장음표시 사용
131쪽
116 META privs Ic Aversas solemniter declarat generis humani sententia. Leges enitri humanae debitas hominis insani sceleribus poenas ab homine sano non repetunt ; quod ostendit hominem sanum dc insanum duas esse per sonas. Quod etiam explicari potest consueta Gallorum loquendi ratione qua dicunt : Un tel nest plus te meme , ou il est hors de tui meme I expressions qui donnent dentense en quelque maniere que ceux qui s'en servent presentement, ou du molns qui s'en sone servi au commencement, ont cru que te soletori change , que ce sol , dis-je, qui costituela meme persenne n etoit plus dans cet homme. Atque haec sunt argumenta valida quibus opinionem suam Lockius confirmat. Respondeo. Leges civiles hominis insani malefacta in hominum sanum non animadvertunt; quia homo infamis libertatis non est particeps : facta autem non libera punire injustum esset. Cum nemo ad id teneri postit, quod facere non potest. Ita sentit hominum genus universum nec ante Lockium repertus est homo, qui praedielae legis rationem ex personae dive sitate vel somnians petierit. Cum autem addit Lockius personae mutationem probari usurpata apud Gallos loquendi ratione qua dicunt, is homo idem
non est, apud se non est id profecto ridi
culum est. Si enim gallos omnes in terr
132쪽
.asset Lockius, responsum hoc accepisset. praedicta loquendi ratio de accidentium mutatione , quae ideo accidentalis appellatur, non de mutatione personae apudnos intelligitur. Nec enim ullus unquam gallus existimavit hominem , qui ex imperito peritus fit , ex inurbano urbanus , ex albo niger, vel qui subita iracundia exardescit vehementius, diversas esse personas. Imola ac late opinionis probatione sibi Lockius
Contradicit. ejus enim generis mutationes non impediunt, quominus eadem sit co pilationum praeteritarum N actionum com scientia.
Ex dictis perspicuum est, quam absurda sit Lockii sententia; quod maxime observandum est propter materialistas, qui ea-dem opinione ridicule abutuntur. De identitate rei cum altera comparata. . Res quae comparatur cum altera, si ejus
similis sit sepe dicitur idem , vulgari quidem sermone,& ab ipsis etiam philosophis
saepius usurpato : vertim haec loquendi ratio omnino impropria est. Si enim stricte EC accurate loquamur , ea solum sunt idem, quae sunt unum , non multa &idcirco usus obtinuit , ut dicantur unum Ec idem. Quocirca quae sunt multa , sive
similia sint sive diversa , haec non
133쪽
De disinctione. Quaestio praesens sub nomine distinctio nis gradum Metaphy sicorum famosa, adeo quibusdam invisa est dc despecta ; ut ex
ea maxime ad contemptum Sc ignominiam nomen Philosophorum Scholae iis omnibus tributum fuerit, qui de ea dis
putant. Verum pace summorum ejus generis ingeniorum dixerim quaestionem hanc cum aliis momenti maximi, & religionis mysteriis cognationem habere necessariarii; neque fieri posse , ut bene cognoscantur animi δί corpora, nisi prius examinatum fuerit quid sint, an & qua ratione distinguantur eorum attributa, proprietates , modi, qualitateS.
Distinctio est negatio identitatis , id
est , ea distinguntur quae non sunt unum Scidem, sed multa. Itaque confundenda non est distinctio 1'. cum diversitate. Nam duo nummi aurei perfecte similes , hoc ipso quod sunt duo,distinguuntur. 2'. Neque cum separatione. Nam corpus & animus , ipsae corporis partes inter se unitae distinguntur cum multae sint. 3'. NEC cum separabilitate. Tres enim personae
sanctissimae Trinitatis sunt inseparabiles ;& tamen distinctae , quia tres. Distinctio triplex est , realis , mentalis vel ut alii loquuntur, virtualis , nominalis.
134쪽
Ea reipsa distinguuntur , quae in se ipsis N indeqendenter a cogitatione nostra sunt multa ; sic Petrus & Paulus reipsa distinguuntur. Alii dicunt, distinguuntur realiistis , a parte rei , quae sunt voces in praesenti quaestione usurpari solitae. Distinctio realis apud scolistas dividitur
in realem majorem, realem minorem, resem minimam.
