De cardinalis dignitate, et officio. Hieronymi Plati e Societate Iesu. Ad illustriss.mum et reuer.mum dominum D. Flaminium Platum S.R.E. Cardinalem

발행: 1602년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

quoque dicendum est aliquid, praesertis quoniam ut intavia lutulenta dissicile est tantam adhibere cautionem, ut non aliquid coeni adhaerescat, sic in huius vitae via, eoque magis, quo maior est, materia, ac licentia peccandi,ut omnium concessu est in ipso Cardinatatu . Sed quo dissicilius hoc praeclarius. Primum igitur praesidium ad hanc mu ditiem conseruandam, cuius praemium est visio Dei, est iI- la ipsa cautio, quam modo attigimus, & sui ipsius custodia, non mouo a magnis, & grauibus delictis, sed a min

ribus etiam ac leuioribus, quae vulgo contemni solent.Nec debent Cardinales aspernari minutam hanc, curiosamque diligentiam, quasi non deceat tantam dignitatem ad haec minima descendere. Quicquid enim ad animae salute pertinet, non potest esse parum, sed maximum, & grauissimum, existimandum est i quippe quo contineatur qternitas. Ostendit hoc satis Isboseth exemplum, qui cum Rex ' tamen adeo misere occisus est, parua re spreta, quo niam videlicet ianuae custodiam foeminae mandarat, quae insuper obdormiscens in domini mortem insidia inres ad-, .moe. e. misit. Nequaquam vero ait D. Gregorius Isboseth istem hac morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, idest mollem custodiam ad mentis aditum deputasset. Fortis namque, virilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Quamobrem si remedium aliquod qi'ς rimus ad hoc malum, a Cardinali propulsandum illud est unicum, ut quemadmodum supra de oratione diximus, sic etiam huic ipsi studio certum quotidie teinpus tribuat adstas Omnes actiones, & cogitationes,di scutiendas, seu ei e isque examinandas, cuiusmodi tuerint, quo linimo , quo fine, quibus modis, & in omnibus videat, quid a tecto deflexerit , Nam si hoc omni Ius praecipi solet, & alioquin vix potest Christianae vitae institutio iustineri, propter tam multos incursus, quanto id dissicilius erit Cardinali, cuius

vitae ratio inter scopulos, ac sy rce. Lam periculosas perpetuo

152쪽

DIGNIT A TE, ET O p DC. et a

teo nauigat Est deinde aliud etiam adiumentum ad hanc

conscientiς integritatem tuendam, ex sacramentis, quae si crebro,& recte percipiantur, magnam omnino vini habenuad animam abluendam, si quid maculae aspersum est, tum etiam in suo nitore, atque innocentia conseruandam i Erquiqem Eucharistia quotidie fere, prateriam Sacerdoti Cardinali, peccatorum autem consesso bis saltem in hebdomada esset frequentanda . Sed in confessione illud esse potest viiij, quod quosdam facere videmus, ut conre sarios adhibeant homines valgares, & exiguae auctoritati S, ac scientiae,quos ipsos nunquam vident,iusi curri lunt expianda peccara . Quare optimum in hoc quoque videtur Cardinalis Borromet consilium ad Cardinalem Battor cum, ut d .i aliquem habeat spiritualis vitae magistrum, & patrem, qui

curam gerat eius informandi, & instituendi cuius munus sit eum monere, qua ratione multiplices daemo iis insidias

vitare, & pugnaa superare possit. Ita igitur faciendum , ut aliquis eiusmodi deligatur idoneus , tum doetrinae , , de prudentia, tum etiam virtute, eique non solum patefiane delicta, sed etiam scrupuli dubitationes communicentur: ab eo consilium petatur, apud eum deponantur molossiae, quae nonnunquam incidunt: ipsius iudicio acquiesco turr denique illi tota committatur anima, ac perinde ut solet duci in dubio itinere pare atur. Caeterum ad puritatem retinendam, illud etiam magnopere confert, ut an iamus torpescere non sinatur nihil agendo, sed semper aliqua re bona & utili, atque fructuosa occupatus teneatur. Nihil enim aeque eum contaminat, atque ocium desidiosum, propter ea, quae ex eiusmodi octo consequi solent, cuiusmodi sunt confabulationes superuacaneae, narrationes rerum noua ruin, & quod Paulus Apostolus condemnaL, Colas. 3 τui pes termones, stultiloquia, scurrilitates, quae ad remi EPhςs se non pertineat, denique etiam detractiones, assentationes, B alia eiusmodi Quamobrem recte S. Bernardus ad Pondi Lib.

