장음표시 사용
111쪽
valet quod obijci posset de Sanctis Apostolis , qui nuIIo
eiusmodi externo apparatu, ac potius contra inlumma paupertate, in fame, & siti, in frigore, & nuditate,ut Pau -Cφ Π lus tamen Praelatorum statum cum tanta dignitate te nuerunt. Haec enim fuit certa quaedam ratio,& illorum temporum propria, cum Ecclesila fundamenta iacienda essent, ne orbis conuersio humanae potentiae tribueretur. Accedebant deinde etiam miracula, quibus sibi venerationem satis, superque conciliabant. Nunc autem cum
di h c signa, prodigiaque cessarint, & Ecclesii a iam satis fundata ,& propagata sit, sine dubio nisi aliquid esset,
quod hominum oculos caperet, non modo apud rudes, &vulgares, qui fere tantum capiunt, quantu vident, minimumque ratione utuntur, sed plane apud omnes minor es.sct reuerentia, ct auctoritas Pr latorum, labaretque in multis Ecclesiastica obedientia, ex quo etiam contemptus
sequeretur. Quare, ut dixi, splendor hic externus, ct probandus, ct laudandus est, in Cardinali, & qui de aliquan to etiam maior, quam in Episcopo, aut in alijs eiulinodi, pro maiori eminentia dignitatis. Poterit igitur aliquam' retinere maiestatem, in Omni apparatu, in habitatione,investitia, in suppellectili, in mensa, in lectorum operimen iis, in equis etiam, ac rhedis, & argenteis aliquibus vasis, quando S. Augustinus ipse Episcopalis vitae exemplar aliquid argenti ad suam mensam adhibuisse perhibetur. Quod si de famulorum numero agatur, primum quidem plicebit omnes habere, qui ad domestica munera necessa rijsint, quae ut apparet multa sunt,& varia, deinde ne prohibendi quidem sunt nobiles aliqui stipatores, sed non nitinis multi, & omnino 11 aliquid definiendum cst, ad quatuor Vel sex, aut certe non multo plures, sed hos honorae rios , quos permittimus, non adulatores, aut scurras csse oporteret, qui quoniam nihil sciunt aliud, tot una tempuS, garriendo, iocando, detrahendo consumunt, sed doctos ,
di probos. Sic enim, & utilitatem, re dignitat cm adde-
112쪽
rent Cardinali. De qua re extat decretum Concit. Later. - . sub Leone Xω - Haec igitur de domestico sumptu. Post hunc autems iam in nihil non modo.salubrius, sed etiam honestius,& gloriosus ex istimabis, quam facultates tuas conferre ad pauperes , egentesque subleuandosi Quae liberalitas, si omnes decet Christianos, quanto magis eum, qui Ecclesiasticos redditus administrat, qui potissimum huc sunt destinati λIgitur cum tibi ipsi necessaria ad victum,chm etiam decentia ad statum sumpseris, reliqua sane ita tenuioribus er are debebis, ut non te dare putes, sed quod debeas redere; Atque haec largitas & si pro facultate moderanda est,tamen si in alterutro excedendum sis, satius est beneficentis fauere, non modo quantu ferant redditus,sed pro- . . ...pemodum etiam paulo plus quam ferant f Exemplo fuit BorromeuS, cuius arca ex eleemosynis pene semper exhausta, quotannis etiam ad multa millia erat obςrata. Neque tamen timebat nouas subire impensas ingratiam pauperum. Quin etiam cum Oirensem principatum quadraginta aureoru millibus vendidisser, india dies viginti di quinque, omnia in egenos, & pia opera contulit In quo genere non ea tantum comprehenduntur,quae quasi in manum
.dantur, sed etiam quae in posterum stabiliuntur ad mist. ros subleuandos, ut modo Urbanus Septimus, pecuniam, quam Cardinalis parsimonia, & moderatione fua redegerat, non propinquis, quos multos, ct tenues habebat , aeduirginibns collocandis reliquit. Cui quidem pietati primum locum tribuendum puto, proximum vero ei qui se lasticis impenditur, ut literarum studia tueri possint, cuius rei gratia, multi collegia , domosque instituere, ut Bran--da Castillionus, & nuper Borromeus Papiae, Stephanus L-η Nardinus, & Dominicus Capranicus domar έ Pileus Pyatus Patauij, Esbigneus Cracouiae, Aegidius Carillus Bononiae, omnes Cardinales. Quo loco vel in primis etiam .
