Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

16s M TAPHYPICAtiones ut iit ultimum aliquod aut ex

tremum. . ori . -

Infiniti nomen id fignificat quod sine caret. Ejus idea inquit Lockius in nobis

exurgit ex eorum contemplatione , quae per additionem crescere possunt. Ex. gr.

oculis nostris objicitur sesquipedalis e tensio ; concipimus illi addi posse alteram extensionem per quam duplo major fiat , 4mb & illam 1emper augeci posse sine fine rsc in nobis efformatur idea extensionis i finitae , durationis infini dat. , Infinitum , inquit ravescendius N. 96. aliud Metaphysicum , aliud Mathematicum. Metaphysicis hoc unicum infinitum dicitur quo non datur majus , id est , quod augeri non potest. i. . Quae quidem definitio non videtur legitima; I'. quia per illam non habetur idea clara infiniti. a'. Quia si supponatur

mundus materialis sphaericus , ut esse vus' go creditur; profecto finitus est, cum sit undique circumscriptus limitibus. Attamen in Atheorum sententia augeri non potest, nec ullum esse corpus majus 3 cum

apud illos creatio sit impossibilis. Itaque infinitum Metaphysicum definiatur illud quod non habet ultimum ,

quod non habet extremum. Non alia ratione infinitum quodlibet a nobis conci-

182쪽

Mathematici infinitum vocant omne quod superat finitum , seu. superat illud quod mensurari aut numeris exprimi potest. Rectius diceretur inexhaustum. Item infinitum aliud actuale , aliud potentiale.

Infinitum actuale illud est quod jam est infinitum ; infinitum potentiale quod fiein finitum, nec unquam desinet incrementa suscipere. Talis est duratio animorum nostrorum, quae nunquam finem est habitura.

Quidam Philosophi nobiles infinitum illud solum appellant , quod est totum proprie dictum , ita ut nequo pars sit neque tanquam pars cogitari possit; quo nomine id intelligunt quod in suo genere augeri non potest ; quapropter, inquiunt, ut aliquid infinitum sit, gradus inexhausti dc sine fine non requiruntur. Sic inquiunt si viginti tantum scientiae gradus essent possibiles ; qui eos haberet, scientia infiniis

tus esset & summus. i. .,

Fateor quidem scientia summus esset , cum nullus posset esse in hac hypotesi superior. Verum dici non posset sc1entia infinitus magis , quam numerus viginti vocari potest numerus infinitus. Hactenus nemo eamdem esse totius & infiniti notionem opinatus est i cum enim triangulum concipio , quod totum est in suo genere

perfectum ; ne suspicor quidEm infinitum,

183쪽

1g8 METAPHYsICA Jam traditae finiti dc infiniti. notiones utiles sunt , dc omnino retinendae. Quae vero sequuntur quaestiones poterunt sine fortunae, vel salutis periculo praetermitti. Tamen cum eas magni nominis Philosophi suis meditationibus dignas putaverint de his in eorum gratiam disputabo , qui Metaphysicis delectantur.

Itaque I v. quaeritur utrum idea infiniti prius habeatur quam idea finiti. Affirmant Carthesani ; qui sentiunt finitum soli his infiniti negationem esse. Nam inquiunt medium nullum est finitum inter & infinitum. Quis autem cogitaverit finitum constitui per negationem finiti Quale finitum est negatio infiniti. Nega tiones autem non in seipsis cognoscuntur, sed per entia quorum ngationes sunt. Idcirco finitum cognoscitur per infinitum.

Ex quo sequitur ideam 1nfiniti haberi prius , quam finiti. Fatentur quidem singularia quaedam cognosci finita independenter ab infiniici ;nee diffiteri possunt. Experientia quippe

certum est varia quae cernuntur corpora

cognosci finita, quin ullatenus de infinito vel cogitetur. At inquiunt, non idem est Ae finito in genere , quod cum finita complectatur omnia per negationem solius imfiniti constituitur. Nam ex omnibus constituitur per negationem ulterioris , verum

finitis

184쪽

finitis omnibus nihil ulterius est nisi infi-

nitum. Ergo finitum in genere per negationem solius infiniti constituitur. Mirum profecto mihi accidit , cum quosdam video Lockii fideles assectas in hanc descendere sententiam ; quod manifesta contradictio est. Nam si nullae sint ideae innatae, sed primae ideae, quae. per sensus 8c reflexionem in animi nostri a sectiones acquiruntur, sint rerum sini- rarum ideae. Si idea universalis qualis estidea rei cujuslibet in genere spectatae ,'ex singularibus fiat per abstractionem univera salis : inde consequitur aperte ideam finiti in genere quemadmodum & ideam fini torum singularium esse ab idea infiniti omnino independentem. Quibus praenotatis sit.

