장음표시 사용
121쪽
illa spernere sapientiae est, idesque admirationem potius, S commendationem parit; Quare hoc positum sit, debere Cardinalem in victu, & in omni cultu, atque apparatutum suo, tum suorum non modo non transilire fines, ted potius intra fines se se tenere. Huius autem mediocrit iis, si sorma, aut praescriptio aliqua constituenda est, non Ub de af alia meo iudicio constitui potest, quam quae a Gon distat- u. 4 uo bono auctore traditur, qui ita de Cardinalibus scribit, debere eos in hoc toto genere humilitati potius studere , quam superbiae, atque elationi: sequendum autem esse usum, & consuetudinem bonorum, ac frugi Cardinaltu, hos enim omnibus, qui eodem ordine, & dignitate sunt, imitari licebit. Quod etiam confirmari potest sententia 3. 4oli. B. Augustini, ad hanc rem maxime apposita; Quisquis, Christ, inquit, rebus praetereuntibus resti ictius utitur, quam te se
habeant mores eorum, cum quibus vivit, aut intemperas, aut superstitiosus est. Quisquis vero sic eis utitur,ut metas consuetudinis bonorum, inter quos vertatur e X cedat,
aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus, non ustis rerum, sed libido utentis in culpa est. Fieri enim potost, ut sine aliquo vitio cupidinis, vel voracitatis preciosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissima gulae sta inma in vilissimum olus inardelcat. Ac . de his hactenus.
Auomodo Cardinalibus uti debeat honoribus .
LIV D quoque imminet Cardinali periculum ex honore ipso, praesertim tam
magno, & tam perpetuo, qui ubique, &ab omnibus huic dignitati exhibetur. Est autem eo maius hoc periculum, quo dulcius,& quo etiam optatius, qui pye
122쪽
cum haec ipsa sit causa cur tantopere a plerisque Cardina-latu cX petatur. Quare magna Cardinali adhibenda lest
cura, ne quemadmodum antequam habeatur adeo oculos
praestringit sui desiderio, ita postquam habitus sit prs strin 'gat item sui amore, quod & per se malum est,& alia multa mala secum aduehit. Atque etiam hic scopulus eo infestior est Cardinali, quod non ut in mari semel transeundo, se ab eo expedire potest sed tota vita sua ad nauigare cogitur, semperque prope immorari, ut nisi caueat,&prouideat, magnum semper damnnm, instare videatur. Quare hoc conari debes, ut non modo nullum damnum accipias,
sed et artem aliqua teneas faciendi ex hoc ipso lucri,quod quidem in eo praecipue consistit, ut verum, rectumq; sensum, de hoc tuo honore habeas. Non. n. insipientiu more, qui nihil nisi oculis corporis videt, interiora aut oculis animi perspicere non possunt, ita sinere debes seduci te,ut magnu quida existimes ac pene diuinu,& in quo magna qua da insit vitae scelicitas. Hic est .n, ut dixi, insipientiu hominum error, qui istum externu splendorem, ista hominu obsequia, istam caducam gloriam suspiciunt, & mirantur,quia videlicet prae mentis hebetudine, nec aliud melius cogno- ὰ scunt, & haec ipsa non satis penetrare, nec pi quidere pose sunt quid intus lateat. A t vero vir sapiens, qui recto iudicio, rem quamque aestimare, & ponderare consueuit,facile videt quam sint omnia inania, quae mundus defert', eaque tum in se ipso, tum in alijs intuetur, ut rem sutilem,& vanam ut fumum, & umbram, denique ut nihil. Sic enim S. Gregorius. Pompam mundi secura mens despiciat, considerans quam nullum sit quicquid casibus lubia ζ'cet, quicquid fine concluditur. Idemque alibi . Quid sunt inquit, fauores linguae, quid sunt aliud labentium diis R S gnitatum infulae, nisi puluis ὸ Nam mentem quam blandiendo sordidant a veris stilendoribus coecant. Et quid
diuitiae pereuntes, & transitoriar facultates, nisi stercora
sunt aeterna diligentibus': Stercora quippe sunt, quq san
123쪽
animae in contemptu vilitatis habent, non in appetitu desiderij. Huius autem humani erroris tam praui, tamq; frequentis origo,& causa est alter error,quem idem S. GreHom 3 a. gorius alio loco sapienter indicat, quia in hominibus, non k--JS naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed diuitias,&honores veneramur, cumq; pentamus, quae circa eos sunt,
negligimus pensare quod ipsi sunt quia nimirum externa illa videmus, ad haec interna hebetes, & coeci sumus. Sed tamen si haec subtiliora non adeo capere possvinus, illud
certe apertum est, & omnium oculis expositum: haec gloria, haec pompa, quaecunq; est quam sit breuis, & fluxaia, quamque cito abeat, & cum abierit. quam nullam sui memoriam, ac vestigium relinquat. Quamobrem vere, & re- iis cle S. Ambrosius. Nonne haec omnia sicut umbra praeterinam. e. s. eunt ξ Nonne haec omnia fabulaὸ Nonne saeculi thesau.
