Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

ios META PHYSICA Hinc relationem acl tempus necessario non postulat rei identitas i nec etiam relationem ad locum : vel enim relationem

ad diversum locum includeret , vel acteumdem ; non ad diversum locum , ut

patet. Nec enim, ut res sit eadem, requia

ritur ut in diversis successive locis reperiatur. Non ad eumdem locum ; ipse enim locus est idem ; nec sane propter alterius

loci identitatem. 2'. Saepe neque ad lo cum eumdem , nec divertum attendimus , cum rem eamdem concipimus. Et vero animum humanum eumdem concipiunLCarthesiani , quamvis negent animos es in loco. Tandem animorum modi , ut

dolor, sudicium, &c. iidem sepe cogitantur & surit ; nec tamen in loco existeroe intelliguntur. Ex jam dictis patet, accurata non esse quae de identitate universim sumpta scripsit Lockius ; hanc enim per relationem ad tempus & locum explicat. Sed absurdum videtur , quod docet idem Author cum Sgravescendio , ad

identitatem nempe requiri idem existen ciae initium. Ex quo sequitur rem quamdam a Deo destructam , non posse eamdem iterum creari. Haec enim sententia omnium hominum ideis adversatur. Qua

ro enim an individuum aliquod per suam

destructionem factum fuerit in se repug-

122쪽

nans & impossibile λ Quaero iterum num

ante primam creationem eadem res substantialis sit reipsa possibilis ξ Quae quidem , ut opinor, nemo sanae mentis negaverit. Ex quibus aperte sequitur ad identitatem necessarium non esse idem existentiae initium. Itaque res eadem est, cum nullam ratione substantiae, do tum , aut qualitatum , 3c modorum mutationem passa est. Si vero facta fuerit quaedam in re mutatio , tum res eadem non est , sed di-Versa. Haec autem mutatio , vel in ipsam rei substantiam cadit, vel in dotes, mΟ-dos , qualitates. Si primum: res eadem non est ratione substantiae; ut cum corpori alia adduntur & permiscentur corpora , Vel partes quaedam detrahuntur. Si fecundum : res tum dicitur, dc est eadem ratione substantiae, non vero ratione do- tum & qualitatum. Imo sola dotum aut qualitatum mutatione , res vulgo dicitur simpliciter non eadem. Sic cum homo fit ex probo improbus , ex ignaro doctus, Ex urbano inurbanus, dicitur simpliciter non idem. Similiter cum cera eX rotunda

sit quadrata , ex flava fit alba, dicit ut

non eadem.

Identitas vel est rei, vel significationis. Identitas rei ea est quae jam fuit de finita. Identitas vero significationis est,

123쪽

168 META pHYsICA cum vocest synon imae, aut definitum M definitio comparantur. Sic dicimus e sem & gladium , circulum Sc figuram ro

tundam idem esse, id est, idem signi

Cantis

Iterum identitas vel est physica, vesmoralis. Identitas est physica, cum nulla re ipsa facta est mutatio saltem substa rialis r identitas moralis , cum mutatio est insensibilis; quia secundum communem hominum aestimationem, res eadem est,. quam sensus eamdem referunt ; sic corpus animalis idem dicitur, quamvis exhal tione tanta contigerit mutatio, ut so lass1s nullae corporis nascentis partes supersint. Constat I R. corpus animaIis idem esse identitate morali. Εjus identitatem, inquit Sgravescendius, quidam repetunt ex stamine quodam adeo formato, quod ii rerpositis partibus fuit expansum, hasque tantum asserunt mutari partes. interpos.etas , ipsius vero staminis partes nunquam tolli, aut harum ordinem turbari, qua dili corpus idem manet. Quae sententia multis idonea videtur ad explicandum tesurrectionis hominum. in proprio singuμIorum corpore mysterium : quamvis patrum .majorumque plurimae partes factae sint , fiantque praedae nepotum quotidianaeis

124쪽

Sed, pergit Sgravescendius, ad hoc sta men non attendimus. Idem dicimus corpus , quamdiu ordo partium sensibilium non interrumpitur. 2'. Certum est animum quamdiu existit, eumdem esse identitate substantiali. Nam cum sit substantia simplex Sc immaterialis partium additione nulla aut de tractione mutari potest. Et vero cogitationes praeteritas cum praesentibus confert animus. Id autem Praestare non posset, nisi esset idem identitate substantiali. Si enim non esset idem, non magis posset inter cogitationes praeteritas Sc praesentes institui comparatio , quam si animus Petri sensationem soni habere supponeretur, Sc animus Pauli seimsationem 1 olius coloris posset Paulus in hac suppositione utramque sensationem comparare. Ergo &c.

