Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

et ς META PHYSICA quid sit; tuncque dicitur negativa, etiam ejus objectum positivum sit. Talis estidea , quae animum reptaesentat dumtaxat tauiquam substantiam non materialem. Itaque cum quaeritur utrum idea infiniti positiva sit, an negativa ; quaestionis sensus est , utrum idea repraesentet infini-2um dumtaxat tanquam non finitum, id est tanquam ens in quo tot sunt positivaci ut perfectiones , ut nulla sit ultima ; an vero istud exhibeat reipsa tanquam infi-

ritum.

Observandum etiam est quaestionem moveri de infinito universim sumpto, non autEm de Deo potius quam Eternitate , ut partibus continui, quae dicuntur numero infinitar. Aliud autem est Deum Positive cognosci ut Deum , aliud est Deum positivε cognosci ut infinitum. Quemadmodum aliud est continuum po- cuive cognosci ut continuum , aliud ejus Paties positive representari tanquam infinitas. Deus enim positive cognoscitur ut Deus, cum repraesentatur ejus attributum constitutivum & essentiale , licet non cognoscantur CCeteriae, quae ex attributo prima- Tio sequuntur , perfectiones. Ut autem Deus positive cognoscatur ut infinitus , omnes ejus perfectiones debent repraesentari tanquam infinitae. His praenotatis.

192쪽

O ENERALI s.

ΡROPOSITIO.

Idea infiniti quam habemus negativa esst, non positiva. Pbr. Idea illa negativa est, quae potius re praesentat quid non sit infinitum quam quid sit. Atqui talis est idea infiniti quam habemus. Nam idea illa repraesentat quid non sit infinitum potius quam quid sit, quae illud dumtaxat exhibet tanquam non finitum. Atqui talis est, quae nobis affulget, i lea infiniti. Nam finitum, ut diximuS, illud est, quod ultimum quiddam tribet vel extremum. Atqui quae nobis affulgetidea infiniti, haec nobis infinitum exhibet dumtaxat ut ens in quo nulla est persectio, nullum positivum quod sit ulti mum ; seu , quod tale sit, ut in illo ab

solvatur enumeratio λ non enim alia ra

tione concipimus partes continui infinitas esse, nisi quia nunquam ad ultimam quamdam partem deveniri potest. Ergo

dcca

Et vero mens nostra, utpote quae limitibus contineatur , habere non potest

ideam infiniti comprehensivam. Id tamen fieri posset, si idea nostra infiniti rationem ejus constitutivam, seu infinitas perfectiones clare & distincte representaret.

Si quid enὶm impediret, maxime quia infinitum infinitas alias proprietates ha-H v

193쪽

17 8 METAPHYsrc Aberet, infinitos gradus & relationes. A ciui id non impediret, quominus idea inisti niti posset esse comprehensiva. Si enim

semel possit infinitas perfectiones distinctδrepraesentare , poterit & illarum perfectionum gradus , relationes & proprietates etiam infinitas exhibere ; cur enim unum infinitum dissicilius, quam alterum exhiberetur λ Ergo &c. Uerbo dicam , nunquam possiamus la merum infinitum nobis repraesentare et quemlibet enim numerum cogitemus concipimus semper ei posse unitatem addi , eumque duplicari posse. Ergo &c. Tandem si idea infiniti tam clara videatur δc positiva , definiatur alia ratione quam per oppositionem ad finitum , alia ratione quam dicendo infinitum id esse quod fine caret & limitibus. Obj. 1'. Idea infiniti cognoscimus infinitum illud esse quod excludit limites eatqui idea haec positiva est infiniti idea.

Ergo &c. N. mi. Idea enim haec repraesentat infinitum ni non finitum. Ergo est negativa.

Instabis. Idea illa positiva est, quae nihil nisi positivum exhibet, idque modo positivo reptaesentat. Atqui talis est praedicta idea. Ergo &c.. N. mi. Idea enim illa repraesentat quid non sit infinitum, eum illud exhibeat ut

194쪽

non sinitum, seu excludens finitudinem. Ergo infinitum modo negativo reptaesen

tat.

