Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

116 MET A PHYsICA substantiae quae ipsi tribuuntur, merae sunt denominaciones , & abstractiones , quibus nullum respondet objectum reale a cast- . telis diiunctum , ut probatum est. Ergo -

Haec igitur difficultas in sententia Da-goum erit aliorumque Scotistarum insu

perabilis videtur , meam autem sentem. tiam nediim impugnet, imo magis cΟ - firmat, quae de ente & substantia scripsi. Quae quidem ini er principia consentio, leve non est veritatis argumentum. Verbo dicam , praesens quaestio tota ex eo solo suspensa videtur, utrum animo Tum modi, qui certe vividum sui sensum in animis faciunt, sint positiva quaedam animis re ipsa superaddita , an verC merae sint relationes, quales sunt corporum Qgurae. Quae autem contra proponuntur difficul rates, peruntur fere Oinnes ex iis quae a nemine intelliguntur. Quapropter etiamsi non solverentur , aut eXplicaten tur, non ideo falsa probaretur sententia. De Numero.

Iam diximus unum esse id quod in se

indivisum est. Sic Petrus est unus homo, quia multos in homines non est in se divisus. Ut res constituatur una, positivum

nihil rei superadditur ; sed mera intrinsecae divisionis negatio , si tamen negatio dici possit superaddita.

172쪽

GENERALIS. I TUnius ideam acquirimus cum ex sensibus, tum maxime reflexione in nosmet ipsos. Dum enim attendimus ad compa- Tationem quam animu, suas inter affectiones instituit ; hoc maxime intelligit esse se rem unam, in se indivisam , imo indivisibilem. Quae quidem idea ita simplex est, In quit Lockius, ut definiri non queat. Quaerenti enim quid sit numerus millenarius, eum describam ex centenario decies re petito conflari. Si quis autem quaerat quid sit unum, reponam id esse quod non est multiple3. Jamvero unum, termino abstracto, appellatur uni raS. Quaeritur jam utrum unitas sit numerus; quae quidem quaestio tota est de nomine. Si enim numerus id intelligatur, quod respondetur quaerenti, quota sit res, unitas dicenda erit numerus. Quoniam si quaeratur quota sit hora , respondetur , una. Si quaeratur quot sint hoc in cubiculo homines, reponitur, unuS. Tamen cum litem de vocibus non moveamus , cuilibet mordicus contendenti numerum

esse unitatum multitudinem, id libenter concedimus. . Itaque numeri nomine intelligitur vel unitarum multitudo, vel etiam unitas sola ἔimo 8c unitatis variae parte S, quae apud Mathematicos appellantur numeri fracti.

Diuiti so

173쪽

rs S META PHYSICA Uerum, ut diximus , unitas non est aliquid rebus superadditum ; ideoque nec unitatum multitudo. Igitur putandum non est eo quod numeri alii aliis addantur , alii per alios multiplicentur , dividantur &c. eos esse quamdam rerum 'eciem a rebus caeteris sejunctam. Numeri quippe sunt res qΠ libet quarum ab essentia abstrahitur, dc

quae tantummodo ut una & una, ut multae considerantur. Ex quo sit ut operationes arithmeticae ad res quaslibet, fiuε nummos, sive libellas , sive pedes extensionis &c. numerandos adhibeantur. Quaeres 2'. an esse decem, centum,

mille &c. id sit quid reale, & a mentis

cogitatione independens , an vero oper tio mentis res illas enumerantis.

Respondeo. Ab omnibus quidem diciatur quodam in horto , ex. gr. decem , centum, reipsa existere arbores; attamen si res multas, puta homines, a se invicem separatos, prae oculis habeamus, singulos dc omnes cernimus; quot autem sint, neque cognoscimus, nec dicere possumus, nisi eos numeraverimus. Quod, ut opinor, demonstrat decem, centum, mille&c. ipsam esse cogitationem mentis res illas enumerantis.

Et vero si decas esset aliquid in rebus ipsis, & a cogitatione nostra independens,

174쪽

vel tota, vel ejus tantum pars in singulis esset arboribus et neutrum clici potest , ut satis liquet. Ergo &c. De Entium oppositione. - Oppositio generatim est pugna, atquctinthi illa intercedit, quarum unum curta altero repugnat. Duplex est, complexa,

& simplex. Oppositio complexa, ut aiunt,

est propositionum oppositio, de qua in Logicis disputatur. Oppofitio simplex ea

est quae in thr propositionum terminos, vel potius inter. res rerminis significatas in tercedit. Entium aurem oppositio quadruplex apud veteres Philosophos recensetur, contradictoria , contraria , relativa , re privati a. Ea opponuntur contradictorie quae sunt velut ens & nihilum, seu non ens quo tum idcirco unum termino positivo exprimitur, alterum negatione praeposita , ut homo & non homo.