Quaeritur in quo posita sit personae identitas.

Cui quidem quaestioni locum dedit

absurda Sgravescendii opinio , quam eSponit c. 7. de identitate , his verbis. Datur recordatio talis praeteritarum perceptionum, ut cum conscientia prae 1entis exiitentiae conjungatur memoria existentiae praeteritae. Haec memoria, i

quit Author, proPrie constituit identita tem personae: posita illa, persona eadem

125쪽

IIo M ET A PHYSICA est; si tollatur memoria , mutatur persona , quamvis de eadem substantia agatur. Morbo aut casu quocumque Sempronius

praeteritorum memoriam amisit , . . . .

substantia mutata non fuit, sed persona. Eamdem ferme sententiam amplectitur Lockius , lib. a. c. 27. de identitate Mdiversitate vultque personam consistere in conscientia seu sensu intimo suarum cogitationum, actionum, existentiae. Cons.cientia actionum , inquit Lockius, & co- Sitationum praesentium in hoc momento idem mihi ipse sum , eademque ratione ero idem ego, quamdiu haec conscientia ad actiones praeteritas vel futuras poterit proferri. Quare I'. in eorum sententia qui animorum transmigrationem admittunt; si animus meus mille corporibus diversis fuisIet ita unitus, ut quoties ab uno corpore in aliud migravit, praeteritarum in

praecedente corpore actionum dc cogitationum nullam recordationem servaret , conscientifim nullam ; mille in uno eodemque animo singulari personae sibi succederent; si e contra mille distincti animi sibi successissent, ultimusque praesenti

corpori unitus praeteritarum in superioribus mille corporibus cogitationum ha

nosceret, easdemque sibi tribueret ; una

126쪽

GENERALIS. III

e esset in mille praedictis animis

animus Mallebranchii cogitati num & actionum Platonis conscientiam haberet qua eas agnosceret suas ; tum ita lallebranchio est et persona Platonis, aut

3 Si praeteritarum cogitationum nulla supersit recordatio , conscientia nulla: tum persona est diversa non eadem. Itaque in sententia Lockii , identitas personae posita est in identitate conscientiae, qua animus praeteritas cogitationes ut suas agnoscit, sive idem perseveret animus, silve distinctus sit, aut diversus. Diversitas vero personae in diversitate conscientiae, etiamsi idem sit animus. Ex quibus, inquit Lockius , facile intelligiarur, quid in resurrectione eamdem personam constituet, sive idem sit corpus, sive ex aliis partibus concretum , divers que donatum figura ; dummodo in animo quo corpus illud animabitur, reperiatur

eadem praeteritarum actionum dc cogitationiam conscientia. Contra cum caeteris

omnibus Philosophis sit. PROPOSITIO.

Animus singularis non constituitur eadem persona per recordationem, aut idemtitatem conscientiae, qua actiones & cogi eademqt persona. Σφ. Si

127쪽

tationes praeteritas ut suas agnoscit. Probatur I'. persona, ut diximus, est animus singularis ultimo completus , ad quod complementum sufficit ut non uniatur alteri naturae per quam perficiatur.

Ergo si idem sit substantialiter animus

singularis ultimo completus , eadem erit persona ; sive praeteritorum recordetur , sive non. Quare prius concipitur eamdem esse personam, quam illam praeteritarum

suarum actionum esse memorem.

