장음표시 사용
111쪽
ipsi superadditum, quod sit similitudo. Non secus ac pes dicitur pedi aequalis, per seipsum,& quia est pes , non vero per quamdam aequalitatem pedi superadditam, id per se videtur evidens. 2'. Circulus A incipit, aut desinit esse similis circulo B per novam existentiam aut destructionem circuli B. Ergo per aliquid omnino extrinsecum & extra positum; non vero per mutationem alicujus
positivi intrinseci. Proinde similitudo ipsa non debet dici aliquid intrinsecum. 39. Si circulus A solus de in se ipso
consideretur, nullatenus concipitur similitudinem habere. Si vero conferatur cum
circulo B, incipit dici similis ; quod argumento est similitudinem eiIe denominationem , quae institutam a mente com- p rationem eXprimit. Dices 3 cum eodem : relatio concipitur : ergo intelligibilis est; ergo vera est ;ergo est ens, modusque positivus. Respondet Sgravescendius L. a. c. S. Ideas vocamus relativas quae nobis comparationem duarum idearum exhibent, reliquae absolutae vocantur. Ideae relativae nobis . nihil extra mentem reprauentant . ideo cavendum ne quaeramuS rem ex itarentem aut possibilena quae pro prototypo talis ideae habeatur. a'. Distingo ans. Relatio concipitur,
112쪽
sed non ut aliquid rei relativae superaddi tum C. ans. ut aliquid superadditum. N. ans. responsio ex dictis claret. Consectarium. Ex dictis concludere licet similitudinem , distimilitudinem, aequalitatem , rationem partis , meras esse denominationes , nominaque abstracta quibus nullum respondet objectum reale a rebus relati vis distinctum, ipsisque etiam per cogitationem superadditum , quibus etiam sola amente facta comparatio significari videtur. Aliae sunt relationes reales & a nostra cogitatione independentes , quales sunt relationes majoris aut minoris distantiae inter varia corpora , aut inter partes ejusdem corporis. In illis autem relationibus consistunt corporum figura: ; quae licet
reipsa inter se diversae sint; tamen dici non possunt aliquid positivum sive corporibus sive corporum partibus superadditum, ut patebit ex illis quae dicemus, ubi de distinctione disputabimus.
Relatio alia dicitur essentialis , alia accidentalis seu categorica. Relatio essentialis ea est, cujus subjectum existere non potest , quin sit aliquod relationis fundamentum ; sic rela Lio creaturae ad
113쪽
creatorem essentialis est ; quia creatura existere non potest nisi per creationem,quae est relationis hujus fundamentum. Relatio accidentalis illa est, cujus fundamentum est accidentale subjecto : Sic relatio similitudinis in pariete propter al- hedinem. Potest enim paries non esse albus. 2'. Relatio alia petitur ab actione extrinseca , ut visus, amatus, Ecc. alia desumitur ab actione intrinseca,ut generans, creans , producens &c. De multis relationibus in posterum dicturi sumus. Alias divisiones praetermittimus,cum iis quaestionibus an dentur in deo relationes accidentales ; an relatio terminetur ad absolutum , quas otiosis relinquimuS. Qualis sit regatio. Praecipua relationiana proprietas hoc continetur axiomate. Correlata sunt simul natura & cognitione. Quod significat ex iis quae teranis relativis exprimuntur , unum non posse existere , aut intelligi , quin simul alterum existat , aut intelligatur : sic pater & filius, creator creatara , maritus & uxor &c. De abstractionibus. Jam saepe monuimus varia esse abstractionum mentis genera , ideoque divergeneris nomina abstracta, de quibus sin
114쪽
gulatim dicere , non operae pretium modo videtur , sed etiam omnino necessarium. Haec enim si negligantur, errorum fontes sunt uberrimi.
