De cardinalis dignitate, et officio. Hieronymi Plati e Societate Iesu. Ad illustriss.mum et reuer.mum dominum D. Flaminium Platum S.R.E. Cardinalem

발행: 1602년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

DE CARDINA LI s

profitetur, scientia exigitur, & nisi eam teneant, non sc tum ridentur ab hominibus, sed peccant apud Deum, ita haec est, ut ita dicam, ars Cardinalis conssilia dare, sugg

rere rationes, & vias ad explicandos nodos, cum incidunt dubios, probare quae probanda sunt,& contra dissuadere, quae non sis ut utilia. Quare qui prudentia, & re: um cor gnitione, non polleat, nullo modo hoc tam praeclarum munus pro dignitate tueri poterit. Hac vero virtute instrumetus Cardinalis, tum praesentia perpendet, & quid in quaque re verissimum sit, perspiciet, tum etiam futura cogitatione praecipiet,nec unius tantum parti S commoda Pensabit, sed aliquanto ante constituet, quid in alteram quo que partem accidere possit, ne aliquid ei lubitum, aut repentinum accidat, quod non praeuiderit. Hoc enim vel praecipuum est prudentiae olficium. Atque eiusdem esset iam fugere semper extrema, ita ut neque laudentur omnia, neque Omnia damnentur, neque omnia concedantur, neque ruisum omnia negentur,neque semper,& omnibus credatur, neque contra nulli credendum statuaturi item ut neque propter paucorum culpam inulti condς mnentur,

neque propter paucorum probitatem alii sine delectu approbentur. Est etiam prudenciae regula, non spectare vel antiquitatem rerum, vel nouitatem, ut vetera omnia laudentur, omnia recentia re ij ciantur, sed suis singulae momentis aestimare, & omni pri iudicio remoto, ut qxi qς res per se meretur, ita de ea ferre lententiam. Item no a

decipi extet na specie, rerum,neque ex eo quod foris osti ndunt definire, neque aliorum opinione abduci, praesertum vulgarium, sed in omnibus niti ratione, rectoque iudicio . Ante Omnia vero ut grauitas animi, & moderatio prudentiae est έ sic contra leuitas, di nimia quaedam facilitas imprudentiς . Itaque in his praesertim quatuor, debet Cardinalis, cui homines multi, ct negocia multa tractanda sunt, cautionem adhibere, in loquendo, in cred cndo, in promittendo, in conccdendo. bic enim scriptum est, inbcito

72쪽

cito credit, leuis est corde. itemque. Totum spiritu Eeeles ν suum proseri stultus, sapiens differt, ac reseruat in poste- Proue srum. Quo signi ficatur non esse prudentis, vel iudiciunias suum, de quibus uis rebus statim proferre quod qui facit,sspissime eum errare necesse est vel in calore sermonis

omnia expromere. Facile enim excidunt, quae magno emeretur non esse dicta. Ad hanc etiain pertinet, non esse promptum ad irascendum. Sic enim monet sapiens. Eceles r. Ita in sinu stulti requiescit . idque significat non adesse Uaturitatem, quandam mentis, quae quidem perpetua est, comes huius virtutis, nec unquam ab ea seiungitur . ,

Atque haec sane, & alia huiusmodi sunt officia prudentiae. Sed intelligendum est, atque etiam magnopere in hac parte obseruandum, ut est quoddam aurum fucatum, α adulterinum, quod non nisi a peritis discerni possit, ita esse genus quoddam prudentiae omnino falsς, & adulter nae, quae scilicet politica appellatur. Haec autem humarinum aliquid semper spectat, di quidem proprium, atqueia ad id etiam humano artificio adnititur. Itaque optime sic

eam describit S. Gregorius. Huius mundi sapientia, in to. motiquit, est cor machinationibus tegere, sentum verbis cela- ιο- re, quae falsa sunt, vera ostendere, quae vera sunt falsa de monstrare. Haec sibi obsequentibus praecipit honorum a culmina querere, adepta temporalis gloriae vanitate ga a dere, irrogata ab alijs mala multiplicius reddere, cum viares suppetunt, nullis resistentibus cedere,cum virtutis possibilitas deest, quicquid explere per malitiam non valent, boc in pacifica bonitate simulare . Atque hanc quidem mundi sapientiam duplicitatem, non sapientiam esse do

cet. Vt igitur verae, solidaeque prudentiae vim tenere pol. simus, intelligenda eius natura, quam ita definit S. Tho. r. 2 q. a. mas, Ut recto, de vero fine posito, vias deinde,& rationes, ' sit aptas applicet, ad eum consequendum. Ex quo sequitur,ini si 'erus sit finis, non posse veram esse prudentiam. sed potita calliditatem vel astutiam, aut aliquam eiusmodi i

