Venerabilis viri, Ioannis Gessen , abbatis Ord. s. Benedicti. De Imitatione Christi libri quatuor. A Domno Constantino Caietano, ... recensiti ac permultis in locis, ex veteri MS. Codice restituiti. Accessit eiusdem Domni Constantini Abbatis Caietani

발행: 1616년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

mine tui solius quando ad plenum laeta-hor in tes Quando ero sine omni impedimento, in vera libertate, sim omni gravamine mentis, corpori Quando erit pax solida; pax imperturbabilis, secura;pax intus, Foris Iax ex omni parte firma Iesu bone, quando stabo ad videndum eo quando contemplabor gloriam Regni tuto quando eris mihi omnia in omnibuspo quando ero tecum in Regno tuo,quod praeparasti dilectis tuis ab aeterno Relictus sum pauper, exul in terra hostili ubi bella quotidiana,&issortunia

maxima. . . .

Consolare exilium meum,mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne

desiderium meum . Nam onus totum I

hi est, quid quid mundus hic offert ad solatium Delidero te intime frui, sed neque apprehendere. Opto inhaerere caelestibus,sed deprimunt res temporales,&immortificatae passiones Mente omnibus Rom. . rebus superesse volo, carne autem multe subesse cogor. Sic ego infelix homo mecum pugno factus sum mihimetipsi grauis, sum iritus sursum. caro quaerit esse deorium . O quid intus patior, dum mente caelestia tracto 4 mox carnalium turba H o. occurrit oranti Deus meus,ne elongeris a me,neque declines in ira a servo tuo. Fulue ira coruscationem tuam, dissipa eas:Emitte sagittas tuas, di conturbentur

302쪽

omnes phantasiae inimici. Recollige sensus meos ad te essec me obliuisci omnium

Inundanorum dicito abijcere, & contenere phantasmata Vitioruin Succurre mihi aeterna Veritas, ut nulla me moueat

vanitas Adueni caelestis suauitas, du-giat a facie tua omnis impuritas Ignosce quoque mihi, misericorditer indulge, quotiens praeter te aliud id oratione reuoluO. confiteor etenim vere, quia valde distracte me habere consueui. Nam ibi multotiens non sum, ubi corporaliter sto, aut sedeo:sed ibi magis sum , quo cogitationibus feror. Ibi sum,ubi cogitatio mea est. Ibi est frequenter cogitatio mea, ubi est,quod amo . Hoc mihi cito occurrit , quod naturaliter delectat, aut ex usu pla

Vnde tu Veritas aperte dixisti Vbi uis,

enim est thesaurus tuus, ibi est cor tuu . Si cactum diligo , libenter de caelestibus penso. Si mundum amo , de felicitatibus mundi congaudeo, &de aduersitatibus eius tristor. Si carnem diligo, quae carnis sunt, saepe imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quaecumque enim diligo, de his libenter loquor, audio,atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo, qui propter te Domine omnibus Mat. screaturis licentiam abeundi tribuit: qui naturae vim facit,4 concupiscentia carnis seruore spiritus crucifigit, ut serena-M ta

303쪽

ta conscientia, puram tibi orationem is offerat,dignus'. sit Angelicis interesse schoris,omnibus terrenis, foris, intus exclusis. nae beatitudinis desuper infundi sentis, de tabernaculo corporis exire Concupiscis, ut claritatem meam sine vi- cissitudinis umbra contemplari possis; dilata cor tuum, & omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde samplictimas supernae bonitati gratias,quae tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter subleuat,ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc coSitatu tuo , aut conatu accipis, sed sola dignatione superinae gratiae, diuini respectus; quatenus in virtutibus, & maiori humilitate proficias,de ad futura certamina te praepares imi hiq. toto cordis aflectu adhaerere, ac feruenti voluntate studeas deseruire.

Fili, iape ignis ardet,sed sine fumo

flamma non ascendit.Sic aliquorum de fideria ad caelestia fiasrant, tamen a tentatione carnalis dictas liberi nota sunt. Idcirco nec omnino pure pro hono Dei agunt, quod tam desideranter adie Petunt . Tale est, di tutari saepe desid

304쪽

rium,quod insinuasti fore tam importu-nm. Non enim est hoc purum, perfectum, quod propria commoditate est infectum.

