De cardinalis dignitate, et officio. Hieronymi Plati e Societate Iesu. Ad illustriss.mum et reuer.mum dominum D. Flaminium Platum S.R.E. Cardinalem

발행: 1602년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

113 DE CARDINALI s

tatis, sic a Cardinali temperanda sit res ut honor quidem

admittatur, atque etiam, si opus sit exigatur, sed ita ut noad suam magnitudinem, verum ad alienam utilitatem referatur . Hoc enim existimare debet, quod etiam S. Ber-

nardus Eugenio praecipit, non dominium sibi datum, sed impositum esse ministerium, Pauli exemplo, qui de se ait. Ministri Christi sunt,& ego,& addit in quibus id consistat. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis

supra modum. O praeclarum ministerium, quo non id gloriosius Principatu lta Bernardus, & vere, quoniam e dem ipso auctore, non alijs praeesse, sed prodesse pulchruest. immo illud ita ad hoc dirigitur, ut hoc subtracto nihil omnino sit. Quare ita intelligendum est, Cardinatatum, si non eum fructum, quem debet Ecclesiae ferat, honoris videlicet vocabulum habiturum, non verae dignitatis insignia, & in hoc amplissimo nomine, non modo dignitatem nullam fore, sed fore summam deformitatem . Concluis damus igitur Cardinalem, nisi in magnos scopulos impingere velit, ita loci huius honorem, & alios multos, qui euconsequuntur honores accipere oportere, ijsque uti, ut de rebus omnibus huius mundi dictum est ab Apostolo, tanquam non utatur, id est, ut re volatica, & fugaci, insuper etiam plena molestiarum, & seruitutis, & quod multo maximum, ut re periculosa, multisque lapsibus exposita, in qua humilitatem suam semper teneat, fragilitatisque semper meminerit suae, nec cum adhibeat ad suam, suorum ue' gloriam propagandam, sed ut instrumentum diuini

obsequij, & publicet utilitatis. dcnique quod

modo dicebamus, ut stimulum ad vitam meliorem,& sanctiorem,postremo si uno verbo dicendum est, id sentiat,id faciat,quod de Nepotiano scribit S. Hieronymus,qui Clericatum, non honorem intelligebat esse, sed onus.

132쪽

DIGNIT A TE, ET OPPI C. ἄχρ2ualis amor Dei in cardinali esse debeat. Cap. XVIII.

A C T E N V S de his loquuti sumus,

quς Cardinalem ita instruunt,ut in seip-sb bene sit compositus. Nunc ea quoque dicenda, quae ei necessaria sunt erga Deum, qui quidem respectus primus, de praecipuus est, eoque omn ia referri debent . Neque enim dubitari potest, quin cum omnes Christianos Deo quam coniunctissimos esse oporteat, quandoquidem Paulus A postolus omnes hortatur, ut conuersatio philipν ν. eorum in coelis sit . tum vero prςcipua Ecclesis membra cuiusmodi sunt Cardinales. Cum enim ut supra diximus, eorum status, vitae perfectione nitatur, haec quidem persos io, aut in nulla alia re consistit, aut maxime in hac comiunctione cum Deo. Atque haec sane coniunctio, ut Min Dditises dicebat, non supra hominem est, neque procul posita, neque in coelo,aut trans mare sita, sed iuxta est,inlde,in a re tuo, & in corde tuo, ut si velis exequi possis, cum Dei gratia, & ope, quae scilicet nunquam deest. Coniungitur enim anima cum Deo, praecipue,& maxime amando. Quid autem facilius, atq; etiam iucundius homini, quam amare Quate hoe in primis requiritur in Cardinali, amor in Deum, &quidem magnus, & feruens,& incensus. Sic enim B. Antoninus illud interpretatur, quod purpura i ,

gestent, insignum, inquit,ardentis charitatis,ita ut parati ty ' sint sanguinem fundere, qui est summus amoris gradus,

quoniam maiorem charitatem nemo habet. Ex quo inteIligi potest, si tantus esse debet hic amoris gradus in Cardinali, Ut etiam vitae amorem vincat, quanto deinde magis

uri, & pecuniae, vel, quod etiam dissicilius esse solet, ii nQriS , atque existimationis. Quod cum ita sit, ut essectu P a pret