73쪽

M DE CARDIN ALII

vitiosam solertiam . Hic autem finis omnium quidem hominum generalis, est aeterna vita, ad quam omnes a Deo facti iunt, peculiaris autem is quem suus cuique status proponit ut Cardinali de quo hic loquimur, Ecclesiis propugnatio, propagatio diuini honoris,subleuatio Summi Pontifici, denique totius sui officij exequutio. Quare vera prudentia huc aspirare, & huc conniti debet, & qui in his te se strenuum praestat, ille vel e prudens habendus erit. Qui vero pro suis commodis laborat, qui suae priuatae utilitati, aut suae ambitioni studet, qui sibi aditum ad opes, ad amplitudinem, ad potentiam, adulando, ambiendo, aucupando, Principum gratiam, struir, huius quidem omnino falsa est prudentia, ct potius, ut diximus, malitia, &calliditas, quae vult illa quidem se videri prudentiam, sed abest ab ea, distatque plurimum. Est autem hoc vitium

tum alijs periculis expositum, tum maxime huic poenae tu stae, & debitae, quod qui ita vitam suam instituunt, nec a Deo aeterna praemia rcferunt, quae scilicet ipsim et minime

quaerunt, nec tamen plerumque ad illa ipsa temporalia Trin. 43, perueniunt, pro quibus adeo laborant. Sic eni in S. Augustinus Iudaeis contigisse air, ut quia in Christo recipiendo temporalia perdere timuerunt, & vitam aeternam non cogitarunt, utrunque simul amiserint, quoniam, & in Dei, & Romanorum ipsorum iram, odiumque inciderunt.

Quod idem multis etiam olim Cardinalibus iusto Dei iudicio euenisse scimus, ut cum ad Pontificatum sibi conciliandum , aut ad familiae statum illustrandum, & amplificandum hominum amicitias multis artibus ambierint, Deum primum ostenderint, nec tamen quod volebant, assequuti sint, saepe etiam nullos magis in sensos habue-

Iint, quam eos ip os, quorum causa peccauerant. Ego ve-

Io nescio quae melior,& lanctior, mihi esse prudentia,qua Deo fideliter seruire, eiulque honorem, S obsequi uni uxanimo procurare ;& si quid expectandum est, ab ipsius imanu sperare. Si enim creditur, ut est omnino credendum,

Omnia

74쪽

DIGNITATE, ET OFFIC. 6t

omnia eius nutu, & arbitrio Regi, quae stultitia est confidere in Principibus, & in filijs hominum, in quibus nonia est salus ,& confidere cum ipsius Dei offensione e Quare ut concludamus, illa mihi videtur vera, ac germana 3, &bouo Cardinali digna prudentia, quam S. Bernardus ipse indicat, in Epistola quadam ad Rotiandum Cardinalem , & Cancellarium, quem monet primum, ut quoniam Deus illum ordinauerat consolatorem,& Consiliarium Eugenio Papς, solicitus sit, cauteque observet secundum datam sibi sapientiam , ne fode inter tam multiplicium negoci rum tumultus malignorum fraude circumueniri possit, vel subripiatur ei verbum, quod indignum sit Pontificis dignitate. Ecce igitur quomodo adhibenda prudentia D. Sed addit deinde qualis esse debeat. Cura, inquit , dilectissime,&desideratissime Pater, etiam in hac dispensatione inueniri fidelis Domini seruus,& prudens, quatenus& pro te faciat columbina simplicitas, & pro ea, quae tuae quam maxime fidei, &solicitudini credita est, Domini tui sponsa aduertus venenatas maligni , & antiqui serpentis astutias, militet prudentia serpentina , & in utraque glorificetur Deus. Hoc idem igitur ab omnibus Cardinalibus seruandum, & exequendum est.

Auo modo acquiri, vel augeri possit in Cardina prudenIιa . Cap. X.

