςque requirere. Atqui multi sunt, qui sic uiuur, quali hoc ipsum agant de industria, ut d ς monem aduersus

seipsos arment, carnem incendant aduersus castitatem a

L a ita

SEARCH

MENU NAVIGATION