I Ea opponuntur contrarie, quae per alis quid reare ex utraque parte sese excludunt sc rorunditas & quadratura siespiritus & corpus. Ea opponuntur rela rive, quae sunt relationes oppositae, ut paternitas & filiatio. Ea tandὸm opponuntur priVative, quorum unum est privatio, vel negatio alterius, sici lumen δc tenebrae, motus

175쪽

Iso META pHYsICA quies. Cum autem oppositio privativa ad contradictoriam, relativa vero ad contrariam , manifeste referatur; duplex tan tum oppositionum genus admittetur, si divisio sit accurata.

Certum est I R. rem quamlibet, sivὶ substantialem , sive modalem , ejusque negationem vel privationem esse oposi-ras λ ω quidem contradictorie. Ex quo natum est illud axioma : idem non potest

esse simul & non esse. 3 iCertum est Σ'. atque apud omnes indubitatum , res qua1dam, sive substa Itales, sive modales, ipsas sese excludere, ideoque esse oppostas. Sic spiritus & materia , sic eorum modificationes, , sic amor& odium ejusdem rei ; sic figura sphaerica& cubica in eodem simul. corpore. Quae

oppositio contraria nuncup tur. Quae enim sic opponuntur, sunt ens & ens , non veroens, ejusdemque absentia, sive negatio. Verum subtilitatum amor hanc movit qua tionem, utrum entia quae sese mutuo excludunt , vi sola contradictionis opponantur I adeo ut non intelligatur oppositio, nisi quia unum oppositorum spectatur ut ens, alter*mque ut ejusdem prioris entis negatio. es Partem assii mantem tuemur quidam

Philosophi apud quos valent haec ratomata , ena non opponitur enti s Postivum

176쪽

GENERALIS. I si

non repugnat po stivo. Alii vero negant , atque arbitrantur entia quaedam ipsa sautem quatenus talia secum esse opposita.

Alii pacis amantes putant facili negotio litem componi posse , si fundamentum oppositionis ab ipsa oppositionis forma ,

ut aiunt , caute secernatur , & dicunt entia quaedam quatenus entia opponi fund mentaliter ; quia formae quamam positivae sunt fundamentum , cur entia quaedam sese excludant , entia vero quatenus entia non opponi formaliter. Quia oppositio ipsa , vel ut aiunt oppositionis forma in eo consistit, quod unum ens nec

sit, nec esse possit alterum , ideoque sit

alterius negatio ; quod est ipsa contradictionis oppositio. Conciliatorum pace dixerim concordiam esse non posse stabilem , cum uni parti, id omne quod vult conceditur, alteri non conceditur. Quamvis enim entium oppositio terminis exprimatur negativis , eaque dicamus opposita, quorum unum nec est , nec esse potest alterum , sicque alterius negatio quaedam est , tamen entia secum repugnantia non opponuntur praecise & tantummodo quia unum est alterius negatio , & per hanc solam nega- 'tionem, Ied per aliquid positivum Exempli gratia , tenebrae lumini opponuntur . quies motui, praecise & solum, quia te

177쪽

jσ1 METAPHYsICAnebrae sunt non lumen, quies non motus ,& per hanc solam negationem. Cogitatio vero figurae opponitur , non priecise &solum, quia cogitatio est non figura, vel ejus negatio , & per hanc solam negatio

nem , sed per illud ipsum positivum quo

cogitatio constituitur, cum illud ipsum sit quod figuram excludit. Quare entia

cum entibus alia ratione opponuntur , ac negationes cum entibus quorum sunt negationes ; sicque vi contrarietatis, non solius contradictionis stat oppositio. Ex quin bus sit.

PROPOSITIO.