rus vanitas est Nonne tu ipse cinis Ilespice in sepulchra hominum, & vide quid ex te, nisi cinis, & ossa remanebunt, hoc est ex corpore tuo. Respice, inquam, & dic mihi, quis ibi diues, quis pauper. Discerne inopes ac pomtentes ; Nudi omnes nascimur, Nudi morimur. Nulla discretio inter cadauera mortuorum, nisi forte quod grauius seetent diuitum corpora distenta luxuriet. Si ergo ita est, ut ait S. Ambrosius, immo, ut oculis ipsis omnes cernimus , quid sunt aliud honores isti, & ista insignia, quibus humanae mentes adeo capiuntur, nisi quod optimc ait' S. Gregorius Nyssenus, qui omnia liqc scens comparat, inquam actores prodeunt pessonati, aureaq; aut purpurea veste nitentes pro his partibus quas aeunt. Vt enim hi plane ijdem sunt, qui erant antea, codem corpore, eodem animo, pauloque post ornatu deposito, illam quoque honoratam personam deponent; sic qui magistratum alique gerunt, qui inter homines dignitate excellunt, etiam si externa quadam specie differre videantur, non tamen eos naturam mutasse, & illam ipsam speciem externam, quam geltant breui tempore exuturos, vel inuitos. Quare etiam
124쪽
siqn praesenti quidem super alios eminere, alijsq; dominari videantur, id quidem ad breue tempus esse,dum haec huius mundi quasi fabula peragatur. Atque hoc etiam loco venit mihi in mentem egregium dictum Andreς Spinulae .
cuius auctoritas in hac parte eo magis valere debet, quoniam ipse quoque proxima spe Cardinatatus contempta , erat enim Clericus Camerarius,& in magna gratia in suaue Christi iugum, & leue onus religionis in nostra hac societate, magno quodam animi feruore tollere super se maluerat. Hunc igitur ego audiui, cum diceret valde se esse commotum cum antiquis Concilijs, vel Pontificum bullis euoluendis multa nomina veterum Cardinalium legeret, qui omnes sua aetate clari fuissent & celebres, magna pompa per urbem incessissent, opibus, clientelis, coniunctione
Principum floruissent, nunc autem videret ita eorum obliteratam memoriam, ut illos extitisse, aut natos esse ne
mo sciat. At illorum quidem nomen casu in scriptis illis
haesisse: quam vero innumerabiles alios esse, quorum memoria omninoue ac penitus evanuerit, ac si in rerum nat ra nunquam fuissent. Et sane ita res habet. Quae enima
notitia iam est Petri Foxi, eius, qui a Martino V. in Hispania in Legatus longum illud schisma sustulit Quis iam denomine nouit Ferrarium, Soderinum, Cornetanum, Serram, qui omnes ab Alexandro Sexto Cardinales creati,&tum ab illo tum ab alijs Pontificibus ad magna negocia sunt adhibiti λ Idem dicere licet de Galeotio,& Sixto fra. tribus ex Ruuerum familia, quos Iulius Secundus sororis filios adhunc honorem evexit. Idem de Clemente Mendensi, Leonardo Agentensi ex eiusdem consobrina natis. Idem denique de tribus celeberrimis Rotae Aud, toribus Antonio Mende, Petro Accollo, Achille Crasso, quorum Cardinalium nulla iam serme extaret memoria nisi eos monumenta ingenij ab obliuione hominum vim dicarent. Et hi tamen satis recentes. Illi autem recentiores Bontiacius Ferrarius, Matth us Longus, Antoniuso a Paccius
125쪽
Paccius, Ennius Philonardus, Nicolaus Gaddus, qui on
nes a Paulo Tertio, itemque Ioannes Riccius, Fabius Mignanςllus, Ioannes Poggius, Sebastianus Pighinus, qui ab ipso Iulio Tertio ad Cardinatatum promoti nuper vixere, & floruere, nunc autem plane in hominum obliuione aiunt. Itaque piget iam plures numerare, quod facile possem, ex iis etiam quos ipsi vidimus, & nouimus. Ex quo apparet quid futurum sit post longius interualluin i, cum hoc tam breui spatio eorum memoria omnino deleta sit. quorundam etiam cum ipsis propemodum obruta sit ac sepulta. Quare non potest esse maior stultitia, quam ob tam breuem, & fugacem splendorem, tamque pauco tum