De cardinalis dignitate, et officio. Hieronymi Plati e Societate Iesu. Ad illustriss.mum et reuer.mum dominum D. Flaminium Platum S.R.E. Cardinalem

발행: 1602년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

so DE CARDINALI s

quoq; largitas referenda est ad facultates,tamen si in alterutro excedendum sit, satius est excedere in hanc partem quam&alijs utiliorem, & Deo gratiorem scimus, cuius prouidentiae, & curae,si semper zonfidendum est, multo magis hae etiam causa adiuuante. Ex quo est illud D. Ain Mosij non auctoritatem solum, sed etiam experientiam a se ex εὐιέ. ferentis. Scio, inquit, plerosq; Sacerdotes, quo plus coa- tulerunt, plus abundasse.

Quid Cardinalis fruare debeat erra suam

famitam. Cap. XXIII.

ο ST hoc generale, ct commune officium .

quod a Cardinali debetur hominum com munitati, est etiam aliud magis proprium,&praxipuum familiae debitum. Vt enim familia feruitium, fidem, studiumque ei impendit, sic ipsum familiae curam, amorem, remunerationε rependere oportet Prima autem cura esse debet in admi

tendo , Multi enim te importune ingerunt, multi aditumquqrum per amicos potentes, & quibus negari vix possit. Quare si ex aliorum arbitratu, aut precibus, & gratia omnes recipiantur, sine dubio non aula erit, sed sentina vitioiarum. Est igitur hic delectus adhibendus, prssertim cum multi occurrunt quod sere euenit ut aptissimi, & optimi quique seligantur; Nec valet ea ratio, ut quemadmodum 11 pingendum, aut aedificandum sit, sufficit umque i ci num artificem inuenire. nec refert quibus sit moribus,sic in domesticis ministris satis esse si in suo genere, ut inconomi aut Cubicularιj, suum quitque munus expleat, caetera non adeo esse curanda. Non placet, inquam, nec consentanesi est. Aliud enim est alicuius opera conducere, aliud etiam in suorum numerum recipere . illi enim nihil amplius ad

conductorem pertinent, horum autem non solum facta, ted etiam

162쪽

etiam dicta praestanda sunt. Et quidem in ijs, qui domi nascuntur, ut in liberis, non est huic discrimini locus, sed ac- ipiendi sunt quicunque sunt: at eorum qui iudicio eliguntur debet omnino magna haberi ratio, praesertim a Praelato ditanto Praelato, quantus est Cardinalis, idque tum eius officium, tum etiam bona existimatio requirit. Quam ob causam prudenter S. Hieronymus ei praecipit, quem ad per EFista. fectam Clerici vitain instituit. Tales, inquit, habeto socios, quorum contubernio non infameris. Hoc faciebat Carolus ille Borromeus quem accepimus adeo diligentem fuisse in hoc genere, ut neminem in suum reciperet gregem quem non lente ac cunctanter periclitatus esset. Nam nisi omnino essent ex diuturna familiaritate perspecti, cos ad menses aliquot in alia quadam domo retinebat ubi plani perspiceret, quales essent. Quod di si communiter factu difficile est nec semper necessarium, tamen hanc parte χmnes imitari oporteret, ut non nimium faciles se praeberent in recipiendo, sed potius ex bonorum, & fidelium hominum testimoni js studerent, unumquemque cognoscere. Haec igitur prima debet esse cura . Altera deinde est, postquam in domo fuerint, ut vitam ducant quam oportet, a qua cura non debet Cardinalis existimare se immunem esse. Immo vero ut ait S. Antoninus peccat si non prouideat, ut familia quam habet sit hone- s . .

sta, non vacans compotationibus non obscaenitatibus, non

rixis, aut inimiciti js, nec etiam adulationibus. Quod eo magis prouidendum . di curandum est, quia in aula ut plurimum haud ita multum loci est virtuti, ct frequentius vigent vitia, verumque est quod a S. Bernaido scriptum est. de ς'n Curia bonos facilms recipere magis, quain facere consue *φ.uit. Et Pius II. Pontifex vir magno ingenio, elegantique doctrina, cuius multa feruntur sapienter dicta, hoc etiam inter reliqua dicere solebat, ut in mare flumina omnia, sic omnia vitia in aulas magnas prassertim conssuere solere ia .