V AE R E T aliquis fortasse, an ut alias

virtutes studio,&diligentia comparare potest Cardinalis, sic etiam prudentiam. Omnino hoc eiusmodi bonum est, ut potius nascatur cum homine, quam induis stria acquiri possit. Est enim naturale, ut ingenium ad intelligendum, ita hoc acumen ad perspiciendum ; multum etiam ex ipsius corporis constitutione , dc

75쪽

, ε a DE CARDINALIS

qualitate pendet, qub fit, ut alios obtusiores, & tardiores, alios autem acriores, & perspicaciores videamus. Sed tamen hoc vere dicere possumus, ut si prudentis lumem nullum sit, vel admodum tenue, frustra laboretur, ita si. aliquod sit, quanquam mediocre, id quodcunque cli, adhibito studio excitari, & augeri posse. Dabis vero, Frater illustrissime, hanc veniam amori aduersus te meo, ut oblitus amplitudinem personae, quam sustines, utar paulo liberius aetatis, & professionis, ac status mei iure, tibique

nouo Cardinali in tantum curarum, ac negociorum pela gus ingredienti, huius, aliarumque virtutum rationem

frater senior, atque ab adolescentia in schola perfectionis educatus ipse praecipiam, doceamque te pauca ex ijs, quae a maioribus ego in religione didici ,& quotidie disco. Hoc igitur studium, quo augeri prudentia solet, in duo

bus potissimum adhibere debes, alterum est', in remouendis prudentiae impedimentis, quae tanquam nebulae lucem eius obscurant: alterum, in asciscendis quibusdam adiumenti S. Impedimenta autem, quae quidem ad rem fa-eiunt illa sunt, passio, praecipitatio, obstinatio propriae sententiae, addo etiam vitia omnia , praesertim vero intemperantia tum omnium voluptatum, tum maxime foediori S.

Nam passio obscurat, & praecipue ira , pn cipitatio non praeuidet, pertinacia aditum obstruit bonis consilijs. De

Qxδi luxuria autem nihil attinet dicere, cum S. Gregorius affr-'' met eius filias esse mentis coecitatem, inconsiderationem,

inconstantiam, & praecipitationem ipsam. Denique quod ad reliquos etiam mores attinet, praeclare illa a B. Ambro-a.off e. is sio scripta sunt, In acquirendis, inquit, consilijs plurimuadiungit vitae probitas, virtutum praerogatiua, fiugalita- tis gratia. Quis enim in coeno sontem requirat ξ quis exturbida aqua potum petat Θ Addit alia, & hoc ad extremum , Super me esse debet, cui me committere paro, & , qui consilium dare volet, alienam a viiijs custodire debet

prudentiam, quia nihil inquinatum incurrit in illam. Haec sunt

76쪽

DIGNITATE, ET OFFIC. 63

. sunt igitur inimica prudentiae, que illi, si qua sit, caliginem, ac tenebras offundunt. Si vero de adiumentis loquamur, ad eam alendam, & prouehandam, illud in prinus iuuat, nihil temere, aut inconsulte, vel negligenter agere, sed sumpto ad cogitandum spatio, diu, multumque res CX pendere, eoque magis, quo rerum qualitas id exigit. immo vero omnia circunspicere, & considerare, quae coni equi, aut qui ex illis, quae tum fiunt oriri possint, ut, se γuetur illud lapicntis praeceptum, Oculi tui recta videant, di palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Nam qui si1 ne consilio, & quasi subito quodam vento ad res agendas impcllitur nulla consideratione, aut meditatione, fine dubio errabit in maximis rebus, & multa committet, quae postea

commissa nolet, nec tamen reuocare poterit. iuuat Etiam attentio, & animaduersio eorum, quae accidunt: neque Vnquam prudens efficietur, qui rerum, & consiliorum s cum non reputat euentus. Quare confert, ut dixi, cum negocia aliqua iam eiu uxerint, eorum initium,progressionem, eXitum considerare, ac notare, secum, in quo sit eseratum, quid praetermissum, aut quid etiam recte prudenterque factum, hoc ut deinceps etiam teneatur, illa, ut in posterum fugiantur. Hςc enim obseruatio quotidie prudentiam auget, nec alia est causa, cur senes prudentiores sint, nisi quia multa viderunt, multa experti sunt. Sed lidec experientia nihil sane, aut per parum ericit, nisi etiaaccedat consideratio, de qua loquimur, quoniam alioquin elabuntur omnia, non modo ex memoria, sed etiam LX cognitione. Denique ad augendam prudentiam prodest admodum Cardinali perspectum habere nationum Omnium, ac prςcipuarum etiam urbium statum, ac conditionem , qui in eis Principes, qui mores, quae animorum tDclinationes, quae pat tes, quae etiam potentia, vel armo rum, vel aliarum rerum: praecipue vero quς ad religionemat inent, quis cursus, & vigor Catholicae fidei, aut si ea il befactata sit, quae spes eius redintegrandae, quae ratios