Nomina propria qualia sunt terra, sol , luna , Petrus , S c. objecta realia& re ipsa existentia , aut vere possibilia significant. Cum autem fieri non possit , ut rerum individuis nomina tribuantulsingulis specialia , in certas classes distribuimus individua similia ; eaque omi tendo quae sunt in illis differentiae accidentales , ideam efformamus quae repraesentat essentiam in singulis similem; quam nomine quodam communi exprimimus. Talis est 1dea , nomenque hominis. Huic autem ideae , nominique respondet individuum specificum , illudque objectum eo sensa reale est , quod reipsa existant , quae per hanc ideam repraesentantur , &per nomen homo significantur; sed non est reale eo sensu , quod ea existant sola ,& sine aliis. Nullus quippe existit homo , in quo non sint differentiae quaedam accidentales.
Ex iis arbitrari soliti sumus quibuslibet nominibus significari objecta realia , non
secus ac nominibus propriis. Ut tamen ea praetermittam nomina,
quibus causas quorumdam effectuum ignotas significaverunt philosophi, ut earum
115쪽
CO ME TAPHYsICA rudes δί ignari . non viderentur , qualia.
stilat , horror naturae a vacuo , animae Uein
se tantes , formae substantiales 3 ea etiam quae sententias absurdas exprimunt: innumeraque ab a singulis sectis probata , ut quaedam obscura de lignarentur, aut cog nita non satis declararentur; quae quidem omnia/veri, sunt& voces, praetereaque
I R. Nomina abstracta ex rebus substan tialibus desumpta , qualia sunt humanitas , lapideitas , aurei tas, Sc. objecturi habent reale , quatenus essentias quaiadam sive cognitas sive ignotas,sed existen tes significant. Quatenus vero indicant cas essentias in quodam substrato ab ipsis distincto velut formas recipi ; mentis fic, tiones significant. Etenim non modo ignoratur omnino quid sint ejusmodi substrata ;sed quisquis se ipsi m interrogabit, sibi conscius erit, nullam haberi ideam quar essentias illas velut formas in substrato quodam receptas , & ab ipso distinctas exhibeat. Idem a fortiori dicendum de nominibus abstractis , quae ex generibus eia formantur, ut metalleitas. Quoties autem ilico quasdam abstractiones e sse mentissctiones . monitum volo lecto rem fictionis nomine a me intelligi factas a mente suppositiones , non vero ideas falsas.
ι'. Jam diximus ens & substantiam
116쪽
ORNERALI s. Io tmeras esse denominationes commune S. Quod au tem ad caetera rerum genera attinet ; si per illa significentur qualitates quaedam , fuitistiones , aut effectus variis rerum classibus communes , sive perfecte sive imperfecte similes ; hoc sensu habent objectum reale : haec enim in rebus deprehenduntur. Si vero significentur substrata quaedam , aut principia similia , aut natu De quaedam in variis speciebris similes,Bc si differentiis ita distichie, ut ipsis differentiae superaddantur ; merae sunt mentis fictiones : quod patet tum ex jam dicris ; tum quia non magis genera in rebus naturalibus ejusmodi naturas similes rea les significant quam in arte factis. Atqui certe genera in arte factis naturas ejusmodi reales& similes non significant. Cum enim variae sint horologiorum species , quorum alia sunt solaria alia aqtiea, alia ex variis rotis , & tympanis composita . haecque a se invicem valde diversa ; quis cogitaverit horologium ut genus esse naturam quamdam realem in variis horolo, giis similem, cui differentiae ab ipsa dintini e superaddantur. Nemo enim est qui
non videat hanc vocem genericam horologium inventam fuisse ut significarentur ea, quae horas indicant sive per aliquid simile , sive per aliquid diversum. Hinc perspicuum est Sc apertum plera-
117쪽
io2 META PHYSI CAque genera ex functionibus aut effectibus quibusdam similibus excogitata fuisse ; ex
quibus non licet naturas aut virtutes si miles concludere magis, quam ex variiSeffectibus radii solaris qui ceram liquefacit , lutumque indurat , argui possunt