. Cum igitur hoc ita sit, ossicium est Cardinalis, ut non m

163쪽

do vigitat pro domo sua, sed etiam hoc ita faciat, ut sciat eum vigilare. haec sit opinio eum inimicum fore omnibu

vitiosis. Nam hic metus absterrebit a peccando, & cum initio id metu fecerint, paulatim deinde virtutis capi I dulcedine assuel cent sponte facere, quod faciunt. Haec enim hominis natura, haec vi, est consuetudinis . Quale hoc plane faciendum Cardinalibus, ut quoad diligentia, ac prude-lla conniti possunt, omnia vitia domo tua exturbent, nec committant, ut cum Dei se seruos esse profiteantur. Deili stes domi suae alant, di alant ex eo ipso , quod a Deo acci piunt. praesertim Ecclesiasticis Opibus,quae sunt Deo consecratae. Videamus quid de scipio piaedicet David in eo pisImo,quo boni principis formam describit. Superbo ocu- Io, & inlatiabili corde, cum hoc non edebam. Superbiam primum, & auaritiam remouet,&qui his vitiis laborent cum his, ne cibum quidem capere se posse profitetur. Addit deinde quos ad suum obsequium adscisceret,Oculi mei ad fideles terrae,ambulans in via immaculata, hic mihi misit strabat di quasi diceret, ita se viros integros inquirere so Iere,ut ubicumque terrarum essent ad se aduocaret. Non habitabit in medio domus meae,qui tacit superbiam,qui loquitur iniqua,non direxit in couspectu oculorum meorum, id est,nullo apud me loco fuit,nulla gratia. Hoc igitur si faciebat princeps laicus, no multo magis s aciat princeps Ecclesiasticus Θ Certe S. Bernardus etia in a Summo Pontifice id exigit inter reliquas curas totius orbis terraru . Sic enim ad Eugenium. Sunt, inquit,quae te ignorare nolim, mores quorumque,& studia . Non oportet ut vitia domus tuae vltimus scias, quod quamplurimis nouimus contigisse. Quapropter alius alia dispensat,de diiciplina tu provide, illud

nemini credas, si intolentior coram te sermo lonuerit, veshabitus apparuerit, manus tua super eiul modi, tu vici lcere iniuriam tuam. ImpunitaS auium parit, ausus cXccllum.

Domum Episcopi decet sanctitudo,decet honestas, horum disciplina custos. In vultu, in habitu in incessu illorum,qui circa

164쪽

eirca te sunt, nihil residere impudicum, nihil indecens pa. tiaris. Haec Bernardus. De sancto ElZeario, cuius paulo ante mentionem fecimus, ita scriptum legimus, adeo fuisse seuerum, in disciplina familiar, ut aperte diceret, nolle se quemquam suo pane vesci,quem mortali peccato implica tum sciret, idque exequebatur: statim enim expellebat. quem cognorat, turpe aliquid admisisse. Multas etiam leges praescripserat, quas ab omnibus volebat seruari & hane inter alias, ut omnes aulici, ac milites quoque, quos domi habebat singulis hebdomadis peccata consessione expiarent . blasphemias autem, immo vero Sacramenta leui ter ac temere pronunciata, nullo modo tolerabat. Quin etiam sanxerat, ne quisquam alterum offenderet, quod si faceret. statim in gratiam rediret, volebat q. omnes In summa Pace& concordia degere . Quamobrem non est quod quisquam dissicultatem excuset, aut dicat non posse aulas reformari,

vel praescribi leges aulicis. Nam si hic omnino Laicus, &ψxorijs vinculis impeditus, addo etiam in ipso feruore aetatis sic enim accepimus haec omnia tam bene intelligere, atque etiam exequi potuit, quomodo non turpe sit in eo statu, qui peculiari quadam ratione Deo est consecratus, non hςc eadem, aut aeque, aut etiam melius ciscere Adsit modo voluntas patris familias. qua nihil eis cacius ad seruos quaqua versus impellendos. Nam si ea se se ostenderit, omnia plana, & expedita erunt. Itaque Optima est ea regula , & ab omnibus utique Cardinalibus curanda, quam Borromeus proponit in illa ad Battoreum Cardinalem Epistola, quam sepe protulimus. Curabis, inquit, familiam castam, nec patieris inter domesticos tuos quempiam viuere, cuius non modo impudica sint facta,sed cuius etiam non sint verba, I mores admodum pudici, habeasque domi probatae virtutis viros, qui in hanc rem inuigilent, & qui te crebro de domesticorum vita commonefaciant. Modestia in verbis, & cultu corporis cernatur. Inluper curabis ut iuramenta a familia tua absint, turpes T a sermo