Pete,non quod tibi est delectabiles, commodum e quod mihi est acceptabile,atque honorificum quia si recte iudicas,meam ordinationem tu odesiderio, omni desiderato praeferre debes, ac sequia Noui desideriti tuum,&iequentes gemitus audivi Iam velles esse in libertate gloriae filioru Dei: iam te delectae domus aeterna caelestis patria gaudio plena Dd nondum venit hora ista; sed est Iob Hadhuc aliud tempus, scilicet tempus bel- Ii,tempus laboris , probationis Optas summo repleri bono , sed non potes nocassequi modo. Ego stim expecta me s

dicit Dominus ydonec veniat Regnum

Dei.

Probandus es adhuc in terris, sin multis exercitandus . Consolatio tibi interdum dabitur, sed copiosa satietas non

concedetur. Confbrtare igitur,&est Iosue robustus,tam in agendo,quam in patiendo naturae contraria. Oportet te nouun βPh 6 induere hominem, Min alterum virum

mutari oportet te saepe agere, quod non vis:& quod vis, oportet relinquere Quod alijs placet, processum habebit; quod tibi placet, stra non proficiet. Quod alii dicunt, audietur;quod tu dicis, pro nihilo computabitur . Petent alis, di accipient a

305쪽

tu petes , ne impetrabis.

Erunt ali magni in ore hominum de te autem tacebitur Alijs hoc, vel illud committetur; tu autem ad nihil utilis iu- dicaberis . Nam propter hoc natura aliquando contristatur,& magnum, si mens portaueris. In his , similibus multis Irobari solet fidelis Domini seruus qua iter se abnegare, Min omnibus frangere quiuerit Vix est aliquid tale, in quo tantumdem mori indiges, sicut videre,&ia.

ti, quae voluntati tuae aduersa sunt maxi-- me autem cum disconuenientia , quae minus utilia tibi apparent, fieri iubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus rideod rum tibi videtur ad nutum alterius ambulare omne proprium sentire,omit

tere a

Sed pensa fili, horti . laborum finem

celerem, atque praemium nimis magnum: non habebis inde gravamen , sed sortissimum patientiae tuae solamen . Nam pro modica hac voluntate , quam nunc sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in caelis. Ibi quippe inuenies Omne, quod volueris: Omne , quod desiderare poteris . Ibi aderit tibi totius facultas boni, sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum, nil cupiet extraneum, vel priuatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo impediet, nihil obviabit sed cuncta des

306쪽

desiderata simul erut praesentia, totumq. arietium tuum reficient, adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa lallium laudis Promoerore pro loco nouissimo sedem Regni in saecula. Ibi apparebit frumis bedientiae, gaudebit labor poenitentiae,&humilis subiectio coronabitur gloriose. Nunc ergo inclina te humiliter sub omnium manibus nec sit curae, quis hoc dixerit, vel iusserit. Sed hoc magnopere curato, ut siue prauatus , seu iunior, aut aequalis, aliquid a te exposcerit , vel innuerit pro bono totum accipias, syncera voluntate studeas adimplere. Quaerat alius hoc, alius illud glorietur ille in illo iste in isto, laudeturq millies mille tu autem nec in isto, nec in illo; sed in tui ipsius gaude contemptu δε in mei solius beneplacito, ac honores. Hoc optandum est tibi, ut siue per vitam, siue per mortem, Deus semper in te glorifi

cetur

ualiter bimo desolatus se debet in manus Tei offerre . cap. L.

Omine Deum, sancte Pater, fisil nunc, sin aeternum benedictus; quia sicut vis factum est: quod facis,

bonum est. Laetetur in te seruus tuus,

non in se , nec in aliquo alio quia tu solus lautia vera, tu spes mea in corona

meas

307쪽

mea, tu gaudium meum, honor meus, ε.Co. q. Domine . Quid habet seruus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo

Τua sunt omnia quae dedisti, 'uae feci-ri . . sti Pauper sum, dilaboribus meis λiuuentute meari contristatur anima

mda nonnumquam usque ad lac mair quandoque etiam conturbatur ad se pro pter imminentes passiones a Desidero pacis gaudium, pacem filiorum tuorum flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem , si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulationeo deuota in laude tua . Sed si te subtraxeris, sicut faepissime soles , non poterit currere viam mandatorum tuorum sed magis ad tundendum pectus genua incuruatur, quia non est illi sicut heri, iudiustemtius, quando splendebat lucerna tuis per caput eius, & sub umbra alarum tu rum protegebatur a tentationibus seruentibus.