133쪽

uso DE CARDINALI s

praecipue metiri, atque aestimare Oporteat amorem,tamen

affectus etiam addendus est, quoniam si amor magnus si ut certe in Cardinali magnus esse debet, vix fieri potest, quin eadem flamma , quae superiorem partem animi calefacit , ipsam assiciat voluntatem, sic prorsus ut etiam in appetitu suauis, hic amoris diuini sensus oriatur. Nanti ut omittam tam multas causas, quq concurrunt, ad Deum amandum , ut etiam si totus homo, omnibus suis viribus adnitatur, ne minima quidem ex parte satisfacere possit. Est etiam illa ratio, quia cum Cardinalis non spiritualia tantum, sed temporalia quoque a Deo acceperit beneficia ut dignitatem, opes, honores, commoditates, quae ais cium etiam sensumque delectant, cur non etiam sensus ipse, & affectus excitari debent ad amandum Deum, ut haec quoque pars, quam potest ei vicem referre gestiat a re hoc quidem ita debes eficere, ut nisi id in te sentias, sine dubio teipsum, ut tepidum, di parum Deo gratum condemnare debeas. Sed ut diximus illud praecipuum,aci Io n I. primum, quod etiam ait Ioannes Apostolus ut diligamus, non verbo, & lingua, sed opere,& veritate, id est factis ipsis, nimirum ut praeponamus semper Dei honorem, ac voluntate nostris omnibus cupiditatibus,& cuicunq; & quantaecunque utilitati, idque impigre, constanter,& alacriter,' ut nihil sit tam carum, vel tam pretiosum,quod si Dei causa ita postulet, non statim contemnatur, & abijciatur. Saepe enim incidunt tempora, cum ex una parte magni alicuius commodi, vel magni honoris spes proponatur, aut metus faciendi iacturam, siue honoris, siue fortunarum; eκ altera vero parte proponatur ipsius Dei obsequium , cui illa repugnare videantur. Quae cum in contentionem V niunt Dei respectus rebus omnibus huius vitae praeferendus est, idque veri est amoris, nec aliter amor dici debet. a. reos. Cum David Rex arcam Dei deduceret, ad reliquam solemnem cerimoniam, hoc insuper addidit, ut ipsemet totis viribus saltaret seminudus. quin etiam cum de hoc a Michol

134쪽

DIGNITATE, ET OFFIC. Ha

Michol uxore derisus esset, quod se quasi unus h scurris in populi conspcctu nudasset,. quid ille respondit e Ante D

minum, inquit, qui elegit me potius, quam patrem tuum,& quam omnem domum eius, & praecepit mihi, ut essem dux super omnem populum Domini in Israel, & ludam,&vilior fiam plusquam factus sum, & ero humilis in oculis meis. Idem igitur mihi videtur debere Cardinalis qui';& cogitare sedulo, & profiteri. Nam cum praeter alia b

neficia communia cum alijs, multa etiam propria acceperint, & praesertim ipsam hanc dignitatem, quam plerique tanti aestimant, cur non ipsi quoque cum opus est, & cum ita exigit Dei causa, & rem, & honorem ipsum in quo ut ante dixi maior solet esse difficultas in eius gratiam expo ἰnant, atque ipsi quoque ludant, & viliores fiant Alius

etiam est effectus huius amoris, cum contingit aliquid pati pro Deo,non modo non recusare,sed ultro subire,etiam cum gaudio. Magnum vero huius exemplum Cardinalia' bus reliquit B. Laurentius, cuius, cum ut alibi ostendimus teneant dignitatem, merito etiam feruorem in amando,& in patiendo imitari deberent. De quo, & de Sixto Pontis recte ait S. Ambrosius. Talis erat contentio digna isane, de qua certarent Sacerdos, & ministe quis prior pateretur pro Christi nomine. Itaque addit nullum alium is ei fuisse stimulum, quam deuotionis amorem. Postremo ille quoque maximus est amoris effectus, & indicium, et Ius pro Dei honore ; qui zelus ita proprius, & conueniens est Cardinali, propter locum quem in Dei Ecclesia tenet, ut nihil magis. Hqc est enim, ut est apud B. Bernardum, Semi. a cella illa Vinaria, quae in canticis describitur, quoniam ut μ' 'ille ait prorsus decet hoc vino aestuare eum, qui alijs prς- sider, quemadmodum aestuabat Doctor gentium,qui dice Cψ bar, Quis infirmatur, & ego non infirmor, quis scandalis 'Σatur, & ego non uror. Talem ergo oportet esse hunc Ze Ium in Cardinalibus ut toto animo diuini honoris propa sationem cupiant, eiusque incrementis gaudeant, dole