reponi debent quae ad qdu actas, vel aedificandas, vel cu
113쪽
opus est reficiendas conseruntur, cuiusmodi multas In ur. be spectamus. Hoc enim adeo laudandum est, ut ipse Artitoteles de magnificentia disserens, ex omnibus expensis, eas honoratissimas esse dicat, quς fiunt ad templa extruenda, vel donaria ijs offerenda, & omnino quq cunque impenduntur ad publicam utilitatem, & ornatum. Quo in genere inter omnes sere nostrae aetatis Antistites eminere videtur magnificentia Alexandri Cardinatis Farnesij, qui dignum familia, dignum amplitudine sua Templum Iesu Deo filio extruxit. Sed in his omnibus praecipua ratio habenda est eorum locorum unde redditus ipsi proueniant, quod iam non modo ad liberalitatem , sed etiam ad iusti-ν. . tit. 1. tiam pertinet, nam & D. Antoninus inter alia Cardinaliuα x. peccata, hoc commemorat, si non curent, ut Ecclesiae Gbi commendatae, tum sartae,& tectae conseruentur, tum
etiam Ecclesiasticis Oisc ijs pro sua qualitate frequententur, postremo, ut animarum quae ipsis subiectae sunt, diligens cura geratur.
Lua vitare debeam Cardinales in usu diuitiarumo . Cap. a VI.
D hoc idem diuitiarum caput pertinet, non modo quid fieri,sed etiam quid non fieri debeat, & quid in ijs vitandum sit, praesertim cum multa in hoc genere vitia inesse soleant, in quibus humana infirmitas admodum facile labi solet. Incredibile est autem quam multa vitia ex diuitijs scatere soleant, quasi vermes ex putri limo, ut recte monuerit S. Chrysostomus. Nemo opum, & facultatum copiam persequatur, Multa. hinc mala oriuntur ijs, qui non attendunt, arrogantia, socordia, inuidia, vanagloria, & alia his multo maiora. Idemque alio loco diuitias, ait esse omnis absurditatis parentes, inuentrices omnium malo.
114쪽
rum, luxum animi, corruptionis adiutrices, hostes continentiae, inimicas temperantiar, denique occultos iures omnis virtutis. Haec omnia his ipsis verbis S.Chrysostomus, Episcopus ipse, & Doctor egregius. Quare cum tam multa mala ex opibus Oriantur, videamus in CardinaIi, quae sint ea, in quibus prςcipue possit offendere, Primum autem est, si modum in habendo tras rediatur. Nam etiam si nihil aliud sit, tamen nimium diuitem esse Cardinali vitiolam est. Docet hoc S. Antoninus disertis verbis, cum P I xit. ait, quaerere, aut etiam recipere plura beneficia, quam, ' φ' huius status, vel necessitas, vel decentia exigat, peccatum esse, redditque rationem, quia hoc nihil sit aliud, quam auferre ijs, qui egent. In cuius sententia hoc etiam notandum, quod non modo venari perfluas opes, sed etiaoblatas admittere putat esse culpam. Idem confirmat anter Theologus Aluarus, qui item ait peccari a Cardinali- de piambus cum nimis dilatant redditus, occupantes multa bene. β' ficia, deuorantes stipendia multorum ministrorum. Hqc sunt enim eius ipsius verba Facit etiam ad hanc rem egregia S. Hieronymi sententia in illa verba EZechielis, Prin- In ea Lincipes eius in medio illius, quasi Lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem, non corporum sanguinem ait Hieronymus sed animarum,ut auare sectentur lucra, nequaquam illo contenti, Qui seruiunt altari, vivant de altari, sed postquam ad ministeri u Dei accesserint, Croesi diuitias congregent. Quod si quaeras, quisnam modus Cardinalium redditibus statui debeat, dissicile sane est id definire, ac potius relinquendum sapientum arbitrio, quitum dignitate, tum dignitatis oneribus perpensis id aestiment, atque decernant. Paulus quidem Cortesius vir doctus, qui Prothonorarius Apostolicus iustum volumen de Cardinatatu scripsit ad Iulium Secundum, in illo volumine inter coetera viginti colligit rationes, cur omnium Car Lib.a.dinalium redditus esse debeant aequales, quoniam, ut ille ait, tanta praesertim inaequalitas, quanta si pe cernitur in
115쪽