Prouerbum

77쪽

ε DE CARDINALI s

quae praesidia ad eam, vel reuocandam, vel sustinendam. Ex hac enim notitia multa Cardinalibus commoda consequuntur; quoniam ea quasi luce illuminantur eorum consilia ad quaestiones, quae interdum incidunt, ad negocia, quae Proponuntur, ad postulata, quae a magnis viris aikruntur, quae vel promoueri, vel si ita opus iit,reijci melius possunt, argumentis ex ipsa materia petitis, eaque reS noniolum Ecclesiae utilitatem, sed ipsi quoque Cardinali existimationem, atque auctoritatem hominis gnari, prudentisque conciliat; Et certe turpe est ei, qui in quadam E cIesiae Catholicae vigilia positus est, non sic excubare, ut tum eius uniuersae statum, tum etiam partium eius per spinctum habeat. Hanc igitur cognitionem, sine qua semper in tenebris versabitur, haurire poterit a viris peritis, &intelligentibus, qui eorum, quae dixi locorum consuet dinem habeant; quos cum nactus fuerit debet autem diligenter inquirere ita avide audiet, ita omnia scruta bitur, & notabit, ut in re magni momenti, & magnopere ad suum ossicium pertinente. Nec solum praesentium rerum notitia quaerenda est, sed etiam praeter,iarum,quonia

pissime multum conserunt ad pr sentes. Sed ut illa ab hominibus peritis, ita hec a libris scriptis peti Iicet. Sunt enim multi qui de singulis nationibus, aut prouincijs scripsere, pro suo quisque ingenio, aut commoditate, ut Polydorus Virgilius de rebus Anglicanis, Sanderus de recenti schismate . de Gallicis Paulus Aemilius, Ambrosius Morales de Hispanicis, Albertus Crantius de Polonia,alijsq; Aquilonaribus. Thomas Faaellus de rebus siculis , AtDgustinus Iustinianus Nebiensis Episcopus de Genuensu. bus , alijque de alijs. Ante omnia tamen Cardinali t

nenc' sunt res domesticet, id est , ipsius Ecclesis, que sepius inconsultationem cadunt. Quare in hoc etiam a curatius eum incumbere oportet. Quo in genere meo

quidem iudicio Sigonij annales optimi, & tum ad breui talem, tum ad doctrinam aptissimi. Quod si uberiorem talium

78쪽

sium rerum cognition lexpetat suppetunt Ecclesiastici Annales Baronij quos quidem ut principia sedant t les fore auguror, ubi facile expleas accuratς perceptionis rerum Ecclesiasticarum sitimia His igitur artibus, ac stu

diis licebit Cardinali prudenti lumen augere, & in dies

confirmare.

gnomodo Cardinalis tu tutam colere debeat. p. XI.

E QVIT V R iustitia,virtus veI maxime

necessaria Cardinati. Et si enim hoc munus non habet iurisdictionem adiunctam ut habet Episcopatus, tamen propter magnitudinem negociorum, quae in hoc Romano quasi totius Ecclesiae soro, occurrunt, multa quotidie accidunt, quibus contra iustitiam peccari possit. Saepe enim Principum causae, Vel postulata parum aequa, immo etiam aliis damnosa tractantur, quibus qui assentitur, eiusdem iniustitiae est particeps. Difificile estautem non assentiri, nisi iustitiae armis bene m nitus sit. Illud etiam frequentius, ac pene quotidianum Cardinali, ut ei supplicetur pro multis, qui indigni sunt eius patrocinio, di commendatione. Quo in genere cauere debes, ne sis adeo mollis, aut ambitiosus, ut nulli h mini tuam operam negare audeas, neque quicquam pensi habeas, utrum ille, cui faves, bonus sit, an malus. Den que ne suificiat aditum per amicos, & familiares tuos habere, ut quicquid libeati, impetretur. Quod si charitate seret, & si h c charitas nimis imprudens esset,quod m veram charitatem non cadit, tamen facilius ignosci posset. . Verum id quidem non nisi ambitione impulsus quis De Fuer, nec aliorum gratia , sed sua, Pulchrum nimirum pu-