dierum sic enim potius dicendum est quam anno rum ita inflari, & intumescere, aut etiam ita delectari, quasi re aliqua magna, & valde optabili: multo vero stultius, & miserius eius amore aliquid committere,quo Deuoffendas, & propter quod sterna vita possis excidere . Addamus deinde etiam illud, quod est verissimum, hoc . quicquid est gaudi j in ista ipsa breuitate, admixtum esse tantis molestiss, & angoribus, & perturbationibus, ut mulio plus habeat spinarum, quam fiorum, plus doloris,quam laetitiae. Declarauit hoc Bessarion ille Cardinalis N ice nus, doctrina, & virtute insigni,quae praecipue effulsit in
Concilio Florentino. Cum .n. aliquando cum nescio quis felice diceret in tanta dignitate, respondit, magnopere il- .
Ium errare, vi qui nunquat esset expertus, nam reuera
multo plus taedij, ac miteriarum ; quam delectationis in- .esse ac voluptatis. Melius hoc etiam Dominlius Cardi- malis Papiensis, cui, ut sci ibit Paulus Cortessius, cum quidam familiaris hoc idem proposuisset, ipse ut olim Dionysius ille rogauit, an λrtunam illam experiri, & degustare vellet, cu se ille cupere respondisset, iussit hominem in suo ipsius cubiculo collocari, assistere famulos, & cubicularios ad nutum illius intuentes, tum admitti salutantes, & qui negocij causa aditum quererent, sed hac conditione, ut
126쪽
ad tuendam dignitatem cubiculo egredi non posset, nisi
cum magno comitatu, neque unquam Cardinalitiae illius personae grauitatem relaxaret. Quam ille molestiam cit tapertaesus, multum rogauit, ut abire liccrer, dicens Cai di-nales potius tertios esse quam beatos. Sed haec quidem seruitus non aliud malum affert, quam molestiae , & laboris cuiusdam. Illud grauius malum, quod etiam adan, mae, & salutis aeternae periculum attinet. Sic enim vide- . in lib. mus B. Gregorium interpretari, magnas illas foueas, de RV c vi
quibus scriptum est in libris Regum, ut per eas honores ipsi, & dignitates intelligantur. Quicquid enim, inquit, in hoc saeculo altum cernitur, non est vera altitudo, sed fouea quae omnes quos in sua ambitione recipit, ad inferna deponit. Quare hic ipse sensus conseruandus est a Cardina- .li in suo honore, ut non modo nihil sibi ex eo blandiatur, sed potius ita timeat, & trepidct, quasi qui praeruptam foueam repente sibi obiectam videat. Ac prster hunc sentimoris, illud etiam valde laudabile est in Cardinali , ut nullam laetitie titillationem admittat ex hac omni caduca, fluxaqῆ gloria, sed potius id in seipso exprimat, quod Gregorius idcm ex tua utique cxperientia i ullis omnibus, &bonis commune esse ait, qui cum valde desseant, inquit, quia tarde ad patriam redeunt, tolerue insuper honoris
onera compelluntur. Amor eOS qternorum conterit,&gloria de temporalibus arridet. Qui dum cogitant quae sint quae in infimis tenent, ct qui; sint quς de sublimibus
non vident, prosperitatis suae moerore mordentur, quia
&si vident se nequaquam ab ea funditus opprimi, pentant tamen solicite cogitationem suam, in amore Domini,& in eius dispensatione partiri. Hic est an imus, haec mens digna Cardinali, ut prae sternitatis amore, etiam odiosa fiat ei hςc praesens vitae prosperitas, quoniam fieri non potest quin aliquo modo impediat, distrahatque cogitationem a coelestibus, sed huius odij alia quoque esse potest,& esse debet causa ex Domini Saluatoris exemplo. Sic enim legi
127쪽
legimus de B. illa Elysabetha, Turingij Principis uxore,