pari conditione, & in eodem statu aliquid iniustitiae habere videatur. Idem etiam addit, hanc definitionem, non adeo anguste faciendam esse: sed potius tam large, ut&honorifice vivendi, & alijs impertiendi, ac largiendi facultatem habeant. Quare is quidem singulis Cardinalibus duodena millia suo iudicio tribuit. Sed in hac re non est nostrum aliquid decernere, aut constituere. Tantum illud maneat, quod ante diximus, illam abundantiam, quae iustos , di rectos limites excedat, peccatum csib. Est etiam peccatum cupiditas ipsa, ct affetitis habcndi plura,de quo D. . , . . asiectu recte dictum est, a S.Chrysostomo, Nullum malum in epist. i. Deu S fecit, sed omnia bona valde . Quamobrem bona CV in ctiam sunt pecuniae, sed ita demum si in cos, qui possident dominatum non obtineant. Neque enim bona est lux il- la, quae non delet tenebras, sed eas auget. Neque cas di- xerim diuitias,que paupertatem non adimunt, sed augent. Quare non sunt malum diuitiae, sed pauper animus, qui diuitias conuertit in paupertatem . Igitur si omnibus haec cupiditas tum pcrniciosa est, tum etiam turpis, quanto magis erit Clericis, & ijs praesertim, qui in Clericorum ordine pro certa quidam sunt Bene S.Gregorius, Cum diuinae inquit, lectionis testimonio Idolorum seruitus auaritia nuncupetur, quo studio de domo Dei sit pellenda cognoscitur, & a quibusdam Sacerdotibus, quod gementes dicimus, non cauetur. Tenet enim captiuum cor suum cupiditas, ct licitum csse suadet malum, quod imperat . idem etiam docet S. Bernardus, qui contra eos acerbe invehi - tur, qui cum sint de crucifixi patrimonio, nimium incrassati, impinauati, dilatati, animarum quidem vel salute triar, vel ruinam, nihili aestimant, qui inquit, Christi opprobria, sputa, flagella, clauos lanceam, crucem , & mortem, haec omnia in fornace auaritiae conflant,& prosi gant, in acquisitionem turpis quaestus, ct pretium uniuersitatis suis mamsup ijs includere festinant. lta Sanctus Bornardus. Quare perspicuum csse debet, cinnino extirpanditur, radicitus
116쪽
Cardinali hune amorem, & studium habendi, contra
vero asciscendum esse semperque conseruandum animum pecuniae contemptorem a. Ad quod caput illud etiam pertinet, ut tum in dando cum opus est, munificussit, tum etiam in exigendo, non acerbus. Hoc enim mercatoris est potius, qui ad rem suam attentus sit. Vir autem ille Ecclesiastico Principatu dignus rationem quidem habebit rei familiaris, sed eatenus, ut eam temere dilabi non sinat, omnem autem fugiet illiberalitatis.& tenacit iis suspicionem. Itaque vel in vendendo, vel in emendo, vel in contrahendo, ea quidem per tuos maxime curabis, ipse vix attinges; caeterum in omnibus ages liberaliter,potiusque de tuo iure concedes,quam nimium stricte exigas: alitibus vero quantum liceat,& paulo etiam plusquam liceat, abhorrrebis. & me quidem auctore, nullam litem suscipies, nisi coactus necessitate,& praesertim adiura E clesiae tuenda, idque ipsum moderate, semperque paratus
ad componendas controuersias omni conditione, non modo aequa, sed etiam tolerabili. Quod vero ad domesticas
rationes attinet, Optimum consilium est, ac pene necessarium, ut quantum possis temet eis eximas, neque ipse reddituum procurationem, aut dati, vel accepti supputationem suscipias. Hoc enim quam indignum sit Praelato, in dicat S. Bernardus, cum ait, Quid Episcopo turpius,quam Lib. . de incumbere supellectili, & substantiolae suae scrutari omnia, cimiid. sciscitari de singulis morderi suspitionibus, moueri ad quς que perdita, vel neglecta ξ Quod cum ita sit, tamen quoniam ex altera parte, non quidem perdenda, & dissipanda est res familiaris, addit S. Bernardus optimam viam, ut temporalia ista Praelatus per aliquem alium curet, in quo uidem sit fides, sit prudentia, addatur etiam, auctoritas, ando scilicet ei facultatem agendi pro libito, ita ut ei subdantur omnes, nemo ei resistat. Quod si utrunque in uno coniunctum non inueniatur, ut sit, & fidelis ,& pru- . dens, melius esse ait fideli committere. Si vero nec satis 4 Na, quidem
117쪽
quidem fidelis suppetat, satius tamen esse minus fidelem