165쪽

x3a DE CARDINALIS

sermones, scurriles ioci, conuicia, contumeliae, & omnium verborum genera, quae alios laedant,inter tuos nec dici,nec audiri sines. Vestitus autem & si decens esse potetit,cauebis tamen ut a familia viri Ecclesiastici procul sit is corporis ornatus, quo milites, & prophani iuuenes uti solent . . Nihil itaque quod vanitatem, & ostentationem prae se ferat in tuo, & tuorum ornatu conspiciatur. Hactenus Bo

Tomeus, quibus unum addere libet, quod ad vestitum attinet, decere omnino Cardinalem, ut eius assectae si non omnes, quod ipse Borromeus faciebat, saltem magna ex parte clericesi habitu utantur; hoc enim & grauitatem redolet , & illis ipsis quandam maioris modestiae necessita tem imponit, & magis etiam conuenit Cardinati. Vt enim

dedeceret, si prophano Principi clerici multi famularentur, sic etiam non video,cur non indecorum sit, plures laicos versari in Ecclesiastici Principis comitatu; sed de is miliae moribus formandis, satis dictum est, si unum illud addidero, nullam aptiorem, aut compendiosiorem esse ad hoc efficiendum viam, quam si Cardinalis ipsius exemplupra luceat in omni virtute. Nam & hoc efficacius ad mouendum. & alioquin frustra in alijs inducere conabitur ea formam, a qua ipsius mores dissideant, di quantum verbis, ac prςceptis etficere studebit , ita suis tantum. destruet s

Atque haec quidem eum de qua hactenus diκimus, ad animum spectat. & ad diuina. Verum est etiam aliqua cura impendenda corporibus . idque necessarium est, quoniam neque aliter esset, qui seruitutis laborem perferrer,& ipsa iunitia, aequitas hoc requirit, ut labori ,& seruitio sua reddatur merces. Itaque recte Bernardus ad Eugenium . Necessaria inquit, de manu tua accipiunt, his contenti sint; tu vide ne egeant. Quare conuenit utiq, Cardinali, ut domesticis famulis honesta constituat salaria is atque eos etiam reliqua omni liberalitate prosequatur,

Quam facultas , & vires sinenta In quo genere plurimum

enituit,

166쪽

DIGNITATE. ET OPPI C.

ptituit,ut in caeteris, Caroli Porro mei virtus,quem scimus, idque adhuc tradunt eius intimi, amasse suos Omnes , non

ut seruos, sed ut filios, ct fratres, & large suppedita ite quq

Oportebat, quin etiam quanquam nollet ab ullo sibi serui-m, spe ullius beneficij Ecclesiastici, omnium tamen merita pio ratione personarum, atque pro meritis cumulate remunerabatur. insuper etiam conlucuerat quotquot domi habebat alloqui, interdum etiam cum singulis colloqui, etiainfimis, atque ex ipso stabulo, aut coquina, ut reiciret quomodo tractarentur, & an alicui fieret iniuria. Illud vero optimum, & ab omnibus Cardinalibus ita accipiendum ,

ut formula imperitandi suis, quod cs ipse in seipsum adcoseuerus esset, tamen in famulos omnem moderationem

tenebat. Itaque cum no cte ad sua studia surgebat,nec uia quam Onerosus esset, ipsemet manu tua Iumen petebat ex lampade, quam ob hanc ipsam causam in suo cubiculo aris de re perpc tuo volebat. ipse quoque cum maturum erat anagnosti suo lumen deferebat, sed silentio, ne dormie tem excitaret, ut cum per se expergisceretur, accensam inueniret lucernam. Idem etiam cum aliquis suorum aegrotaret, iubebat eum omnino quam diligentissime curari, eique muneri certos h maines peritos δε charitate fiagrantes

praefecerat, ac subinde ab alijs domesticis visitari volebat, ct ipscinet etiam visitabat, non solum nobiliores, sed infimos, tanta comitate, suauitate, ut nemo esset, cui non illa

domini sui humanitas morbum leuare videretur. Hqcuberius idcirco commemoraui, quoniam meo iudicio non tam exempli vim habent, quam praecepti , nec in clius, aut a 'tius aliquid in hoc toto genere tradi potest. Eadem etialaus tribuitur Iuliano illi Caelarino Cardinali, qui cum paruos admodum haberet redditus, quantum scilicet ex galero, atque ex tenui quadam Ecclesia percipiebat, medioci cctiam alebat familiam, non amplius quam triginta homi num , sed hanc praecipuo quodam amore complectebatur.