tricctu Eugenium, quod ulam conuenit etiam in Cardia ' nalem;

153쪽

a o DE CARDINALI s

tialem: Fugienda inquit, ociositas mater nugarum, nouer ca virtutum. Inter leculares nugae, nugae sunt: in ore Sacerdotis blasphemiae. Consecrasti os tuum Euangelio ta libus iam aperire illicitum, assuescere sacrilegum est. Porro detrahere, aut detrahentem audire, quid horum da nabilius sit, non facile dixerim. Sed cuin ocium dicimus, non id solum intelligimus, cum stertendo, aut nihil omni.no agendo, verum etiam cum inutilia agendo tempus per ditur, aeque enim hic quoque perditur. Itaque superuaca ne a quaedam officia, ambitiosς salutationes, circuitiones per urbem, haec omnia & alia huius generis Cardinali frugi , & graui omnino vitanda sunt. Docet hoc B. AmbrC- Φ. scro. 1ius in libris de offici js, quibus persectam Clerici formam

tradens, hoc etiam intcr caetera grauiter monet, ne tem

pus inaniter terant, ct praetcrtim crebris visitationibus ,&coltcquutionibus infructuosis. Cur enim inquit, illa tempora , quibus ab Ecclesia vacas lectioni non impendas Cur non Christum reuisas, Christum alloquaris, Christuaudias Illum alloquimur cum ora tr us, illum audimus,

cum diuina legimus oracula. Quid nobis cum fabuli e Ministerium altaribus Christi, ron obsequium hominibus det ferendum accepimns. Quo loco D. Ambiosius non praeceptum modo tradit ocij fugiendi ab homine Ecclesiastico

sed etiam rationcm, ac viam fugiendi, oratione scilicet, &Iectione. Et certe si iucunditas ,& Oblectatio qt itur, quis adeo hebes sit, ut maiorem esse putet', Symphonia audienda, aut horto visendo, aut vi bis vicis inutiliter ex

vehiculo lustrandis aut ex alijs ex hoc genere oblectamen in iis, quam ex honestissimo, S suauissimo mentis pabulo Sed tamen quod ad lectionem attinet, nam de oratione antea diximus videndum est quid conueniat Cardinalis

grauitati. Non enim omnes libri, aut omnia studia conis ueniunt. Primus igitur locus tribuendus est, sacris litteris,

Ris a. de quibus S. Hieronymus in Clerici institutione, diuinas, inquit scripturas saepius lege, immo nunquam de manibus

154쪽

DIG NITATE, ET OFFIC. I r

ruis sacra lectio deponatur. Proxime deinde numeranda S notorum Patrum volumina, qui tum obscuros sacrarum literarum locos doctissimis commentarijs illustrarunt, tum etiam proprij ingenij monumentis Christianam Rempublicam locupletarunt. Atque haec quidem tam multa,& tam priclara, addo etiam tam varia sunt, ct in omni pene argumento, ut qui ijs non delectetur, ac teneatur, eum plane nihil la pere dixerim, omnique carere iudicio etiam ipsius iucunditatis. Post hςc studia quae primum, S praecipue Cardinali, ut Ecclesiastico homini congruunt, sunt etiam ea studia, quq in Ecclcsiae administratione usum aliquem habere possunt, ut iuris Pontifici; , Conciliorum, & Con. si tutionum,quq tum ab antiquioribus tum a recentioribus Pontificibus manarunt, quas omnino nosse, & perspectas hahere decet Cardinalem. Si vero aliquod etiam peculiare munus iniunctum ei sit, ut qui in iudicandis causis,quet ad tribunal inquisitionis referuntur, vel in quςstionibus f per ConciliumTridentinum exortis assistunt, vel alijs eiusmodi rebus operam nauant, hi quidem suas singuli partes sic sustinere debent, ut Omnem in eo adhibeant diligentiam: nec committere, uti laboris fuga vllum detrimentum, vel priuato alicui, vel quod grauius est, uniuersae Ecclesiae eueo ni at. Hae igitur occii

pationes debent optimi Cardi-'nalis , his qui intentus fuerit, facile aditum ineptis,& prauis actionibus atq; etiam cogitationibus Obstruet,illai que integritatem, ac purit tem animi, quam diximus retinebit is

155쪽

stuomodo Cardinalis αrdinatus esse debeat erga prox os . CV. Xa II.

