Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

x1ς Mar Arvrvs r Capraeteritum quod desiit existere ; illita futurum , quod non existit quidem , sein post aliquid existens extiturum est.. Hinc I'. in ente , cujus duratio non est successiva, nihil est de ejus duratione in-itrinsecum , quod sit praeteritum & fui rum. Ejus enim duratio ex unica confla tur existentia ς quae se ipsa prior esse non potest aut posterior. Eivero cum haec duratio ex multis exi entiis sibi succedentibus non componatur , nulla est ejus exitarentia quae esse desierit nulla quae in posii terum incoeptura sit. Ergo &c. Hinc Σ'. instans praesens est indivisibile. Nam si multa complecteretur instantiae vel multa simul praesentia, vel simul prae-τeritum , praesens , 8c futurum. Neutrum dici potest. Non primum , nam instans. praesens est actualis existentia. Atqui enua liquod non potest simul bis aut ter &c Actu existere. Ergo non multa simul praesentia continet. Non secundum; nam prae sens existit , praeteritum & futurum non existunt, Ergo instans praesen S non somplectitur praeteritum, & futurum.

Instans praesens si mensuretur, illud: est quod mens mea insumit ad judicium producendum. Atqui illud est omnino indivisibile. Si enim compositum esset & divisibile, una pars assensus poneretur , H-zera nondum posita ; sicque assensus non

eget simpIex , sed dinctilis.

242쪽

sq. Concipitur Deum posse animum creare , nec illum conservare. Atqui nisi instans esset indivisibile, creari non posset Animus quin conservaretur. In sua quippae existentia per multa instantia permaneret.

'. Instans praesens est actualis animi existentia; atqui haec existentia simplex est& indivisibilis. Tota enim ponitur vel nullatenus ponitur. Ergo &c. Ita sentiunt multi nobiles Philosophi ;mirumque videri debet , quod quidam

asserant nullum esse instans quod praeteritum, praesens , & futurum non compleotatur. Idem enim non potest simul extiarere dc non existere Hinc instans praesens in se non est successivum. Nam ad laceessionem multα requiruntur instantia. y requiritur instans presens respectu alterius prioris aut posterioris. Non enim alia ratione concipitugsuccessio. Atqui instans praesens multa non continet instantia. Ergo &c., quare si tempori, nomine intelligeretur successivaeentis alicujus realis duratio; instans praesens esset pars temporis, non tempus, Dices contra secundum consectarium, isi instans praesens simplex esset & indiviai sibile , duratio successiva vel tempus componeretur ex partibus indivisibilibus f a

qui id repugnat. Nam demonstrant Phisici

243쪽

ΣAE METAPRYsIC Raextensionem seu continuum non posse ex partibus inextensis & indivisibilibus cotti poni. Adqui non. magis duratio successiva potest ex pallibus simplieibus componi

N. mi. ad cujus probationem nego m morem.Ratio discrimitiis est,inquiunt Physici laudati quod partes extensionis cor Poreae , si essent simplices, sese penetrauxent, cum secundum se totas sese tange Tent : ideoque extensio: corporea Non. pota se t ex illis concrescere. At partes dur ionis non sese penetrarend : quippe unaaexistente , altera non existeret ; sed Miae post alias existerent. Ergo possent succestationem constituere. Quare nulla est paritas:

Quamqv m per omnia inanium quaeiarionum diverticula vagari qec velim, ne sine gravi possim temporis iactura'; tamen cum nomen Caregoriae ita publici jutis, factum fuerit, ut vel in colloquiis, familiaribus usurpetui, ideb exponendum duxi , quid significet. Categoriae nomine fignificatur praedia

Camentum seu attributum. San autem Categoriae classeς rerum quae ad certa quaedam generae . referuntur. Sic inquiunt , max ad substantiae canegoriam Teriines , ara Deus est subita tiM L. O . - . - .