sustinere, quam ei se labyrintho immergere . Nam Saluatori quoque Oeconomum fuisse Iudam. Haec S. Ber- nardus. quae sunt verissima,& in primis Cardinali conueniunt. Caeterum si Ecclesiastica quoque munera obire tibi contingat, in quibus pecunia tractanda sit, meminisse debes, ita te gerere, ut te semper serues intactum tum a culpa, tum etiam ab omni suspicione; quod scribitur de Iacobo Cardinali Sadoleto, qui ex Gallica Legatione reuertens, cum ex ipso itinere ad tuam Carpentoractensem Ecesesiam diuertisset, quot dies illic commoratus est nec plures fuere quam decem ex tuo sumptum facere voluit,
utque Romam peruenit, totam eam partem ex suo viatico Apostolico thesauro restituit. Caeterum ex radice cupiditatis illud etiam mali nasci solet quod vel maxime Cardinali vitandum est inter diuitias ut rerum quae possidentur, procuratio mentem in varias partes distrahat, itaque aggravet temporalibus, & terrenis cogitationibus, ut se ad coelestia erigere non possit, aut si interdum erigatur, statim ad hςc infima reuoluatur. Quod ne quis leue ducat incommodum, ex ea quidem occupatione subit paulatim Dei, & diuinarum rerum obliuio, ex obliuione caeci tas , ct obscuritas, haec vero in tetra flagitia praecipitat.
- φ Quam ob causam S.Gregorius. Solet rerum abundantia, inquit tanto magis a diuino timore mentem solvere,quanto magis hanc cxigit diuersa cogitare. nam dum per multa spargitur, stare in intimis fixa prohibetur. Neque hoc solo nocent diuitiae Cardinali, si animum suum occu pari,& distineri Mat, ne ad Deum familiariter evolet, sed etiapropter eam causam, qui communis est rebus omnibus, quae sentibus nostris arrident. Haec enim omnia, quς na turae adeo placent, & iucunda sunt dissoluere solent hominem, & facere nescio quomodo ut evanescat, & essiuat to ββ tus, ac ut optime a S.Bernardo dictum sit. Quando prosperitas hoc incautis non fuit ad disciplinam quod, ignis
118쪽
ignis ad ceram, quod solis radius ad niuem, vel glaciem λSapiens David, sapiens Salomon, sed blandientibus nimis
secundis rebus, alter ex parte, alter ex toto desipuit. Haec S. Bernardus, & alia in eandem sententiam praecipit Po,tifici, quae nos eadent timillime praecipere possumus tibi,
Restat ultimum in quo offendere possunt Cardinales in usu diuitiarum, si extra modum sumptu, & m nificentia procedant in domo, in supellectili, in numero, & vestitu famulorum, & reliquis ' Nam in hoc quoque peccari posese testatur B. Antoninus, qui licet externum hunc splendo p. 3 tu. 3 rem, ut proximo capite dictum est, concedat Cardinali, -' addit tamen moderandum esse exprς scripto rectae rationis, ita ut nihil superfluum admittat. Quin etiam inter alia eius peccata, hoc quoque commemorat, si nimiamia familiam alat. Idem confirmat etiam Aluarus. Si inquit,
excedant in familia nimis magna, in famulis, in equis, in et 'vestibus pomposis, in supellectili preciosa, nam optima
quaeque ex toto mundo ad eos confluere videntur. Haec
ille. Recte etiam S. Bernardus de omnibus Ecclesiasticis Episti. communiter in quadam Epistola . Conceditur, inquit,ut si bene deseruis, de altario vivas, non autem ut de altario luxurieris, ut de altario superbias, ut inde compares tibi fioena aurea, sellas depictas, calcaria deargentata, varia, gri leaque pellicea a collo, & manibus ornatu purpureo diuersificata. Denique quicquid praternecessarium victu, simplicemque vestitum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est. Quin etiam idem S. Berna dus sermone quadam in cantica in eosdem Ecclesiasticos. Se
Qui stipendijs, quae suffcere debebant, minime contenti, superflua, quibus egeni sustentandi serent impie sacrilegeque sibi retinent, & in usus suae superbiae, atque luxuriae, victum pauperum consumere non verentur. Gi iusime hoe, sed grauius in alio sermone, in quo cum perte' quutiones quasdam Ecesinae infestissimas descripsisset, hanc unam describit, ut omnium maximam. Ministri, inquit,
119쪽