V M Cardinalis,& in seipsum, & quod pri

mum , ac praecipuum est erga Deum ita imstitutus fuerit, ut debet, sequitur ut erga reliquos homines ex eadem virtutis regula sese componat. Sed quoniam varia sunt genera hominum, varij j- gradus coniunctionum, ab ijs o diamur,qui longius distant, ut deinde ad propiores veni fmus . Hi vero sunt communes homines, quibus nihil fere aliud debet Cardinalis, quam aedificationem, bi. nignitatem, denique etiam beneficientiam. Ex his autem tribus aedificationem semper,& omnibus debet, duo reliqua,quoties usus incidit, & quibus in rebus incidit. In primo capite duo includuntur, alterum, ne quid extet in Cardin Ii,quod scandalum, aut offensionem cuipiam pribeat, alterum ut praeterea extent exempla virtutum. Nam de PHR priori recte S.Gregorius. Nullum inquit, puto ab alijs ma ' δ'''3 ius praeiudicium, quam a Sacerdotibus tolerat I eu S,quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se is .cxempla prauitatis cernit, quando ipsi peccamus,qui compescere peccata debuimus. Est autem ea ratio communis quidem omnibus Ecclesiae Pret latis, sed magis ijs conuenit qui inter alios, altius eminent,cuiusmodi sunt Cardinales. Hos .n. locus ipse spectabiles, facit ut in eos omniti oculi per se incurrant, nullumque eorum vel dictum vel factu in possit esse obscurum, quoniam scilicet in clara luce versantur. Quare horum quidem peccatum non ipsis tantum nocet, sed etiam aliis, qui si improbent, in detractionem, ac maledicentiam incidunt, si probent facile ipsi quoque in eadem labuntur, quanquam etiam si non probent, tamen facile labuntur, quoniam maiorum exemplum hanc indu-

156쪽

tit licentiam. Quamobrem praeclarum illud B. Hieronymi ad Clericum, caue committas, quod aut qui reprehendere volunt digne lacerasse videantur, aut qui imitari cogantur delinquere. Sed illud magnopere tenendum Cardinali, qui ostensioni,& scandalo esse nolit, ne quidquam committat quod sua natura sit mali exempli. Nam si inani ostentatione, aut simulatione virtutis, se fallere posse sperat, aut ita vitia sua tegere, ut in lucem non prodeant, ve-

. hementer ertat. Nihil enim fictum, ae simulatum potest esse diuturnu, quoniam nec semper occuItari possunt, quae in tenebris fiunt, quin aliquo casu erumpant, & ipsi domestici, atque intimi pleni rimarum sunt, praesertim in aliena culpa. Denique hoc etiam postulat Dei iustitia in eos qui

peccant, ut nihil ita occultum sit quod non denique rcue letur. Accedunt etiam saepissime aemuli, qui obseruant, &expiscantur omnia ,& cum interdum etiam falsa confingant, quanto magis aperient vera optime ergo B. Hieronymus alio loco. Frustra, inquit, irascimur obtrectatori. bus nostris, si eis obtrectandi materiam ministremus. Beatus qui tam sancte, tamque grauiter disposuit vitam suam, ut de eo sinistri aliquid ne fingi quidem possit, dum adue

sus obtrectator u libidinem pugnat meriti magnitudo, nec fingere quisquam ausus est,quod a nullo putat credendum esse. Hoc igitur praeceptum si cui tenendum est, maxime Cardinali, qui talem, & tantam personam gerit in Dei Ecclesia, ut vituperatio etiam iniusta, non solum ipsi notam aspergat sed etiam dignitati. Quare eo studiosius cauere debet, ne quid committat etiam per imprudentiam, quod sermones dare possit, pr sertim cum homines ab insita quadam malitia multo procliuiores sint ad male sentiendum, & scilicet auctoritas omnium eorum, qui in Republica versantur, non veritate solum sed etiam fama nitatur. Neque tamen satis est Cardinalibus scandalum omne vitare, sed insuper tale virtutum specimen praebere cos oportet, ut quemadmodum Dominus prς cepit, Iuceat lux eo-S a rum

il ait. Im

Mati . .