ruar die quodam cum ornatu, & comitatu Regio Eccleam ingressa, statim, ac crucem vidit, Christumque in ea pendentem, coepit in lacrymas solui,& dolore acerrimo torqueri,ob hanc intimam cogitationem,quod cum Deus& Saluator suus in patibulo moreretur, ipsa gemmis, au ro, purpuraque fulgeret: illius caput spinea corona cruciaretur, suum aurea ornaretur, ille ab amicis, & discipulis desertus, undique a derisoribus circunseptus esset, ipsi autem multi famuli adessent, omnes eam colerent, atque su 'spicerent. Quare cum se propterea infelicem, & misera, ac propemodu damnatam appellaret, quae tam male suum imitaretur creatorem, tantum in ea valuisse hanc medit tionem ferunt, ut exanimis in terram collapsa sit, vixque
multo labore, & opere ad se reuocari potuerit. Igitur liqc eadem secum debet Cardinalis meditari, cum se ab omnibus honorari, omnes sibi assurgere, suosque nutus obseruare Videt, ut non modo non his inaniter gaudeat, sed pintius quod ad se quidem attinet, moleste ferat,& erubescat, quod tam longe a Domini Saluatorisque sui humilitate discedat. de quo scriptum est. Ego autem sum vermis, & non homo, opprobrium hominum, & abiectio plebis . Quin etiam, ut ante de diuitijs diximus, timeat, nequi in hac vita exaltatur, deprimatur in altera, impari mne dubio compensatione, si pro tam breui honore. Pr
dum fuerit sempiternum. NIllud vero ante omnia memineris Frater, nihil facilius esse, quam ut inter tantos honores obrepat etiam animo tumor, & superbia, quae cum per se innata sit homini, neque eum unquam deserat in hac vita, quanto deinde magis, ct alitur, & inflammatur hoc quasi pabulo tam grato,i,Tui.f. ac dulci Hoc enim est quod B. Gregorius tantopere roprehendit in Praelatis Ecclesiae, qui humanam gloriam intenta mente captentiqui eo ipso quo cς teris Prelati sunt ad agenda quaelibet maiorem licentiam assumunt, qui denique
128쪽
tuque susceptae benedictionis ministerium vertunt ad ambitionis argumentum. Hoc etiam est, quod S. Bernardus Hom.
grauissime condemnat, cum dicit plerosque in Ecclesi de ignobilibus nobiles, de pauperibus diuites factos subito intumescere, obliuisci pristinae abiectionis, genus quinque suum erubescere, ct d ignos se aestimare dignitate, ad
quam ambiendo peruenerunt. Superbia igitur omni ope fugienda ; contraque omni studio,& cura retinenda est humilitas, ut tanto se submissius gerant, quanto externo isto splendore alios antecellunt. Quod sane eo etiam diligentius curandum, quo plura sunt in hoc gradu, quae mentem efferre, & insare possunt. Omnino enim verum est quod scribit S. Bernardus ad Archiepiscopum, In alto posito tR altum sapere, dissicile est, & inusitatum, scd quanto inusitatius, tanto gloriosius. Timor de adepta iam altitudia ne tardere magis, quam placere facit altiora. Quamobrem magnopere falluntur qui humilitatem Monachis tantum, aut religiosis conuenire existimant. Plane enim Omnibus conuenit, vel potius est omnibustnecesseria, etiam si in altissimo gradu collocati sitiat, & nisi ea retineant,quam alte in homillum oculis ascendunt, tam in oculis Dei cadunt , & corruunt. Hinc enim illud S. Bernardi ad Euge- Lib., nium Pontificem. Cum omni indifferenter personae humilitas sit quidem turris fortitudinis a facie inimici, nescio quo pacto tamen vis eius maior in maioribus, & in clarioribus clarior comprobatur. Nulla splendidior gemma in omni prς cipuo ornatu Summi Pontificis. Quo enim celsior caeteris, eo humilitate apparet illustrior, & seipso. P qc igitur humilitas in boni Cardinalis pectore suos quosdam effectus habet insignes, & illustres, primum erga Deum ,
ut se ei toto animo subijciat, ut obediat in omnibus, ut cit 'timore, & tremore salutem suam Operetur, caueatque, ne eminentia inter homines, & potentia, & opes animum tollant adeo, ut etiam apud Deum, aliquid se esse arbitretur, sed ut dixi, Aijciat se se coram Deo, & puluerem,
129쪽
ac cinerem putet. Deinde etiam apud alios homines, ne aduersus inferiores insolescat, ne eos contemnat, ac despiciat, sed omnes eiusdem naturae esse meminerit, eundem que patrem, eundem habere iudicem Deum, neque vero