135쪽

- DE CARD IN ALI s

ant autem, & crucientur, eius detrimentis, & cum vel re ligionis cursum impediri,vel Ecclesiae dignitatem,aut utilitatem, imminui vident,ita moueantur tanquam proprijs vel plus etiam quam proprijs incommodis, & se quantum postunt opponant pro domo Dei, resistant, siue priuatis, siue Principibus, nullique rei parcant, quin etiam cupiat, si fieri possit sua ipsorum iactura publicam redimere iacturam. Huius Zeli exemplum Dominus ipse Ecclesiae Praelatis dedit, qui cum suas iniurias, conuicia, probra omnia

tam leniter toleraret, idem tamen iniuria Dei commotus facto ex funiculis flagello negociatores omnes exturbauite templo. quo viso scribit Ioannes, recordatos esse discipulos eius, scriptum esse, Zelus domus tuae comedit me . Eiusmodi enim esse debet hic Zelus in Ecclesiastico Pri cipe, ut eum commedat, id est, angat, cruciet, extimuler, atque etiam interdum partem aliquam auserat nocturnae quietis. Non enim pati debet Cardinalis, ut quisquam res suas, quam ipse res Dei, tanto maiores, & meliores, ardentius amare, & curare videatur.

De rectitudine intentionis quam habere debet Cardinatis. Cap. XIX.

ST Domini vox in Evangelio. Quis putas, est fidelis seruus, & prudens, quem costituir Dominus super familiam suam Quibus verbis duo indicantur, quae in Ecclesiastico in ini stro tanto praesert imo, quantus est Cardinalis, requiruntur. primum, ut fidelis sit, deinde ut prudens, sed de prudentia satis a nobis alio loco dictum est,restat ut de fide dicamus. Fides igitur, quae etiam primo loco exigitur, ita necessaria est in seruo, ut si haec abiit, ne seruus quidem iure vocari possit, quoniam nisi cum fide rem administret, non dom,

nos Disiligod by Cooste

136쪽

tio, sed sibi ipsi seruiat. Igitur Cardinalis Cardinalem

cum dico te unum Illustrissime Frater, intelligo, qui hoemilii oneris imposuisti, ut hac de re tibi praeciperem; neq; enim hoc mihi sumo, ut caeteris etiam Cardinalibus pra cepta tradam Cardinalis igitur, ut seruus, & fidelis sesevus vocari possit, meo quidem iudicio duo prς stare debet, alterum ut in omnibus quae agit, & quae tractat finem sibi constituat Deum, alterum ut in omnibus non suam, sed Dei voluntatem exequi studeat. Ac prius quidem illud tum in Cardinatatu ipso suscipiendo locum habet. tui deinde in gerendo, & in eius actionibus singulis. Nam

in ipso quoque statu accipiendo, nihil aliud spectari debet nisi Dei obsequium . Quod si quis aliquid aliud spectet,

ut suam gloriam, ut familiae incrementum, aut quidpiam eiusmodi; tanta est peruersitas ut maior esse non possit. Nam si in rebus omnibus etiam humanis, & mere secula. ribus, tamen Deus ipse finis esse debet, quanto magis in ministerijs Ecclesiae, quae cum Deo consecrata sint, prophanantur, & deprauantur, cum alio quam ad Deum conuertuntur ξ Itaque iure S. Bernardus, peccatum hoc, ut serm. 6. magnum & tamen valde frequens reprehendit, Omnes in- qui hM

quit, Christiani, & omnes fere quae sua sunt quq runt, non Ρ' quae Iesu Christi. Ipsa quoque Ecclesiasticae dignitatis

officia in turpem quaestum, & tenebrarum negocium trano siere, nec in ijs animarum salus, sed luxus quaeritur diui tiarum . Propter hoc tondentur, propter hoc frequentat Ecclesiam, missas celebrant, psalmos decantant. Pro Episcopalibus, & Abbatiis alijsque dignitatibus impudenter hodie decertatur, ut Ecclesiarum redditus in superfluit iis, & vanitatis usus dissipentur. Hoc igitur primum esse debet, ut in statu tam sacro accipiendo, nihil propositum sit nisi sacrum atque diuinum. Proximum deinde illud,

ut eodem etiam animo, eodemque fine sustineatur dei ceps & geratur, nimirum, ut seruiatur Deo. idque non si