Instabis. Id ea quae repraesentat infinitum ut ens omnibus ornatum perfectionibus , illud modo I fitivo repraesentatis Atqui talis est idea , qua infinitum eognoscimus illud esse quod limites excludit. Nam limites sunt negatio vel absentia ulterioris perfectionis ; exclusio similite ccst negatio. Quare exclusio limitum est negatio absentiae omnium perfectionum. Atqui negatio absentiae est praesentia omnium perfectionum. Qui enim ab aliquo loco non abest , is in eodem loco praesens sistitur. Verbo dicam , exclusio limitum est negatio omnis negativi ideoque est omne positivum. Ergo &c. Distingo maj. Idea quae repraesentat inis finitum ut eris omnibus ornatum perse tionibus, infinitum repraesentat modo positivo, si perfectiones illas numero infinitas esse exhibeat. C. maj. si repraesente edumtaxat in illo ente perfectiones existere sine fine , seu non esse numero finitas. N. maj. & sic dg. mi. neg. conseq. Equidemidea qua cognoscimus infinitum ens esse quod limites omnes excludat, hoc ipso repraesentat infinitum ut ens omnibus omnatum perfectionibus. Uerum id non suf

fie it ad ideam infiniti positivam; requi-

195쪽

18o META PHYSICA

ritur insuper , ut haec idea perfectiones

Omnes exhibeat ut numero infinitas. At

Qui idea nostra perfectiones numero in finitas non exhibet, cum nullam habere possimus ideam numeri infiniti. Nam quemlibet numerum clare & distincta concipiamus , eum semper finitum nobis exhibemus , in illo semper concipimus ultimam unitatem, eumque cogitatione augemus, multiplicamus. Ergo E c. Quod autem additur , limites meram esse negationem , perfectionisque ulterioris absentiam , id falsum est, fallitque

adversarios. Finitum enim constituitur per ultimum quid Ec extremum quod quidem, ut diximus , adjunctam habet ulterioris negationem , sed non est mera

negatio.

Instabis. Id cognoscitur modo positivo, cujus ratio constitutiva cognoscitur. At qui id ea quae repraesentat infinitum , utens omnibus ornatrim Perfectionibus , rationem infiniti constitutivam exhibet. Ratio enim infiniti constitutiva est praesentia omnium perfectionum. Ergo &c. N. mi. Requiritur enim insuper ut repraesentet perfectiones omnes esse mu-naero infinitas. Ergo &c. Quare ratio infiniti constitutiva non est praecise collectio vel praesentia omnium persectionum. Nam si perfectiones

196쪽

GENERALIS.

mnes essent dumtaxat contum vel mille, profecto idea quae eas omnes exhiberet, non ideo rationem infiniti conititutivam repraesentaret, ut perspicuum est. Elgo&c. Ins. Idea quae exhibet infinitum ut ensomnibus ornatum perfectionibus , nihil ni si positivum in infinito repraesentat. Atqui idea quae nihil nisi positivum repraesentat , certe positiva est. Ergo &c. Ν. mi. Eo enim sensu nihil nisi positi-Vum exhibet, quod repraesentet esse plures & plures perfectiones sine fine , ut ad ultimam quamdam perveniri non queas. Atqui illud est objectum positivum exhibere ut non finitum potitis, quam ut infinitum. Ergo idear haec non est positiva, saltem ratione modi quo objectum suum

repraesentat ', quod solum in controversaria adducitur.

Obj. 19. Multa positivh cognoscimus, quamvis nullum ens comprehendere possimus. Ergo ex eo quod non psssimus infinitum comprehendere , non sequitur id eam infiniti non esse positivam.

Nego consequentiam. Nam ens aliquod positive cognoscere , est cognoscere rati nem ejus constitutivam seu essentiam. Atqui multartim rerum possiunus rationem constitutivam cognoscere , quamvis eaS non comprehendamus : si vero rationem

infiniti constitutivam cognoscamus, illud

197쪽

13 1 META pHYsICA comprehendere polIumus. I'. Cognosci mus rationem circuli constitutivam , puta figuram rotundam, quamvis omnes circuli proprietates nobis non innotescant. 2'. Si cognoscamus rationem infiniti conctitutivam , illud comprehendere potiumus. Nam ratio infiniti constitutiva sunt infinitae perfectiones. Atque si clare &distincte nobis exhibeantur infinitar numero perfectiones, quidquid est in infinito cognoscere postumus. Si enim perfectiones infinitas clare δc distincte cognoscamus, cur earum gradus , vel relationes quamvis infinitas non attingeremus λ Ergo &c. Dices cum Mallebranchio. Idea entis generatim sumpti, idea perfectionis universim spectatae sunt ideae positivae. Utraque enim nihil nisi positivum exhibet. Atqui idea entis generatim sumpti, idea