244쪽

omnia idearum nostrarum objecta ad genera decem diversa revocari posse opia natus est Aristoteles , idelique Categorias decem assignavit, quae sunt substantia , quantitas , relatio , qualitas, actio , paL DO , locus , tempus, situs , habitus se a vestisia Unicam 1gitur admisit substantiae

Categoriam , novem autem .accidentium.

Uerum cum res substantiales innumerae diversi sint & esisse dieantur generis, quemadmodum & accidentia ; idcircb tot sunt,& in sermone vulgari tot admittuntur categoriae, quot sunt diversa genera, tum rerum substantialium , .lum, accidentium ἀUnicam stricte loquendo categoriam esse Ve et Dasoumerius ; eo quod eatego iam eorum esse dicat . quae sub genere NuOdam suprema continentur 3 genusi R tem supremum unicum est .Rempe Pςn

det, inquit, proposito ab illa quae Mone ι

utrum ens sit genus uni ocum rela ecta omnium rurum. Quam quaestione mi e er1 dubium omne positam cum aἔ-retur , ided ne curat quidem opinio m suam de unitate categoriae , argumentis con

i Verum ex hac quaestione si suspensa. essed hujus opinionis veritas , nul Ia esse cat*goxia. Probavimus enim neque eΠS , neque substantiam essς genera univ a.

245쪽

categoriam genus aliquod supremtim poΩtulaverunt , neque significatio nominis categoriae usu recepta tale genus exigit. Idcirco aut nullae , aut innumerae admi tendae sunt categoriae. Quod utrumquae ejusdem est utilitatis ; clim neutrum adgerum cognitionem inservire queat. De Entium sonitate. Non agitur eo loci , inquit Dagoummrius, de bonitate relativa , qua ens conveniens est alteri I vel alterius perfectivum tysed agitur de bonitate absoluta , quam Metaphysicam vocant, qua ens integrum est in se, suoque modo perfectum. Haec itaque bonitas est entis integritas, perfectaque attributorum omnium esse 1saelium complexio. Bonitas ejusmodi currumue reciproca est. Nec enim ullum eae S, quod omnia non habeat attriburn sua essentialia , quibus tale ens constituitatur. Imb lapis in suo genere tam in se perfectus est , tamque bonus, quam at sum ὴ vermis , quam avis pulcherrima eorum enim quaedam non nisi relativε ais nos , ad usus nostros , & utilitates, aliix meliora dicuntur. Haec autem bonitas , ud patet, essentiae rei nihil superaddit. Hocque sensa vidit Deus cuncta quae fecerat .

di erant valde bona. I l l

Ens a Metaphysicis do etiam sensu b

246쪽

mum appellatur , quod habear quidquia

necessarium est, ut eum praestet usum adtquem a creatore entium sapientistimo de Qtinatum est. Discrepat autem haec bonitana morali bonitate , quae ex rectis moribus

& benefactis pender , solisque creatur sistet ligentibus convenit, a qua deficere possunt. Metaphysica autem bonitas, v m entia omnia eadit, ita ab eorum na- tura nisi pereant, divelli non quiro Quam bonitatem, inquit Clericus, nore nisi summat1m in plerisque entibus εΟgnoscere possismus. Nam primd ignotus nobis est magna ex parte finis propter quem Deus singula entia creavit,seu quid sibi creatione singu lorum entium essicerae proposuit. Secundb, ut plurimum , qua

via ad eum finem perveniant ignoramuS .. Neque enim intimam entium constitutio nem , neque omnes eorum proprietate se cognitas habemus.

Ex quo perspicuum est quam remeraria sint, D m insulsa quae ab incredulis. contra sapientissimam Dei providentiam objiciuntur ; quae quidἡm ex solae finis , quem Deus intendit ignoratione , ducum

originemω De Entium veritate.