Entia quaedam opponuntur contrarie , seu per aliquid positivum. Pbr. per Illud opponuntur per quod sese excludunt, nec polliant idem ens constituere , vel in eodem ente coexistere. Atquientia quaedam per aliquid positivum sese mutuo excludunt; sic spiritus & materia, sic cogitatio & figura. Nam attributa spiritus &materiae constitutiva sunt aliquid positivum : atqui ideo res eadem non potest esse spiritus simul & materia, quia eorum attributa constitutiva sese excludunt de mutuo destruunt; ideo cogitatio eu figura non possunt in eodem subjecto coexistere; quia positiva cogitationis essentia figuram

excludit. Ergo&c.

Dices. Ens non opponitur enti, ut est In

178쪽

axiomate , nec positivum repugnat post livo. Ergo entia non opponuntur , nisi quia unum est alterius negatio. o Ν: ans. falsa sunt haec axiomata. Ex eo enim ducum originem quod Philosophi multi putaverint cias esse genus supremum in rebus omnibus univo cum . Atqui id falsum esse constat, ex iis quae dicta sunt, ubi de ente disputatum est. Ens enim meta est denominatio rebus omnibus, sua similibus, sive diversis, sive oppostris com

munis. Ergo &C. . - . M.

Axiomata de entibus oppoliis. - Τria sunt axiomata , quorum usus se quentissi mus est; primum. contraria juxta se positae elucescunt magis Sic in tabellis solers umbrarum permixtio colores efficit fulgidiores. i . Secundum. Contrariorum contrariae sunt rationes ; ita si virtus mercedem, vitium

poenam meretur. G

. HTertium. Conrraria contrariis curantur.

Quod axioma non in corporis solum , sed etiam in animi morbis feliciter adhibe rue.

te finito O infinito. . A, Finitum idem sonat ac habens finem aut limites. Quo authm p usto efforme tur idea finiti: res, inquit Lochius facile concipitur. Ex. gr. oculis nostris subjL

179쪽

i6 METAPHYs Ie Acitur extensio sexquipedalis; singulos pedes enumeramus , moxque ad finem seu ultimum pedem devenimus. Hinc exapedam cognoscimus esse finitam. Sic habetur idea extensionis finitae, durationis finitae,

Finitum autem a quibusdam definitur quod in suo genere non est tantum, quantum esse possit. Sic inquiunt, exapessa est finita , quia potest esse extensio major. . Versim illa definitia non videtur legi tima. Etenim i R. in ente quodam si a cem dumtaxat perfectiones essent possibiles ; tot essent in illo ente perfectiones , quot esse possent. Quis autem illud ens ducere posset infinitum λ 1'. In atheorum opinione tanta existit extensio , quanta existere potest. An ideo est infinita 3 . personae sanctissimae Trinitatis sunt numero finitae I atramen tot sunt, quot esse possunt, quarta enim persona divina non

est possibilis.

- Hinc miror definitionem illam a quibusdam tradi Philosophis, qui eam postea in systemate Spinosae impugnant.' Itaque finitum definiatur illud quod

habet ultimum aut extremum. Rem enim

omnem & solam cogitamus finitam in qua ultimum aliquod concipimus. Finitum duplici ratione considerari potest, materialiter, ut loquuntur , dc I

maliter.

180쪽

GENERALIS. I 63

Finitum materialiter sumptum est sinitum spectatum ratione positivi quod continet,ex. gr. Exapeda spectata ratione suae

extensionis. ' . '

Finitum formaliter sumptum est finitum spectatum ratione ipsius finitudinis, έeu ratione ejus quod rem quatenus finitam constituit. Jam vero res aliqua conctituitur finita per ultimum , per aliquod extremum. Ultimum autem I '. dicit aliquid positivum ; sc in decade , ultima &decima unitas est aliquid positivum. 2'. Ultimum adjunctam habet negationem ulterioris alicujus, sive ulterius illud pota sibile sit, sive non , & praecise , quatenus est ulterius ; ideoque abstrahendo a finito

vel infinito. . sΙmo stricte loquendo , ultimu idebest , & concipitur ultimum quia in ilso

haeret, es consummatur enumeratio. Saepe enim de ut periore quolibet nullatenus cogitatur. EItem finitum vel est finitum singulare, vel est finitum in genere. ti Finitum singulare seu , ut aiunt, finitum in particulari est tale vel tale finitum

determinatum , ex. gr. domus , arbor , exapeda &e. 1 Finitum in genere seu universim estens quodcumque illud sit in quo ita unia clim aut multa sunt positiva, sive perse

SEARCH

MENU NAVIGATION