ans, sibique ipsi gloriosuminabere, qui ad se adeant,qui, οῦ suam

79쪽

suam opem implorent, qui domunὶ frequentent, quo scilicet videatur gratiosus. Videntur autem mihi qui ita faciunt, expoliti esse ad omnem ventum, & ad omne impulsum,&simillimi quorundam militum, qui parati sunt ad omnia bella, quicunque stipem ostendat, neque dis udicant, sintne iusta bella, & ratione sula epta; 1ic enim hi quoque sunt, ut ita dicam, primo occupantis. Quare ut milites illi peccant, sic isti quoquc sciant, se a peccato immunes non esse: praesertim si id agant, ut ad honores , ad gradus, ad Ecclesiastica beneficia promoueant eos qui vel indigni sunt,uel de quibus non satis cis constat an sint 'digni. Quod cum per se iniustuna in , tum multo init stius, cum alij digniores excluduntur, quod tamen euenit iis ... tape. uaque Aluarus Pelagius vir doctissimus, ct ijsdem

planes Ee. pene verbis B. Antoninus inter alia Cardinalium peccata, eles. c io, quoque commemorant, impetrare beneficia indignis,

R i, ' ' siue suis, siue alienis propter preces, ct commendationes Principum, aut aliorum, vel ob proprium affectum. Iure itaque Urbanus Sextus qui ut scriptum est, statim atque renuntiatus est Pontifex, Cardinalibus omnibus ad se vocatis grauissimam poenam seuere interminatus est ijs, qui iniustas causas fouerent, aut etiam qui in causis iustis munera acciperent. Et id quidem merito ut dixi . Nam hoc etiam iniustitiae genus est, iustitiam exequi, modo iniusto, DςMς io, quoniam ita praeceptum est in diuina lege, Iuste quod iustum est persequeris.

Verum hoc tibi quoque sciendum est duplici modo a Cardinali iustitiam violari posse: primum cima ultro alteri insertur iniuria; quod quidem in homine Ecclesiastico noadeo frequens esse crediderim, ut de eo quicquam praecipiendum existimem. Milites potius de hoc monendi, &ij, qui in armis vitam degunt, praeclarumque putant, si vi, ac viribus superiores videantur. Alterum igitur genus est, cum non quidem priores iniuriam facimus, sed nobis

ab alijs factam ulciscimur. Que culpa in Cardinalibus nisi

caueant Diuiti by Corale

80쪽

caueant eo facilior, & procliuior est, quoniam quo maior est eorum maiestas, & quo magis ab omnibus coli, & h norari solent, eique rei assueti sucit, eo deinde indignius ferunt, cum aliquo, vel dicto, vel f i in violantur a Sed audiant hi, quid de lioc iplo scribat S. Ambrosius in quadam Epistola, Non haec, inquit, sola est forma iustitis, ut

non li das eum, qui te non laeserit, sed etiam illa, ut etiam remittas ei, qui te telerit. Etenim si iustitia virtus est, crimine debet vacare, nec improbitatem improbitate refellere . Quae enim virtus hoc a te fieri, quod in altero ipse punias ξ Contagio ista improbitatis, non vitio est. Nihil autem interest, cui malefacias, utrum iusto, an iniusto, cum te malefacere non oporteat. Neque distat quomodo malignus sis, utrum iusto vindicandi studio, an voto nocendi, cum malignitas in utroque genere non careat reprehensione. Haec Ambrosius. Tertium praetet ea genus est, iniustitiae, si iniuria ab altero alteri secta non prohibetur, cum prohiberi potest. Hoc enim postulat etiam communis, & vulgaris charitas, quam omnibus debemus, ut aliena incommoda aque, ac nostra doleamus, ijsque aeque opem feramus: at vero in Ecelesiae Principibus non

solum id charitatis est, sed etiam iustiti cuiusdam. Sic enim idem Ambrosius alibi, cum optimam formam optimi clerici institueret, Magnus, inquit, iustitiς splendor, in quae aliJs potius nata, quam sibi, communitatem, & lacie,

talem nostram adiuuat, excelsitatem tenet, opem alijs f rat, ossicia non abnuat, pericula suscipiat aliena. Hoc igitur Ambiosio auctore, a iustitia postulatur, ut non solum . subueniat alijs, sed interdum etiam pericula aliena suscipere non recuset, ob oam scilicet causam, quia alijs potius, quam sibi nata est .. Quam ille sententiam sine dubio, ut multa alia in illis officiorum libris ab ipso Cicerone sumpsit, qui item ex veterum Phylosophorum sententia, duo scribit esse iniustitiet genera, unum eorum qui inserunt, alterum eorum, qui ab ijs quibus infertur, si possint non .

SEARCH

MENU NAVIGATION