Σ'. Ex Lockio inter somnum & etiam ebrietatem saepe contingit , ut animus

cogitatione omni, & proinde sensu inti mo sit destitutus. Ergo tum nulla esset persona : quod absurdum est. 3'. Si quis morbo quodam gravissimo

praeteritarum actionum omnino oblivisceretur, hoc ipso non esset eadem persona , sed diversa , etiamsi idem remaneret animus singularis. Proindeque nova haec persona cujus non essent actiones

praeteritae, quas uv suas non agnosceret', nullam pro bene aut male faecis merc dem aut praemium meretur. Inao perseverante eadem oblivione , non posset Deus pro factis praeteritis punire aut remun rati , certe non personam superscitem, ad quam non pertinerent facta praeterita ;non etiam personam praeteriram & priorem, quae cum sine animo superstite ni

128쪽

GENERALI s. I I 3

biI sit, aut sane nulla sit natura substantialis; praemio nullo vel supplicio, dolore nullo vel gaudio assici potest. Omni igitur opera existendum effet, ut praeterita

crimina darentur oblivioni ; quo pacto debita illis supplicia declinarentur. Quae quidem ita absurda sunt , ut nihil magis. Quis risum tenere potest , cum audit Socratem dormientem & vigilantem non esse eamdem personam, sit ejusdem conscientiae non si particeps λ Nemo enim hactensis fuit aut est qui non intelligat Ec dicat eamdem esse personam, sed quae

praeteritorum non recordatur.

1 Q. Adest conscient lae identitas , ex Lockio,. si quis actiones aut cogitationes praeteritas esse suas agnoscat reminiscendo; etiamsi animus ab ipso distinctus eas in se admiserit. Non intelligitur autem animum posse alterius animi cogitationes atque actiones ut suas agnoscere , nisi

quia id intime persuasum habet. Ergo si

quis in hoc dementiae genus incidat, uesibi intime persuadeat actiones AleXandri, Ciceronis, &c. esse suas; hoc ipso erit ipse persona Alexandri, Ciceronis, dcc. Quod si quis concederet, eadem de causa fatendum esset eum qui orbis universi creationem sibi atque administrationem serio tribuebat animo , seque Pa

129쪽

314 METAPAYSI EAtrem aeternum existimabat , eum , inquam , fuisse ipsam Patris aeterni personam , quae non ridicula modo, sed dicta horrenda. Et vero is hominum omnium judicio mente captus haberetur, qui serio animo Ciceronem se vel Platonem, vel etiam Christum Dominum arbitraretur. Atqui

judicium illud generis humani falsum esset, & inlustum, si valeat Lockii sententia. Nam judice Lochio qui sibi per

suasum habet se Nestorem esse, is rever1 Nestor est. Imo si Carthesius somnians Socratem se putaret, tunc temporis esset Socrates; somnoque solutus, iterum fieret Carthesius , H Carthesii cogitationes suas esse agnosceret. Quapropter Carthesius excitatus inepth diceret, esse me Socratem hac nocte somniavi. Non enim inter somnium Carthesius erat, sed S

crates.

Caetera praetermitto Lockii somnia ε, in cujus opinione ipsa insania sapientia es set, & veritatis argumentum. Dices cum Lockio : conscientia cogitationum praesentium idem mihi ipse sum; eadem ratione ero idem ego , quamdiu haec conscientia ad cogitationes praeteritas vel futuras poterit proferri. Ergo identitas conscientiae Identitatem personinconstituit.

130쪽

GENERALIS. II

1'. Distingo antecedens. Id est colaicientia certus sum eumdem me esse vel fuisse, conc. an s. Conscientia ipsa eumdem me constituit, n. ans. & cqm. Signum identitatis & argumentum cum ipsa identitate aperte confundit Lockius. Dum cogitationes praeteritas cum prassentibus comparo, earumque conscientiam certam

habeo , hoc ipso certus sum eumdem me nunc esse, qui quondam extiti. Verum haec conscientia eumdem me supponit , non constituit. Nec enim minus idem ego sum, cum praedictam comparationem non instituo , sive eam instituere possim, sive praeteritorum omnium oblitus , non possim. Quae quidem apud omnes confessa sunt. χQ. Identitas conscientiae Probat eumdem esse animum qui cogitationes praeteritas agnoscit reminiscendo. Animus enim est , resque substantialis quae praeteritorum conscientiam habet, non vero persona ab animo abstracta ; quae sic considerata , cum res substantialis non sit, comscientiam nullam habere potest. Ergo si identitas conscientiae personam constituat eamdem; in animis distinctis, diversoque tempore existentibus non potest esse unica eademque persona. Instat Lochius. Conscientia tempori-

bus diversis diversa personas constitui du

SEARCH

MENU NAVIGATION