tum generali quodam proposito, quod vitam totam gene raliter

137쪽

Trin. de

raliter comple tur, sed huc etiam dirigantur quoad fieri potest actiones singulae; saltem nusquam alio detorqueatur voluntas : nullus alius terrenus finis asciscatur. Hoc enim inter alia S.Bernardus a Cardinalibus exigit,ut praeter Dominum timeant nihil, nihil sperent nisi a Deo. Ee S. Antoninus aperte docet, peccare Cardinalem, cum Papa consilium suggerit in Ecclesiae negotiis, in quo consilio non Ecclesiae, populique Christiam utilitatem spectet, sed suam, vel alicuius Principis amici aut ciuitatis erga quam sit affectus. Idem confirmat etiam Hieronymus Mansredus Iurisconsillius in eo libro quem scripsit de Cardinalibus. Turpissime, inquit, delinquunt clim animum, aut studium suum ad aliud applicant,quam ad Summi Dei honorem, & Christianae fidei propagationem, felicitatem& pacem totius Ecclesiae, & necelsario his vinculis alligantur propter eorum dignitatem, nec ulli parcere debent labori, nihil ab eis iactura rerum aestimanda, sed potius discrimen ipsius vitae, subeundum, si aliter fieri nequeat, multo autem magis dispendium propriarum facultarum. Haec ille. Et vero quid turpius esse potest Cardinati,cum tam bono Domino seruiat, & tam liberali,ac munifico,cui iure optimo omnis seruitus debeatur, quam aliquid deinde aliud quaerere praeter hoc tantum bonum λ Ipsi certe Cardinales, si talem famulum haberent, cui victum, & vestitum, mercedem etiam copiosam praebeant; ille autem alteri cuipiam inseruiat, ne una quidem hora eum domi suae perpeti possint. Igitur haec animi rectitudo, ut breuiter dicamus in eo consistir, ut Cardinalis oblitus commodorum suorum, quicquid agit, quicquid molitur, reserat ad Dei honorem, vel quod idem est ad Eccleste utilitate, neque opes, aut potentiam suam amplificare studeat, sed id tantum curet, qssomodo diuinus cultus, & humana salus amplificetur. Itaque non ex Ecclestae administratione crescere ipse studebit, verum id conabitur, eoque --nia diriget, ut sua opera, suoque labore creicat Ecclesia. Denis

138쪽

Densque eiusmodi mentem induet quem bonus, & fidelis

tutor in re aliena. Vt enim tutela non gerenda est ad utilitatem eorum quibus commissa est, sed illorum potius qui commissi sunt,sic omnis procuratio Reipublicae ; quanto autem magis Reipublicae Christianae λ/Praeserti mucro, cum hoc melior sit eius conditio, quod non modo non licet ex eius damno lucrum tacere, sed 1i ita eius rationes postulent, iactura subeunda est, & rei & gloriae, & vitae ; Hoc

enim est seruire Deo, se totum, & sua omnia ad eius obsequium conuertere, non Detonsequium ad suas utilitates. Quamobrem recte Samuel quasi describens, quales animos Deus in suo famulo requirat, Seruite, inquit, Domi. Rζgr no & timete eum in veritate, & ex toto corde vcstro. Vbi S. Gregorius. Qui de bono opere temporalem mercedem s.in lib.R. e petit, Deo in veritate non s eruit, quem falso propolito ὀμφ' 'in sua operat ion epon diligit. Qui autem in veritate Deo seruire cupiunt, totum cor in diuinis obsequi js ponere iubentur, ut sic quae Dei sunt agant, ut in mente aliquid, quod contra Deum sit, non retineant. Ex his igitur apparet quanta sit peruersitas,si Cardinalis qui se Ecclesii; operarium, Dei famulum profiteatur, sui magis commodi, quam Dei vel Ecclesiae habeat rationem. Quid autem dicemus de damno ξ nam cum saepe eadem ipsa actione, modo ad Deum erigatur, nullo labore addito, coelum, & magna in coelo praemia consequi possi, si contra ad terram deprimatur exigui, & temporalis commodi specie praemia illa te inpiterna, atque infinita perduntur. De qua stultitia, & insania S. Hieronymus disserens, sic de Clericis lo- Spist a. quitur. O quanta inquit, apud Deum merces, si in praesenti pi qmium non sperarent. Et S. Gregorius In quadam Lib. m. exhortatione ad bona opera. Hoc stud1osius agite, ait, yi' ΑΡ& hoc agentes in terra vobis retribui nil quς ratis, quia superna desiderantibus, temporalia nulla sunt. sed ibi desideria figite, ubi quicquid retribuitur, finein non suscipit. Atque hec eo maior calamitas sic enim appellanda est