Pater iuste, semper laudande,v

nit hora, ut probetur seruus tuus. Pater amandes, dignum est, ut hora hac patiatur aliquid pro te seruus tuus . Pater per 'Petuo venerandes, venit hora , quam ab aeterno praesciebas astuturam sol ad modicu tempus succumbat foris seruus tuus,

vivat ero semper apud te intus Paululum vilipendatur, humilietur, deficiat coram hominibus4 passionibus contera

308쪽

tur, clanguoribus ut iterum tecum in aurora nouae lucis resurgat, Min caelestibus clarificetur . Pater sancte,tu sic ordinasti, sic voluisti: hoc factum est, quod ipse praecepisti.

Haec est enim gratia ad amicu tuum, patii tribulari in no mundo proam re tuo, quotiescumque, a quocumque id permiseris fieri. Sine consilio, irouidentia tua, dine causa nihil fit in te ra. Bonum mihi, Domine, quod humi Psiliasti me, ut discam iustificationes tuas:&Omnes elatio nes cordis , atque praesumlitiones abijciam. Vtile mihi, quod comusio cooperuit faciem meam, Ut te potius, quam homines ad consolandum

requiram. Didici etiam ex hoc instrutabile iudicium tuum expauescere qui aD

figis iustum cum impii, sed non sine

aequitate, iustitia. - Gratias tibi , qui non pepercisti malis meis , sed attrivisti me verberibus amoris, infligens dolores, immittens angustias intus foris . Non est qui me cosoletur ex omnibus,quae sub caelo sunt, nisi tu Domine Deus meus, caelestis medicus animarum riui percutis, Tanai; Tob. deducis ad inseros,&reducis Discipli Psina tua super me, virga tua ipsa modocebit. Ecce Pater dilecte, in manibus tuis inclino percute dorsum meum, iob

309쪽

Ium meum, tincurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium,&humilem discipulum, sicut bene facere consueuisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum . Tibi me, omnia mea ad corrigendum committo melitis est hie corripi, quam in futuro. Tu scis omnia , sin uia δε nil te latet in humana conscientia . Antequam fiant, nosti ventura s non opus est tibi, ut quis te doceat, aut admoneat de his, quae geruntur in terra.

Tu scis, quid expediat ad prosectia meu, quantum deseruit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandam . Fac mecum desideratum beneplacitum tuum, ne despicias peccaminosam Vitam meam ,

nulli melius, nec clarius, quam tibi soli

Da mihi Domine scire, quod sciendum est shoc est, amare quod amandum est hoc laudare, quod tibi summe placet:hoc reputare,quod tibi pretiosum est, vel apparet hoc vituperare, quod oculis tuis sordescit. Non me sinas secundum visionem oculorum exteriorum iudic re, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiares sed in iudicio vero de spiritualibus , visibilibus discernere, atque super omnia beneplacitum volsitatis tuae semper inquirere. Falluntur saepe hominum sensus in iudicando fallunturi amatores saeculi,

visibilia tantummodo amando. Quid est

homo

310쪽

homo inde melior, quia reputatur ab homine maiori Fallax fallacem, vanus v num caecus caecum , infirmus infirmum

decipit, dum exaltat: ieraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum nusquisque est in oculis tuis, tantum est, non amplius ait humilis sanctus Franciscus. Δυὸibumilibus insissendum est operibas, ctim asscitur a summii cap. LI.ri desiderio virtutum stare, nec in altiori gradu contemplationis consistere: sed necesse habes interdu ob originalem corruptelam ad inferiora descendere;&onus corruptibilis vitae, etiam inuite ,

cum taedio portare. Quamdiu mortale scorpus geris , taedium senilas 4 graua men cordis Oportet ergo saepe in carne

de carnis onere gemeres eo quod non

vales spiritualibus studi)s,& diuinae contemplationi indesinenter inhaerere . a Tunc expedit tibi ad humilia, Mexteriora opera confugere, in bonis te actibus recreares aduentum meum, supernam visitationem firma confidentia expectare exilium tuum , Mariditatem mentis patienter sufferre donec iterum a me visiteris, ab omnibus anxietatibus libereris mam faciam te laborum obliuisci, re interna quiete perstui. Expandam

SEARCH

MENU NAVIGATION