perfectionis universim spectu te sunt ideae infiniti. Ens enim universim sumptum, complectitur omne ens perfectio generatim spectata perfectiones omnes continet. Ergo &c. N. mi. IR. Quia ens universim sumetum est mera denominatio rebus omnμbus sive diversis, sive similibus communis, ut jam dixi. Σ'. Quia id ea sive entis universim sumpti, sive perfectionis,

est ad summum idea abstracta. Quare

198쪽

idea ejus quod a finito de infinito abstrahit, non est idea infiniti. Atqui ens universim sumptum , sicut & perfectio a finito & infinito abstrahit, ut vulgo docent Philosophi. Ergo dcc.

Ad probationem, n, ans. Ens enim generatim sumptum entia omnia non complectitur , ut ex iis patet quae de universalibus disputata sunt. Obj tandem. Si valeret nostra sententia , ne beati quidem in coelo Deum ut infinitum cognoscerent: atqui id falsum est. Nam beati in coelo Deum vident f cie ad faciem , eumque cognoscunt, sicut cogniti sunt, ut loquitur Apostolus. Ergo &c. N. mi. ad cujus probationem distingoans. Beati in coelo vident Deum, ut Deus est , C. ans. Ut est infinitus, nego ans. dc consequentiam.

Deus videri potest vel ut Deus est ,

vel ut est infinitus : videtur ut Deus est, cum aspicitur attributum naturae divinae constitutivum, ex quo caeterae Dei perfectiones 8c proprietates sequuntur. Ut detur ut est infinitus, clim omnes Dei perfectiones clare de distincte cernuntur. Equidem beati in coelo Deum vident ut Deus est , seu intuentur attributum speciale quo natura divina constituitur ;werum non vident Deum ut infinitum,

199쪽

18 ME ΤΑ ΡΗYSICA seu omnes atque infinitas Dei perfectio- Iacts non cognoscunt. Alioquin tam perfecta esset eorum cognitio , quam cogninitio, divina ; nec essent pro variis meis ritis diversi gradus beatitudinis ; cum omnes divinas perfectiones singuli beati Cognoscerent. Quae quidem & rationi δίfidei adversantur. Ergo &c. Ex di stis concludi posse videtur praesentem disputationem non multum a quaestione de nomine discrepare. Carthesianis enim concedimus a nobis concipi perfectiones omnes secum invicem compostibi les sine limitibus in Deo esse debere; concedimus in duratione infinita tot concipi momenta ut nullum sit ultimum ;idemque de partibus continui esse dicen- . dum i concedimus in infinito nihil nisi positivum cognosci. Fareri coguntur Carthesiani nullam in nobis inesse ideam quae numerum infinitum clare distincte repraesentet. Quemlibet enim numerum cogitemus, ei posse unitatem addi semper concipitur. Quibus positis, idea in finiri qualis nobis aia fulget , dicenda ne sit positiva , an vero negativa Ejus generis quaestio litem de

Vocibus vehementer redolet.

De causa essecturique relatione.

Causa vulgo definitur principium vi

200쪽

GENERALI s. s Us CujUs res est; quae definitio , inquit Joa nes Clericus, Ontol. c. si . parum erat ne- Cessaria ; quandoquidem vox principium non est clarior voce causae, qua solo usa fatis notum est designari id quo fit, ut

aliquid sit. Philosophi Christiani illud assignant

discrimen inter causam dc principium, quod causa influat esse in aliud substan, vive, id est in naturam re ipsa distinctamarit diversam ; principium vero influat esse. in alium , id est in personam distinc-ram , non vero in naturam diversam aut

distincta in. Quare in divinis Pater est principium Filii, non vero causa. Cum 1gitur Graeci Patrem aeternum causam Filii sui dixerunt , non accipiebant ca

Lam pro eo quod influit esse in aliud substantivh , id est in aliam substantiam, ut Probant Theologi; sed causam volunt id omne quod dat esse alteri , abstrahendo utrilin illud sit aliud substantive, an aliud adjective tantum , id est alia persona.

Sicque discrimen eorum a Latinis est tantum penes voces dc nomina. Quod , inquit Dago umerius , diligenter observandum est patrum ut placita intelligantur. Enimvero authores primorum sieculorum Voces usurpabant sibi proprias , &diversas a nostris , ut frequentius videre

est apud Tertullianum, dum agit de mIL

SEARCH

MENU NAVIGATION