Distinctio realis major, inquiunt sco-tistae , ea est quae intercedit inter substantiam & substantiam , puta inter Petrum &Paulum , inter nummos duos aureoS.
Distinctio realis minor ea est, quae reperitur inter rem substantialem , ejusque modum. i Ex. gr. inter animum meum ejusque amorem aut dolorem. Alio nomine appellatur distinctio modalis. Distinctio realis minima ea est , quae inter ipsos modos , aut qualitates & attributa rerum inter- est. Cum autem attributa & modos rerum appellent formali- rates , ideo haec distinctio alio nomine vocatur formalis. Uerum distinctio quae inter substantias intercedit immerito dicitur major distin tione quae reperitur inter modos, qui supponuntur reipsa distincti. Nam cum distinctio ipsa sit negatio identitatis, ideo solum quaedam distinguuntur , quia sunt multa. Sed modi qui reipsa supponuntur
135쪽
distincti non minus sunt multi, quam subis stantiae sunt multae. Ergo non minor in ter praedictos modos intercedit distinctio, quam inter substantias. Hinc Philosophi Omnes rejiciunt hanc divisionem distinctionis a Scotistis excogitatam. Distinctio mentalis sic dicitur quod a mente & cogitatione oritur, & inter ea intercedit quae multa concipiuntur, quamvis re ipsa sint unum idemque positivum. Sic , inquiunt Thomistae , cera ejusquo rotunditas non sunt duo entia , sed unum idemque possitivum ; & tamen ut duo comcipiuntur. Haec distinctio aliis nominibus
appellatur distinctio virtualis, distinctio
E Philosophorum scriptis delenda esset
divisio in distinctionem rationis ratiocinantis, Sc rationis ratiocinatae. Quis enim, nisi sensu communi careat, distinctionem rationis ratiocinantis eam appellaverit , quae sine ullo fundamento a mente po
Distinctio nominalis consistit in eo quod res eadem multis diversisque dono. tur nominibus. Haec autem diversa nomina, inquit Ochamus, ejusque asseclaria ominales dicti , ex diversis ejusdem rei effectibus extrinsecis aut relationibus ducunt originem.
Scotista duce scoto distinctionem roalem
136쪽
r G EN EAE AL Is2 I xilem modalem admittunt inter res quassi-bet substantiales sive spiritales sive matbariales, earum qile attributa , modos & relationes , distinctioliem vero realern for malem inter rerum proprietates, modost aut qualitates inter se comparatas : Tho
mistae cum sancto Thoma Dominicano distinctionemi mentalem intrinsece fundatam; Philosophi nominales dillinctionem penes sola nomina. Quamvis authm diversae rei proprietates & modi fuit dumtaxat diversa unius & ejusdem posi--tivi nomina; multa tamen concipiuntur ;aut propter effectus extrinsecos, aut etiam; , ut quibusdam nominalibus placet , ex
Omnes illi diversarum partium Philo sophi quibusdam exempbis decepti opi
nati sunt de caeteris omnibus rerum quarumlibet modis, proprietatibus, qualit tibus idem ferendum eme judicium ; ceu Xero liceret. ex lingularibus quibusdam universale concludere. Scilicet nominales cum expendunt quid sint ens, substantia , existentias r spectu animi nostri ; haec attributa non concipiunt i velut quaedam realia quibus attributum animi constitutivum superadditum sit. Et proinde ne per cogitationem quu
dem haec distincta' afferunt ', sed diversa
137쪽
rra METAPHISYCA esse ejusdem rei nomina. De caeteris, omnibus eadem ratione judicant. Thomistae non modo iisdem exemplis, etiam figuris coreorum utuntur, ut ςstendant haec non esse totidem positiva,
toxidem entitates ,reipsa distinctas ; idem ne judicium ferunt ae modis animorum, M necessariis, live contingentibus. Scotistae concipiunt varios animi nostri modos , atque affectiones totidEm esse positiva quae animo nostro sint reipsa s peraddita ; & pioinde reipsa & independenter a nostra cogitatione distincta. Indhconcludunt eodem modo ratiocinandum sue de omnibus corporum modis, relationibus , qualitatibus. υ - Ego vero existimo singula seorsim expendenda esse, eaque sita esse realiser distincta, quae post maturum cxamen cognoscuntur in se esIe positiva quaedam re-hus substantialibus reipsi superaddita; pon vero negationes, vel merae relationes. His praenotatis, quae attentionem quamdam mereri videntur, sit.