PROPOSITIO.' '

Finitum cognoscitur independenter ab. Ξnfinito ; ideoque per negationem infiniti

non constituitur. 'Pbr. experientia constat quaedam singm

laria scilicet corpora cognosci finita , quin ullatenus de infinito cogitetur. Atqui si finita quaedam singulariae independenter ab infinito cognoscantur . idem de finito universim spectato dicendum' idea enhri finiti generatimi sumpti est idea , quae ex finitis stingularibus fit per abstractionem runiversalis, seu finitis omnibus comm

185쪽

nis. Enim-vero si Exapeda cognoscatur finita quia exiremum pedem habet Sc ulti anum res universim finita concipitur ea, quae ultimum aliquid N extremum habet, in quo certe nulla est de infinito cogitatio. Ergo finitum independenter ab infinito cόgnoscitur. Ob. ι'. Finitum per quamdam negationem constituitur : atqui si res ita sit , finitum non cognoscitur nisi per infinitum, Ergo finitum non cognosci cur indepen-aenter ab infinito. I '. Ν.m . nam decas est concipiturqu*finita ; quia decimam di ultimam habertinitatem. Atqui decima dc ultima unitas non est mera negatio , sed aliquid positi vum. Ergo finitum non constituitur pex

meram negationem.

Eivero negatio illa esset negatio ulte

toris possibilis vel impossibilis. Atqui

neutrum dici potest. I P. Finitum non cons. lituitur per negationem ulterioris positivi

possibilis. Nam si quodam in ente decem tantum essent perfectiones possibiles ; ensillud esset finitum ; nec tamen ulterior in eo possibilis esset perfectio,19. Non constituitur per negatione ulterioris impossibilis. Ipsum enim in fi .uum ejusinodi npgationem habet acta

iunciam. Et certe finituyi non constitui

tur per illud quod ipsi & infinito c-

mune est. Ergo &c.

186쪽

CENERALI s. ITI

Quapropter ultimum ideo concipitur ec est ultimum , quia in illo haeret , dc Consummatur enumeratio ; saepe namque de ulteriore quolibet ne cogitatur quidem. 2 v. N. mi. nam sive finitum singularesve finitum in genere , etiamsi adjunctam habeat negationem ulterioris , non Ideo cognoscitur per infinitum ἡ ut patet e dictis. Ins. Negatio non cognoscitur nisii per enS cujus ust negatio : atqui finitum est negatio infiniti. Ergo &c. Ν. mi. propter rationes allatas. Ins. finitum vel est.' negatio ulterioris

cinfiniti , vel ulterioris finiti. Atqui non est negatio ulterioris finiti. Ergo est negatio infiniti.

I'. N. maj. tum proptεr rationes supe- ,ritis allatas ; tum quia etiamsi finitum per ouatridam negationem constitueretur . haec non esset negatio in finiri vel finiti , sed dumtaxat negatio ulterioris proeciseruatenus ulterioris. Cum enim hic agature idea finiti ; profecto res quaelibet concipitur finita , quia positiva quaedam habet , ultra quae nullum est aliud; nec ullatenus cogitatur , aut attenditur utrum ulterius infinitum sit an vero finitum, utrum

possibile an impossibile. Ergo&c.

2 V. N. mi. numerus enim quilibet finitus concipitur, quia addi potest unitas.

187쪽

7 2 M E T A P H Υ s I et A. Rem ita se habere de quolibet numerosngulari & determinato , vel ipsi Carthe- sani fatentur. Numerus autem finitus irrigenere certe non concipitur finitus pernegationem infiniti nuineri : quippe nulla habetur idea numeri infinit . Ergo generatim numerus concipitur finitus pernegationem ipsius finiti , scili cet unitatis. Idem de quolibet finito dicendum. Cujus ratio perspicua haec est. Numerus quilibet finitus & determinatus sub duplici respectu considerari potest , vel .quatenus capax augmenti recipiendi, vel quatenus .capax sui additione augmenti aliis confe-xendi. Sub priore respectu finitus conciapitur ; sub posteriore vevo finitus non coisgitatur , sed potius ejus negatio ad effor mandam finiti generatim sumpti ideam

inservire potest. Quare finitum quodlibet aale concipi potest per ipsius finiti nega-

kionem. . . '

Probabis mi. Finitum in genere de quo solo agitur , finita omnia complectitur. Atqui ultra finitum omne , aliud nihil est nisi infinitum. Ergo finitum in genρος ne gatio est ulterioris infiniti.