Rc iovebat, in inoibis ipse quoque tum neccilatia Pr ba

167쪽

DE CARDINALI s

hat omnia, tu etiam ultro invisebat,& consolabatur aegro tos, multisq; contigit, ut in eius manibus cum magno suo solatio spiritum Dxo redderent. Verum huc etiam perti- net facilitas quaedam in tolerando, quae inter domesticas virtutes, vel maxime Cardinalem ornat,& est index insitqgrauitatis, ut contra impatientia, & morositas indicat leuitatem, & ad multas adigit ineptias. Itaq; multum hoc nomine laudatus est Pius Secundus de quo paulo ante diximus, quem ferunt hanc humanitatem in omnes famul Osprqcipue tenuisse, & cum inscitia, aut etiam ignauia,& negligentia peccarent, paterna potius charitate ad manere, quam seuera Obiurgatione excipere solitu in . Sed in hac quam dicimus humanitate illud obseruandum video, ut sit quam nuxime communis Omnibus: que enim paucis quibusdam aut etiam uni defertur, ea quidem reliquis in grata, & odiosa est. Itaque in familia gubernanda hoc eriam ipsum curandum a Cardinali, ne semini un dedat ulli eκ suis, ac nimis familiariter eum adhibeat, quantumuis probum , ac fidelem nactus sibi videatur. Hoc enim multoruin aulis malorum seminarium esse solet, inuydiae, aemulationis, delationum, iurgiorum, sermonum, qui non in eos modo, qui sic amantur, sed in ipsum Principem erumpunt, quoniam omnes indigne ferunt unum sibi adeo praeserri, ex quo fit ut Cardinalis unum sui amantem, reliquos a se alienos, & pene inimicos alat. Deinde illi etiam qui siecaeteris praeseruntur, ut plurimum insolescunt illo fauore

in fiati, sensimque non solum in alios, sed in ipsum etiam dominum dominantur. Quod si nihil horum esset, tamen ipsa species serui tam gratiosi. non decet Cardinalem, nec ullam habet dignitatem, aut prudentiae, vel grauitatis significationem, eoque magis si ex propensa voluntate, non ex ratione aliqua aut ex alterius meriti, vel ossicis, quod gerat, necessitate, familiaritas tanta proueniat, maxime vero si illum malis etiam artibus, ut saepe usu venit, in eam

se se insinuasse appareat.

168쪽

DIGNITATβ, ET OFFIC.

Fi2uid Cardinali seruandum sit erga suos

propinquos. Cap. a XIV

E IN C E P S videndum quo se modo

geret Cardinalis aduersus cosanguineos,& propinquos. In quo quidem una est. ' difficultas, unum periculum ab illa nat m rati propemodum ,& insita cupiditate --augendi quam maxime eos, ct ornandi Quare hoc iam tractandum quid in hoc genere liceat,quid non liceat. Incipiendum est autem ab illa quaestione, qua in scholis accurate tractari videmus, an qui Ecclesiasticis

bonis fruuntur, eorum fructuum, ac proventuum sint d mini, an vero usus tantum sit eis concessiis. Neque tamen

praesentis est loci controuersiam hanc definire, quoniam alterutra vera sit harum sententiarum, idem plane sequitur, quod ad rem nostram facit; Nam si dominium non habent, nihil sunt aliud, quam administratores, in quo haec fides,& integritas requiritur,ut non possint abuti,non ad libitum prosundere, aut cui velint erogare, sed ut rem alienam caste, sobrieque dispensent. Si vero dominium habeant, tamen nemini dubitare licet, quin ea, quae Vitae, di statui supei sua sunt, in pauperum alimenta impendi

Oporteat. quoniam ad hunc videlicet finem sunt hi redditus instituti. Quod sane non ita accipiendum est,cum eX- trema Occurrit necessitas, hςc enim vel Rculares ipsos obligat, quorum iacultates prophanae,& propriae sunt. Ab Ecclesiasticis autem hoc amplius requiritur, ut etiam pauperibus in egestate subueniant, Hoc igitur posito, quod adeo certum, S apertum est, illlud etiam aperte sequitur,fM non esse, ista superflua seruare, ad suas vel suorum diuitias cumulandas, aut ad eorum statum augendum,& promouendum . idque ob eam caulam qua diximus. itaque