Veritatis nomine aliud Logicr , aliua Metaphysici intelligunt. Apud Logicos

247쪽

231 META FHYsICA Veritas est conformitas ideae aut iussiosi cum rebus quae sunt idearum aut judiciorum objecta. Metaphysici aIiam admittunt quam diacunt ipsarum rerum veritatem. SIc verum aurum, verum adamantem dicimus : quiabus vocibus significatur ipsum aurum , ipse adamas ; ut ab iis omnibus aurum secernatur , quae ementitam auri speciem prae se ferunt. Ex quo claret hanc veritatem esse ipsam rei convenientiam cum

ejusdem definitione ; ipsamque rei ementiam. Quare ejus generis vetitas rei nihiI

Essentia autem duplex est, ut diximus . nominalis & realis, In corpore quodam cui usias, nomen auri impoluit , una esso qualitates quasdam observavimus ; ex iis definitionem confecimus. Quodcumquasiorpus, in quo omnes illae proprietates deprehendentur , verum aurum appellabitur a falsum ver, aurum , in quo qua' litates illae non occurrent omnes. Ergo is inquit Clericus, verum aurum est id , cui nominis auri definitio convenit, falsum

cui non convenit. ' ., I

Eo loci observandum est , inquit Da goumerius; quia omne ens praedicto sensa verum est, nullam dari falsi talem absolutam , sed . tantum relativam. Sic auricil-

Cum noni dicitur absolute falsum , sed

248쪽

GENERALIS.' as φα Mitur aurum, appellaturque falsum at rum. Quoniam auricalcum ipsum ratione sui verum est, suisque attributiβ eRentialiabus & eoristitutivis conforme; soluinmodo falsum est relative .ad A um,eo quod speciem ustri prae ferat' , cujus intimam constitutionem non habet. Dicitur etiam falsum, inquit S. Thomas, quia natum est facere de se opinionem fassam s cum veluti innatum nobis sit per ea quae ext illis apparent de rebus judicare. ,

249쪽

Seu Pneumarologia. ΡΝεUNATOLosiae nomen idem signibficat ac sermo de spirit in Quare haec Metaphysicae pars sic inscribitur Ψ quod de spiritibus disputet.

Spiritus autem universim duplex, necessarius & eontingens. Spiritus necesi sius ille est qu1 necessario, & Ox natura sua existit, nec potest ab alio existentiam accipere , quam ex sua habet essentia. Mehque' est in crea sus.

Spiritus contingens is est, qui potest existere , vel non existe e ; qui proinda

supponi non potest existenS , quin exis . tentiam habeat alterius operat Ione acceptam, cum eam neque ex n*tura suae ha- Dear, neque, sibi conferre possit. Si existat est creatus.

Duplex erit pneumatolagiae pars, quae rum prior de spiritu necessario & increato disseret; posterior de spiritu continetenti

De Spiritu necessari Pars haec die urnatologiae,Th Iogia n

250쪽

svECIALI s. 23 turaIis appellatur , eb quod disputat de Deo ejusque perfectionibus , quatenus lumine naturali possiant innotescere. Discrepat igitur a sacra Theologia , quae similiter de Deo sermonem habet , ejusquctattributis ; sed quatentis lumine supernaturali, seu revelatione cognoscuntur. Quaeremus I'. an sit Deus, 2'. quid fit,3'. quot uplex sit , '. qualis sit, 3'. deeactione Dei in creaturas dicemus.

' QUAESTIO PRIMA.

An existat Deus. Dei nomine intelIigitur supfemum numen praestantissimae mentis quod rerum mundanarum a quibus omninb disjun tum est , procurationem habeat easquae regat & moderetur. . Quod ens supremum existere qui preo, litentur , Theistae vocantur ; Athei verb , qui Deum nullum admittunt.

Athei alii negativi, alii positivi. Athei

negativi dicuntur qui Deum non admittunt , quem ignorant vel mentis inopia, vel quod pecudum more nihil cogitent, nisi quae alendo, fovendoque corpori sunt idonea. Athei positivi vocantur, qui existentiam supremi numinis impugnanto. Athei utriuique generis appellantur speculativi, ut distinguantur ab impiis quia

SEARCH

MENU NAVIGATION