N. maj. non magis finitum 19 genere finita omnia complectitur , & est omne 'finitum quam homo in genere est omnis homo. Non enim confundenda.est ide iunivcrsaliς quae per abstractionem ex sn-

gularibus fit universalis, cum idea cψlles

188쪽

riva , quae singularia omnia colligit iii unum & complectitur. Atqui finitum ire genere seu universim sumptum est idea universat i si finiti. Ergo &c. Ins. alio modo. Finitum non potest constitui per negationem sui ipsius : atis qui per negationem sui ipsius consti tu eretur , si pers negationem finiti diceretur

constitutus. Ergo dcc. I N. mio unitas enim cuius absentia aut negario numerum constituit finitum , quamvis in se finita sit , ipsa tamen nota confideratur quatenus finida , seu quatenus potest augmentum accipere , seci quatenusi alteri numero potest augmentum

Conferre. Ergo finiram non per sui ipsius , sed hec alterius negationem constituitur: . Dices .i ideo finitum non esset negatio infiniti, quia esset negatio ulterioris a finito & infinito abstranentis ; atqui tale non est finitum. Nam si finitum esset negatio ulterioris a finito & infinito abstranentis, ulterius I finito infinito abstra hens esset negatio finiti: Omnis namque negatio est reciproca. Atqui ulterius a finito & infinito abstrahens non est negatio finiti. Quod enim a finito abstrahit, finitum non negat, aut excludit. Ergo &C. c. IV. Solvenda mihi non est haec Obje tio. Finitum 1 enim potius per ultimum constituitur, quam per negationem ulte-

Η iij

189쪽

17 METAPHYsr c Arioris , licet eam negationem adjunctam habeat. Itaque ad juris abundantiam a v. N. mi. ad cujus probationem dg. maj. Id est ulterius a. finito 3c infinito abstratiens non esset illud finitum in quo desideraxetur ulterius aliquid. C. maj .id est, ulterius a se excluderet & negaret finitudinem. N. maj. solutio satis patet. Si quid autem acuminis in hac objectione aut potius cavillatione reperiatur , totum id in verbis residet ; mutatisque vocibus& expositis statim evanescit. Cum en Imdicitur finitum constitui per negationem titteriorix a fini, dc infinito abstrahentis. , significatur rem universim finitam intelli

gi , quia concipitur ipsi ulterius quist addi

Posse , neque ulterius quodcumquΘ illud sit considerari tanquam finitum aut infinitum. Ex quibus non video qua ratione concludi posset, ulterius ejus generis a seipso finitudinem , excludere: aut finitum

negare. ' Ob. Σ'. Si finitum: constitueretur pernegationem ulterioris non vero-per negamtionem infiniti , sublata ilia' negatione id est addito ulteriore res finitae desineseret esse finita , nec tamen fieret infinita. Atqui illud falsum est. Ergo &c. N. suppositum majoris propositionis. Supponit enim ulterius subi ea ratione

addi posse, sub qua ejus negatio. & ab,

190쪽

6gΑsi Afrs, 373 sentia rem finitam colastituit. Atqui iafieri nota potest. Nam ulterius adda nota potest , nisi addatur quale re ipsa in se est y id est nisi addatur ut finitum aut infinitum. Atqui ulterioris absentia rem fini-ram non constituit quatenus ulterius in se finitum est aut infinitum , sed praecisδquatenus est ulterius , quatenus potest

augmentum conferre ; sicque a mente Consideratur ; quae ideo ab ejus finitudine meut & infinitudine abstrahit. Ergo dcc. Verum in referendis objectionibus immoror diutiusomnum idea infiniti positiva sit an ne rixa. Idea omnis vel ratione sui considerari potest , ver ratione objecti quod repraesentat. Ratione sui considerata animi modus est , qui sui ipsius conscientiam generat, eoque sensu intellecta idea omnis positiva est. Si vero ratione objecti

spectetur, duplici modo potest o lectum

positivum exhibere t vel enim repra emrat, quid sit objectum, quae sit ejus contati tutio & essentia ; hoc sensu dicitur idea positiva ; sic triangulum 'positivὶ dicitur cognosci, quia cognoscitur ejus essentia nempe figura tribus angulis constans, tintidemque lateribus. Vel idea potius re

praesentat quid non sit objectum qua Is iv

SEARCH

MENU NAVIGATION