169쪽

Vrbanus Ponti sex. Res, inquit fidelium, quae domino offeruntur, non debent in alijs usibus, quam Ecclesiasticis, ct Christianorum fratrum, vel indigentium conuerti, quia vota sunt fidelium, & pretia peccatorum, & patrimoniaia pauperum. Quare hoc stabiliendum, & pro certo habendum , non posse omnino Cardinalem sine magna culpa ex Ecclesiasticis opibus propinquos suos locupletare . Quocirca recte monet S. Antoninus. Non thesauri Zent, nec

tribuant consanguineis plus quam indigent, di plus quain

eis congruit. Et Turrecremata cum Cardinalium peccata commemoraret, hoc quoque inter praecipua ponit, Cudilatant, inquit, patrimonia ex redditibus Ecclesiae, emendo villas, &possessiones,&casti a suis consanguineis,&cos ditando. Neque vero exculantur, quoniam simulctiam aliquas eleemosynas pauperibus tribuant, cum haec sit pars minima atq; deterruna P. Dant enim pauperibus

villisma quaeque, propinquis optima, & maximata. Haec ille ijsdem verbis. Idem docent etiam Canoni me ipsi, ut ' Cara Andreas Barbatius in eo libro quem scripsit ad Bessarione Cardinalem eo tempore Bononiae Legatum. Hic igitur ita sentit, quicquid Cardinalis acquirat ex Carditi alatu, acquiri Ecclesiae, nec donare posse, nisi exiguam partem. Quod si ex ea pecunia emerit bona, illa bona Ecclesiae deberi, immo vero si in ipso paterno solo aedificarit, non tan tum id quod aedificauit, sed etiam solum ipsum Ecclesiae cedere. Addit etiam alio loco, hoc eo certius esse, si quis eo tempore quo ad Cardinatatum prouectus est, non habuit propria bona: si vero dubium sit, an habuerit, tum, praeiudicium esse pro Ecclesia. Narrat praeterea hanc ipsam quaestionem, usu venisse sua aetate, cum Cardinalis Pergamensis Fratris filio magnam fecisset donationem, quam ait a Iurit consultis Mediolanensibus irritam, S inualidam csse iudicatam, quorum sententis ipse quoque subscribit, eamque pluribus deinde confirmat; Denique illud etiam disputat, an Summos Pontifex concedere possit Cardinali testin

170쪽

testandi facultatem, de rebus ex Cardinatatu quaesitis: multaque affert cur non possit, quia cum haec bona Ecclesiet sint, non debet ea suo iure priuari r quod si concedat, ita intelligi debere ad pias tantummodo causas,& ad eleemosynas faciendas, siue ad remunerandos bene meritos: non autem ad locupletandos propinquos. Haec ille, nec solus. Eadem enim sentiunt non modo Theologi, sed etiam Iurisconsulti, omnes plane, quos adhuc de Cardinalium statu scripsisse comperi, ut Iacobatius, qui ixς his i ci Cardinalis ipse fuit in libro de Concilijs. Hieronymus ij. '

Mantredus, Hieronymus Albanus, uterque in opusculo inris 3 r. de Cardinalibus. Ita enim assirmant omnes, eam Ponti- -'' ficis concessionem debere intelligi penes iuris Canonici definitionem, nimirum ad pias causas. Immo vero hoc etiam addere non dubitant,qui secus faciat, eum quidem in exteriori foro tutum futurum propter Pontificiam auctoritatem, sed non ita tutum in foro illo conscientiae interiori . Quid autem resert in hominum tribunalibus vincere causam, quam deinde perdas in Dei tribunali pG- sertim cum illic pecuniam, aut prς dium vincas, hic autem animam in perpetuum perdas. Sed quid Doctorum hominum lententias colligimus, cum videamus, quid sacri

Canones ,& sacra Concilia definiant ξExtat Canon ex Synodo septima. Quisquis Episcopus aliquid transtule e qui, quis

rit extra Ecclesiam, irritum sit. Non iterat ei fraudare ,

quicquam ex illis, vel cognatis proprijs donare, quς Dei sunt. Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur, sed non sub horum occasione, quς sunt Ecclesiae defraudentur . Haec illo loco. planum est autem quid sit largiri ut pauperibus, idest, si vere egeant, & praeterea particulam duntaxat aliquam. Quo pertinet etiam illud ex Concilio Toletano. Quicunque Pontificum, aut sanguine i t prcpinquis, aut fauore personis quibuscumque sibi con 'iunctis talia lucra commendare tentaverit, irritum sit, dc

V per

SEARCH

MENU NAVIGATION