139쪽

DE CARDI NATI s

in Cardinalibus, in quoru manibus , negocia ut plurimum Ecclesiastica, & ad Ecclesiae commodum pertinentia versantur, quibus si legitimum,& congruentem finem proponant , facile magnum sibi in coelo cumulum pariant pta,' iniorum. Quod si terrenum aliquid sibi proponant, omnis labor irritus sit, & inanis, totos dies laborant, aestuant, fatigantur audiendo lectitando ibellos supplices, conu niendo ad suas consultationes. alijsque occupationibus, quas status vel tempus, & occasio affert, & hqc omnia sine sterno Praemio ut verius de his dici possit, quam de Mo se dixit Iethro, stulto eos labore consumi. Nam si uno an-- no eorum agri, vel grandine, vel pluuiarum in nundatione, aut contra aestu, & siccitate, aliaue eiusmodi causa, nullos, ferrent fructus, magnam scilicet eam ducerent calamitatem, nec finem lamentandi facerent. Quanto autem maior haec perpetua iactura fructuum animε, qui infinitis pamtibus inelior est ager praesertim cum ex eiusmodi damno egestatem animae prouenire necesse sit sempiternam Immo vero multum etiam perditur in praesenti vita. Non enim iniustus est Deus, nec restrictus, aut qui se se largitate, & charitate vinci patiatur. Itaque nulla est aptior ratio ad eius eliciendam liberalitatem etiam in hac vita, quam esse erga ipsum liberalem, & se totum, suasque actioneSeius numini consecrare. Quamobrem hoc ipsum S. Gre-

eorius audet Brunec hildi Francorum Reginς polliceri. Quia inquit ipse bonarum mentium conlueuit esse adiutor, qui etiam largitor est confidimus quod tanto proin .ptius causas vestras sua pietate dii ponat, quanto ipse de sua vos videt esse causa solicuos. Facite quod Dei est, &Deus faci t quod vestium est. Sic S.Gregorius. & contra qui temporalium amore, Dei honorem negligunt, ita sa pe iusta Dei prouidentia euenit, ut ne illa quidem ipsa caduca bona consequantur,quorum caula peccarunt.

Extremum illud est, sed momento praecipuum, quod ij Cardinales, qui humanis respectibus ducuntur, quique Propriam

140쪽

propriam aliquam utilitatem spectant, quasi vincti,& illigati sint, ita nihil unquam praeclarum pro Deo,vel pro Ecclesia agere possunt. immo vero in multos etiam errores .

eosque greues, & toti interdum Ecclesiae valde perniciosos incidunt, quod quidem quotidiana ipsa experientia,

vel nobis tacentibus satis demonstrat, contra vero qui se omni eiusmodi respectu exuunt, D cumque solum intuentur, liberi sunt& expediti ad praeclara quaeque agenda . quoniam nullis vinculis retinentur. Cuius rei & si multa in utramq; partem suppetant exempla, nos breuitatis gratia uno contenti erimus. cuius quasi admonitu possit unusquisq; alia etiam qus quotidie occurrunt, & quq ante oculas sunt aduertere. Nam cum anno M ccccxiiij. esset in

Ecclesia stedum schisma ex tribus Pontificibus. Ioannes Dominicus Cardinalis utique insignis, qui Gregorio XII. adhqrebat, si sui commodi rationem habuisset, eum p tius tuisset, ac confirmasset, ad retinendam dignitatem a quippe cum ab eo fictus esset Cardinalis,& pene solus apud eum omnia posset, & tamen propter publicum bona nunquam destitit eum monere, hortari, & impellere, ut seipsum Pontificatu abdicaret: quin etiam ipsemet huius rei gratia a Gi egorio ad Basiliense Concilium missus, non solum eius nomine publice Gregorij Pontificatum,sed tanquam officio functus suu etiam Cardinatatum ab illo sibi tributum deposuit, seque in inferiorem locum Episcoporum, quorum e numero erat recepit, Quamquam id quidem minime passi sunt eius Concili j Patres. Omnes. enim Vno consensu ad suum gradum cum summo eum honore reduxerunt. Possent alia etiam similia comemorari, sed nec Oportet nos esse longiores, & hoc unum satis esse puto, ad indicandum quam necessarium sit Cardinati,tum ad recte agendum,tum ad recta consilia danda, ut rectam hanc mentem custodiat, quoniam ut Dominus Saluator

docuit, si oculus simplex suerit idest, mentis acies in pu Matthrum, sincerumque finem dirigatur,. totum actionum ce

a Pus

SEARCH

MENU NAVIGATION