157쪽

D E CARDINALI S

rum coram hominibus, ex quo sequatur, ut videntes eora Lib. bona opera, Deum glorificent. Quocirca Cyprianus. Cum ist. tr. omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo maginPraepositos, & Diaconos, curare hoc fas est. qui exemptu, di documentum caeteris de conuersatione, & moribus sui praestent. Alterum caput erat benignitatis, & comitatis cuiusdam quae multas ob causas magnopere conuenit Cardinal i. Sed

haec quidem si honoratis tantum hominibus exhibeatur, nihil omnino praeclarum habet ; Quis enim id non faciat

nam nec aliter licet. Illud igitur laudandum,atque ex vi tutis ossicio est, cum ea affabilitas etiam in homines mu to inferiores, etiam in tenucs exercetur. Quod sane saeculari quoque Principi pulchrum est, sed multo magis Carindinali . quoniam hic quicunque est Principatus Ecclesiasticus, non tam datur ad eminendum, quam ad laborandum, nec tam externo splend9re, quam mmi sterio, atque opere definitur. Itaque eo magis decet Cardinalem recordari semper eius aequalitatis, quς est in natura humana, S ita gradum suum tueri, ut omnem arrogantiam.& fastidium fugiat, nec inferiores aspernetur, aut despiciat, sed potius Omnem humanitatem Omnibus praestet, & culmen illnd dignitatis mitiget, multis condimentis mansuetudinis, de suauitatis. Quare ad hoc magnopere pertinet primum aditus praebere quam facillimos, idque omni hominum generi, deinde etiam retinere patientiam in audiendo, lenitatem in satisfaciendo. Irasci autem intempestiue accedentibus, aut inepta rogantibus, & in morositatem quandam inutilem ,& odiosam incidere, leuioris est animi, Squi nec alios serre, nec seipsum vincere queat. Quocirca. id omnino fugiendum Cardinali, contraque studendum , ut nomen habeat hominis blandi, ac facilis, & cuius animus, & aures omnibus pateant, qui velint, & quamdiu v lint.

Hoc autem quanti fieri,& quam studiose retineri debeat

158쪽

1 Praelato, eoque magis, quo fuerit eminentior, indicat S, Nazianaenus, qui in laudatione magni Athanasiij, hoc pri ori .i,

ter caetera commemorat, tanquam magnum, quod esset v, ta sublimis, animo humilis, atquae ea quidem virtutis ex cellentia, ut nemo ad eum aspirare posset, sed simul ea comitate, ut eius congressus,& colloquium esset omnibus e positum , essetque iermone iucundus, iucundior moribus. neque in eo vel mollities dissoluta, nec seueritas fastuosa , di importuna appareret.

Reliqua eii beneficentia virtus omnino Principe digna, quoniam nihil est quo propius ad Deum accedat cuius natura est semper i tacere. Sed haec quidem ben cficentia in proximum, ut sapienter icripsit S. Ambrosius, duplici in Lore. Fogcnere est, vita quae pecunia, cti subsidio rei adiuuat, ait va, quae opere impenditur, ut dando consilio, eripiendo expericulis, reconciliando inimicos potentiores, S alijs h iusmodi factis , quibus non inopes modo , sed ditiores etiaintcrdum egent. Itaque verum est, quod S. Ambrosius addit, di si prior illa beneficentia magnopere laudatur, hanc tamen saepe esse multo clariorem, & splendidiore quoniam altera ex arca, altera ex virtute depromitur, dc pecuniae largitio fontem ipsum benignitatis exhaurit, quia quo plus impenditur, & consum uur,eo minus restat ad erogandum: at qui opera, & industria, & facto ipso beneficos, di liberales se praesta ni, ipso usu, & exercitatione.virtutis, quotidie paratiores fiunt, & promptiores.. Quare hoc quoque charitatis genus exercendum est Cardinali, & praetertim in eos, qui maxime opis indigent,& tamen carent adiutore, ut sunt pauperes viduae, & pueri orbi parentibus, &omnino omnes tenues, & egentes. Quo loco opere prem tum puto Elaearii Comitis, ac Principis praeclari instit rum commemorare, ut ex Principe seculari eo magis discant Ecclesiastici, quid in hoc genere eos facere oporteat. Pitc enim cum praeter proprias opes in magna esset gratia

apud Robemitu Galliae Resem. itemque apud Carolum eius

159쪽

DE CARD IN ALII

eius fissum qui Neapolitanum Regnum pro Patre admini strabat, & apud eum omnia posset: nimirum lautissima m nera, & ditiis in a ad eum quotidie deferebantur, sed ille