quit, Christi sunt, & seruiunt Antichristo, Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt . Inde splendidae mensae, & cibis, & scyphis, inde
comessationes,& ebrietates, inde redundantia torcularia,& promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud, inde dolia pigmentaria, inde referta marsupia. Pro huiusmodi volunt este, & sunt Ecclesiarum Praepositi, Decani, Archidiaconi, Episcopi, Archiepiscopi. Intestina, & insanabilis est plaga Ecclesiae, & ideo in pace amaritudo eius ama iissima. Denique idem S. Bernardus alibi de hoc ipso argumento. Intuere quomodo inceduut nitidi,& ornati circumamicti varietatibus, tanquam sponsa procedens de thalamo suo. Vnde vero hanc illis exuberare existimas, rerum affluentiam, vestium splendorem, mensarum luxuriem, congeriem vasorum argenteorum, & aureorum,nisi
de bonis sponsar Θ inde est quod illa pauper, & inops, &nuda relinquitur, facie miseranda, inculta,hispid a, exagui. Propter hoc non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare, non est custodire, sed perdere, non est defendere , sed exponere, non est instituere, sed prostituere, non est pascere gregem, sed mactare, & deuorare . Plura etiam alia S. Bernardus, tum hoc loco, tum alijs multis. Quanquam quid haec testimonia requirimus, cu extet luculentui ipsius Tridentini Concilii decretum, quod nec refelli potest, quia euidens est, nec negligi licet, quia iubentis est ΘCum enim de Episcopis ita sanxisset, ut modesta suppellectili, & in mensa frugali victu contenti sint ,& in reliquo vitae cultu, atque in tota domo nihil appareat, quod a sancto hoc instituto sit alienum, quodq; non simplicitatem, Dei Zelum, & vanitatum contemptum prae se ferat: cum hac, inquam Episcopis praecepisset, addit deinde, cademctiam ad Cardinales Sanctς Romane Ecelesiae pertinere. Et merito. Eadem enim est ratio, quoniam ipsorum quoque dignitas, non laica sed Ecclesiastica,& opes Ecclesiasticae, di ipsi item Dei ministri. Illud etiam amplius, quod
120쪽
eminentiori sunt gradu, quo sane augetur obligatio famctitatis. Quod si quis hanc superfluam magnificentiam
illo praetextu, quem nos ipsi supra attulimus, excusare V lit, ut haec externa amplitudo, auctoritatem, & reuere tiam conciliet, vel um est id quidem, sed habet ea res m dum suum, ex decoro person , qui modus si transeatur, non tantum non conciliatur auctoritas, sed potius imminuitur. Quam in sententiam illud aptissimum ex Conci, d. o.
lio Carthaginensi, quod etiam sacro quodam Canon pς confirmatum est, Episcopus, inquit, vilem suppellectilem,& mensam & victum pauperem habeat, & dignitatis suae
auctoritatem, fide, & vitae meritis quaerat. Haec est via certissima, & optima venerationis acquirendae inter homines, si virtus emicet, si integritas, si grauitas, religio, ac pietas ita emineat, ut ab omnibus conlpiaciatur. De magno illo Nicolao Myrensi Episcopo, ita a traditum est, cum Episcopus est factus, coepisse uti vest aetiam viliori, & neglectiori, quam antea soleret, in qua nullus omnino esset nitor, aut fastus, sed castigatae potius humilitatis, S modestiae significatio. Et tamen tantum ab suit, ut ea res aliquid dextraxerit, de opinione, ut etiamultum auxerit. Sed quid antiqua repetimus Cardinalis Borromeus, ne quis tempora caussetur, notum est, quam omnem suppellectilem alicuius pretij, conopoeata, auleaea, aliaque eius generis abs se remouerit. Vestibus utebatur externis quidem, ut Cardinalis, interioribus vero ex simplici panno, & tela, quin etiam cubicularis amictus ex panno erat cinericio, rudi, & crasso, quam ipsam vestem quatuordecim totis annis nunquam mutauit, mulistaque alia eiusmodi, quae non est necessc referri, quoniam nota sunt, & recentia, constanter ad mortem usque seruauit. Quid hoc igitur de eius celebritate imminuit Θ Potius multum addidit. Nam qui haec speciosa habeant δmulti sunt, neque id virtutis est, sed copiarum,quae etiam in inspi cntem cadere possunt,&.saepe cadunt. At V E