.Ens, substantia, e istentia respecta anuinorum: & corporum noli sunt in se positiva quaedam ab attributis eorum constia tutivia reipsa distiocta. Lo i fi hi a P etl in bi,
Haec rerspicua sunt ex jam dictis in
138쪽
qmestionibus superioribus. Idem dicendum de plerisque rerum generibus, ut etiam ex dictis patet. Utrum vero de omnibus generibus eodem modo sit judicandum, expendat cui per otium licebit singula percurrere. Hinc claret quid sentiendum sit de gradibus metaphysicis, qui aliud nihil sunt. nisi genera quaedam alia aliis universaliora.
. Similitudo , dissimilitudo, proximitas,
Contiguitas, caeteraeque ejusdem generisentium contingentium relationes , nori sunt reipsi distinctae a rebus quae his donantur relationibus. Pbr. Relationes ejusmodi non sunt in se entia positiva rebus relativis reipsa 'superaddita, ut probatum est. Ergo non sunt reipsa distinctae a rebus quae rei tionibus donantur.
Modi corporum qui consistunt in varix partium dilpositione & situ , non sunt positiva quaedam reipsa corporibus superaddita.
Probatur. Instar caeterorum ejusdem seneris modorum sit rotunditas cerae, quae an eo posita est quod cerae partes a centroaeommuni distent aequalitEr. Atqui modus
139쪽
1χη MKTΛΡΗYsIC A ille, haec aequalitas distantiae a communi Centro, non est aliquid positivum aut reale partibus cerae reipsa 1uperadditum; haec en1m distantiae aequalitas aliud nihil est nisi interponibilitas extensionis aequalis inter illas cerae partes & commune cen- rum. Ideoque potius est aliquid cerae .partibus extrinsecum , quam aliquid positivum inhaerens ipsis reveri superadditum. Ergo, &c. Et vero absurdum est dicere ad muscae - .volatum singulis mundi corporibus no-:vum aliquod positivum advenire, totidemque ipsi muscae : quaenam enim esset causa horum entium essiciens. Atqui tamen res ita se haberet, si modi corporis, qui consistunt in varia partium dispositione Sc situ , essient aliquid positivum corporibus reipsa superadditum. Varia enim partium dispositio, variusque situs aliud nihil est, nili varia relatio distantiae aut proximitaris illarum partium. Atqui
cum musca volat, mutatur singulis mois
mentis relatio distantiae ad singula mundi
corpora. Ergo &c. Quapropter ad muscae volatum orbis
totus mutaretur ', quia res universae novas
eum musca relationes distantiae vel pro pinquitatis acquirerent , . novos proinde
modos, entiaque positiva; imo cum illi modi telationes ad sese invicem haberent.
140쪽
totidhm secundi modi positivi nascerentur, qui tertios alios generarent, sicque non solum in infinitum , sed infinitorum infinitates. Quod absurdum solus Dago merius concoquere potest. Cum enim unicus modus requiritur, si quis tamEnsit necessarius , nec ille admitti potest, quin infiniti , atque infinitorum infinitates admittantur ; id absurdum videtur magis, quam si diceretur unum esse duo, Centum, mille , &c. Ergo &c. Verbo dicam, illi modi sunt merae relationes. Ergo &c. Ita sentiunt contra quosdam Scotistas Philosophi omnes, maxime recentiores. Hinc variae corporum fi crurae vel configurationes non sunt positiva quaedam corporibus intrinseca, atque ab ipsis re lithe distincta. : Etenim si ex massa cerae vel auri de trahantur quaedam partes, haec massa corporis cujussibet figuram induet. Qua certδdetractione nullum positivum novum partibus cerae vel auri superadditum est, nihilque intrinsecus mutarum. Similiter nummi mensae impositi si diversimode disponantur relative ad sese invicem, figuram exhibebunt rotundam, quadratam, &c. quis autem vel cogitare poterit novum aliquod positivum singulis nummis advenisse λ Quae pro variis figu-