omnia consta ater repudiabar, cum diceret, etiam si non ignoraret, posse se sine culpa accipere, vereri tamen ne suo exemplo alij mouerentur, qui deinde etiam cum culpa acciperent . Itaque cum aliquando ex cubiculo suo ita auditus esset orare. Domine tu mihi in coelo debes centum auri uncias, itemque duos pannos purpureos. interrogatus quid hoc sibi vellet respondit, quia illo die ea munera sibi oblata respuisset. Cum autem videret pauperum causas, ct negocia in aula negligi, miseratione commotus accessit ad Principem, magnopere petens, ut se pauperum aduocatum constitueret. Quod cum impetrast et, ea procuratione

tamquam Regno adepto laetus, grandiusculum sacculum fieri luist, in quem lupplices omnium libellos coni j ciebat, eaque re vulgata, tantus ad eum concursus inopum ficri coeptus cst , ut quoties domum rediret, vix ianuam posset ingredi. Atque id quidem munus omni studio exequebatur, audiebat eos diligenter, S sedate, etiamsi supet fiuvi ,& inepta proponerent. Quin etiam cum semel in eo esset, ut lotis manibus mensae accumberet, importune quidam accedens, quaesiuit quid de tuo libello factum esset. At ille

expectare eum iubens, surgit e mensa, statimque in curiam Properat, confectoque negocio reuersus, cum pauperi homini satisfecisset, tum demum resedit. Haec autem erat

eius vita, haec oblectatio. Idem igitur conuenit bono , &pio Cardinali, ut potentiam, & auctoritatem suam, ad eos praecipue subleuandos conserat, qui praesidio destituti sunt& hoc nomen Advocati pauperum magis sibi conuenire , magisque gloriosum esse existimet, quam ullum alium titulum: Et merito cum etiam Deus ipse hoc eodem inopum , & miserorum patrocinio tantopere glorietur. Verum id malum est quod contra fit a plerisque, a quibus enim mutuam gratiam, & remunerationem sperant, ijs potissimum inser-

160쪽

D IGNI ΤΑ ΤΕ , ET OFFIC. 2 et

inseruiunt. Itaque si altet Cardinalis non dico petierit. sed innuerit, omne studium adhibetur, nulIo labori parcitur . Si vero vir tenuis egeat, ne multae quidem preces sus

ficiunt. Quare illa quidem non benignitas, aut charitas. existimanda est, sed mercatura suarum utilitatum, si honorem spectet, ambitionis, si lucrum, auaritiae, & qui ita fecerint, in eos quoque illud Domini conuenit. Receperunt Matt.ε. mercedem suam. Neque vero minus necessaria est Cardinalibus altera illa pars beneficentiae, quς consistit in dando. Sic enim ait S. Antoninus debere eos scire se patres p. I tit te. esse pauperum,& praesertim religiosorum. B. Bernardus autem de Praelatis omnibus, quod aeque, aut etiam praeci pue, conuenit Cardinalibus ita nudos, atque famelicos clamantcs, & queritantes inducit. Nobis frigore, & fame laborantibus, quid conferunt tot mutatoria, veI extensa in porticis, vel plicata in manticis Nostrum est quod effunditis. nobis crudeliter subtrahitur,quod inaniter expenditis. Et nos Dei psalmatio, & nos sanguine Christi redempti sumus. Nos ergo fratres vestri. Videte quale sit

de fraterna portione pascere Oculos vestros. Vita nostra cedit in superfluas copias vestras. Nostris necessitatibus d dtrahitur, quicquid accedit vanitatibus vestris. Duo denique mala de una prodeunt radice cupiditatis, dum &vos vanitando peritis, & nos spoliando perimitis. Huc accedit, quod haec Omnia, nec negociariolus studio,nec proprio manuum exercitio vobis elaborastis, i d nec iure hereditario possidetis. Haec & alia plura S. Bernardus in hanc eandem sententiam, quae demum ita concludit, nunc quidem pauperes haec corde tantum coram Deo loqui, caeterum, inquit, in futuro stabunt. in magna constantia aduersus eos, qui se angustiaverunt, stante quippe pro eis Patre Orphanorum, & iudice viduarum. Quare nihil potest essed ubitationis quin inter reliqua ornamenta boni Cardin iis, haec etiam liberalitas requiratur, & quidem non ut Or nameIu um voluntarium, sed ut necellarium . itaq; di si ea

SEARCH

MENU NAVIGATION