diversae in radio solari virtutes. 3 Nomina quaedam abstracta relati nes exprimunt , quales sunt similitudo , diversitas , aequalitas , &c. Haec autem institutam a mente comparationem significant, ut jam probatum est. Quis enim dixerit aequalitatem quae inter duos extensionis pedes intercedit, esse reale quiddam dc positivum pedibus superadditam, ipsisque intrinsecum. v. Esse contiguum alteri corpori, esse propinquum, esse remotum, haec significant inter duo corpora, aut nullum, aut parvum, aut magnum corpus interponi
posse. Quis enim tantisper rebus ut sunt attentus putaverit contiguitatem , propinquitatem , viciniam, &c. esse in 1e dc ratione sui solius ens aliquod positivum corporibus conlisuis aut propinquis succrescens. Idem dicendum de aliis relationibus entium contingentium. Quare abstractis relationum nominibus nullum assignari potest objectum reale. 3'. Multa sunt nomina abstracta ad designandos status negativos inventa 3 quin
118쪽
les sunt coecitas , imbecillitas, mors. Quae quidem , quamvis saepe ut personae inducantur , iisque actiones quaedam aut e fectus tribuantur ; in se ipsis sunt negationes , sunt nihila; non vero objecta realia , ut satis patet. 6 Q. Multae rerum proprietates, status, attributa, modi aliud nihil sunt, si bendexpendantur, nisi relationes, & saepe negationes , ut in posteriuri probabitur. Quamvis igitur eorum nomina abstracta aliquid reale sonent & positivum ; his non est fides adhibenda. Tandem cum rem aliquam sub quadam ratione , sive communi, sive speciali consideramus ; hanc saepe rationem nomine abstracto designamus, ut expendatur quid illa sit; & etiamsi post maturum
eXamen clare cognoscamus eam non esse
in se ratione sui solius aliquid reale
distinctum a caeteris ad rem eamdem pertinentibus , haec tamen nomina abstracta retinemus, quibus alii objecta realia tribuere non gubitant : talem esse rerum existentiam diximus.
Cavendum igithr ne putemus quibuslibet abstractis nominibus objecta in sedc ratione sui solius realia significari. Nedum enim res ita se habeat, saepe aliud nihil significant nisi mentis fictiones.
119쪽
ro MET A PHYsICA De Accidente.
Accidens stricte sumptum vulgo definitur ens in alio existens , seu quod in alio recipitur tanquam in subjecto cui
Ens dicitur genus, in alio exsens diis
rentia, quae nominibus abstractis appellantur entitas, dc inalietas. Ex iis autem quae dicta sunt, ubi de ente dc substantia disputatum est, claret haec duo meras esse denominationes abstractas, non Vero realia quaedam & positiva in omnibus m
dorum speciebus similia , & ab attributis differentialibus ita distincta, ut ipsis
differentiae superaddantur. Varii enim modi animorum nostrorum sunt entia, sunt & in alio existentia per illud ipsum positivum licet in variis diversum per quod tales constituuntur. Accidens apud multos Γheologos duplex est, aliud absolutum, aliud modale. Accidens absolutum existere potest sine pro prio subjecto; sic, inquiunt , in Eucha ristiae Sacramento , post factam consecrationem extensio panis superstes manet substantiae panis quae tota periit. Accidens modale illud est quod sine subjecto proprio existere non potest, Scappellatur exisendi modus. Modus autem duplex, alter necessam
120쪽
Ilus , alter contingens. Modus nece Tarius ille est sine quo subjectum , vel natura substantialis cujus est modus , existere non potest. Hoc sensu cognitio infinite per- tecta dicitur modus naturae divinae ; quia Deus non potest sine tali cognitione exis
Modus contingens ille est, qui potest esse vel non esse , vel, ut alii loquuntur, qui potest adesse vel abesse a subjecto sine subjecti interitu : sic dolor in animo meo
existere potest vel non existere , quin animus esse desinat. Modus , modificatio , affectio , forma , formalitas, voces sunt apud Metaphysicos synonimae ; quibus semper significaturens alteri inhaerens , dc rei substantiali opponitur; accidentale vero significat non necessarium, seu contingens. De identitatis relatione. Rem quamlibet possumus cum se ipsa comparare, vel cum aliis. Res cum se ipsa comparata dicitur & ost eadem , si nulla facta fuerit in ea mutatio. Quapropter identitas lLec quamdam in suo conceptu perseverantiam includit, sed ratione es- ω sentiae , dotum , qualitatum ; dc in hoc aduratione discrepat, quae existentice magis quam dotum aut qualitatum perseu