impdsis sibi honoris significationibus gaudeat, nec ebrius vi dicitur dulci sortuna sui ipsius suaeque infirmitatis obliviscatur, sed hominem se esse meminerit, id est fragilem,
L ς'd' atque mortalem. Quin etiam ut ait Bernardus non se ex
eo aestimet, quod postea factus est, sed ex eo quod natus est, quoniam adhuc est quod erat, nec illud reiectum, sed hoc adiectum. Itaque si remota externa specie atque imagine ista, quam hominum oculis illa purpura, & ille splendor ostendit, interiora inspicere velit, quid aliud ibi inueniet, quam eandem infirmitatem, ac imbecillitatem , &miseriam, quam in alijs, s pe etiam maiorem, quam in abidem. alijs plurimis Θ Dirumpe ait B. Bernardus Eugenio velamen foliorum, celantium ignominiam, non plagam curantium. Dele sucum fugacis honoris huius, & male color tae nitorem gloriς, ut nude nudum consideres, quia nudus egressus es de utero matris tug. Nunquid insulatus Θ nun quid micans gemmis, aut floridus sericis , aut suffarcinatus metallis si cuncta haec veluti nubes quasdam matutinales velociter transeunte ς, & cito per transituras dissipes& ex suffles a facie considerationis tuς , occurret tibi homo nudus, & pauper, & miser, & miserabilis, homo doles quod homo sit. erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit. Homo natus ad laborcm, non ad honorem. Homo natus de muliere, & ob hoc cum reatu, breui uiuens tena porri ideoque cum metu, repletus
multis miserijs, & propterea cum fletu . Haec & alia multa D. Bernardus, quae si meditari, & semper ante oculos habere debet Pontifex ad studium humilitatis,quanto magis Cardinalis ξPostrema sunt duo in hoc honorum usu magnopere obseruanda Cardinati. Alterum est illa obligatio, quae con sequitur
130쪽
sequitur ad bene sancteque vivendum, ut quantum quisq;
inter alios eminet gradu, tantum etiam emineat vita. De
quo ipso optime D. Gregorius in quadam Epistola. Iam nunc, inquit, studio maiori res indiget, ut cum honor cre- - scit, etiam solicitudo proficiat ,& vigilantia excrescat. Vitae quoque merita subiectis in exemplum veniant, &nunquam tua per suscepti honoris gratiam, sed lucem coelestis patriae acquirat. Alterum deinde est, ut quicunque sit honor, quaecunque celebritas, & amplitudo, eam semper dirigat ad illum ipsum finem, cuius gratia haec instituis . . . ta sunt. Cur autem instituta, nisi vi hqc hominum reu tentia Cardinalem adiuuaret ad suum munus inter homines recte exequendum, in quo exequendo aliqua, nec sane mediocri, opus erat auctoritate Θ Ut enim omnes artes
sua habent instrumenta, pictor penicillum, sculptor scalpellum, alij alia, sic etiam Cardinalis, qui ad Ecclesiam aedificandam non modo, ut Faber , sed etiam ut Architectus adhibetur in tam praeclaro opere, propria quaedam habet instrumenta atque inter alia hunc etiam honorem, de quo loquimur, hunc splendorem, hanc veIuti maiestatem.
Quare is quidem peruersε facit, si id ad suam gloriam, si
ad familiae sus incrementum reserat, non ad Ecclesiae commoda. Audiat igitur B,Gregorium, quid in hanc sententiam, & quam expresse disserat. Habet, inquit, spiritualis praelatio exteriorem gloriam dignitatis, habet, & int rioris magnitudinem oneris ι Honor ipse dignitatis per se magnum est onus mentis, quia contemni debet; & placet. Contemni quippe debet, ne mentem per superbiam eleuet, ct suscipi debet, ut coelestia quae doctor loquitur, su- - biecti venerentur. Grauius ergo onus de honore nascitur, quia electus Pastor magna animi virtute ferre potest,
Vt despiciat illud in se, quod pro Deo recipit in se, ut videlicet talis pro Deo sit, & semet ipsum abneget, & non ab neget, ut sit quod est pro Deo, & quod est pro semetipso non sit. En igitur quomodo, ut a reliquis Ecclesiae Praem