Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

ars TMEOLOGIA versaretur λ Qui fieri posset, ut saltὸtra de

sua cum corpore unione non recordare tur λ Ergo animus non est aeternus, nec proinde necessariuS. J . . : - . iTandem concipitur mentem nostrami

posse non exist e; imo coneipiuntur animi persectiores non existentes. Atqui si animus esset ens necessarium , concipi non posset non existens. Quamvis enim Ierum proprietates omnes non cognoscamus , tamen ens aliquod concipereinon possiumus cum attributo propriepatibus sipsius repugnante : ex. gr. ex eo quod , civisibilita sit corporis extensi pr prietas, i Corpus extensum simulque indivisibiloe cogitare non possumus. Ergo animus non test ens nece Tatium , sed contingens &i factum. Ex quo sequitur ens aliquid exis- itere, quod sit creator. . . . . II. ARGUMENTUM.Ab unione mentis cum corpore.

. Demonstratur.. Unio mentis cum cor-ιpore vel oritur ab ente supremum domi- inium in rpus & animum exercente , vel ab animo vel a cossore essicitur.

Neutrum posterius dici potest. Non pri- m : si enim uuio haec gh animo oriretur vel necessiario Q veli libere. Ν necessario : alioquin h* unio: Esse tit nωl u bilis. Non. libere: pam . . u r*s it se haberet , si v ta

292쪽

animus posset pro nutu sibi corpus alli gare , semel assumptum deponere, aliudque eligere e quod experientiae advers

2'. Haec unio non orituΓ a Corpore. Quis en1m t momentis inops esse potest ut existimet foetum corporis imbecillum, inertem , cogitationis omnis expertem posse sibi animum accersere, in illum age- Te , eumque ital secum conjungere , riz animum non quear orpore pro nuta separari λ Ergo existit ens quod supremum dominium. in corpus & animum exercem ea inten se pro nutu conjungat , & sep Tet. Non ergo sunt entia necessaria, sed

Demonstratur. Causae essitiens motius est numen praestantissimae. mentis , quo mundus regitur 3 vel motus corporibuuessentialis est, vel singula corpora 1imiri essiciunt morum t absurdum enim esset. Cum Spinosa & Epieureis quibusdam aD serere corpora alia ab aliis successive, &in infinitum mota fecissist sine prima cama motrice; ut patet ex iis quae dicta sunt cum seriem infinitam causarum refutavimus. Atqui I v. motus non est corporibus

essentialis, quod adqu perspisuum est, &

293쪽

T M vo Lo G PAE apud omnes Philosophos confessum , ut primum illud Phy sicorum principium sit et corpus Omne ex se ad motum O quietem, indisserens e s. Tum quia non modo con cipiuntur corpora quiescentia , sest ea interdum quieicere sensus omnes testanturis Tum quia si motus essentialis existeret . ejus directio , quantitas, & velocitas d terminatae similiter essent essentiales; quae

experimentis adversantur. 'i'. . ἰCorpus in se motum non efficit: quod etiam luce meridiana clarius: osti Tum quia corpus ex se iners esti & otio sum, ut fatentur omnes ; tum qui antet quiescere debet, quam morum suum effi-tciat. Corpus aut Em quiescens in eodemi

semper statu perseverat, donec ph aliqua

causa externa moveatur, ut experientia

constat. Tum quia ex omnibus nulla esse potest 1in coetporoe activitas, nisi sit vis Ipsius motus. Quare vim nullam ante habet, quam moveatur. Ergo in instanti quo nondum movetur , vi nulla pollet ut motum ι suum tua leat efficere. Verum in , re perspicua immorori diutius. Ergo cor-ὶ porum motus efficitur ab ente quod suri premum in corpora dominium habeat. I ARGUMENTUM IV.

i.., Ab eixissentia materiose i- Materiae est pns sontingens. non necet

294쪽

NATURALIS. II 'sarium. Illud enim non necessario existit in cujus idea non includitor existendi necessitas. Non enim alia ratione de rerum naturis certo judicare possumus , quam OK earumdem rerum ideis. Sic triangulum 1

riuadrato diversum asserimus, quod ideixiversa repraesententur. Atqui in id ea , materiae aut cujussibet corporis non inci ditur existendi necessitas. Quod enim concipitur non existens. ejus in idea non includitur existendi necessitas Sic rotundi

ras cerae necessaria Πon est , quia Ceram concipimus modo rotundam esse modo

quadratam &c. Atqui materiam , singulaque corpora concipimus non existentia , ut lapidem, arborem,stellam aut omnia simul. Id etiam patet ex vacuo ab Epicureis,

omnibusque nunc' Philosophis admisso , quod aliud nihil est hisi corporis non exitatentis possibilitas. Ergo &c. et '. Ex ipsa corporum divisibilitate , evidens est figuram specialem & determi

natam nullam esse singulis corporibus ne-eessariam ; quod etiam experIentia quotidiana compertum habemus. Sic molescerea sine ullo naturae suae detrimento in globum, aut cubum facile compingitur. Atqui apertδ contradictarium est materiam existere necessario , nullamque figuram specialem & determinatam esse corporibus neeetariam. Singulae quippe por-

295쪽

a o T MEO Locra tiones materiae cum ab aeterno determina ta quadam figura indutae fuerint , eam a se ipsis perinde ac existentiam habuerunt. Ergo cum existentia ex eo necessaria sit quod illam a se ipsis habuerint, eadem de causa requiritur, ut figura haec determina ta fuerit necessaria: quod absurdum est. 3 '. Quod est omnino dependens Zc pas silvum non potest esse ens necessarium. Atqui materia, quodlibet corpus dependens est & passivum ; cum ab ente supremo m tum accipiat ; ut demonstratum est. ARGUMENTUM R

Ex Novitate mundi. Fastos mundi si velimus evolvere , r periemus populorum omnium annales

certaque temporum monumenta non ultra sex annorum millia proserri. Illud rerum omnium verbo Dei facturam initium posuit scriptorum antiquissimus Moyses , qui hominum generis historiam serie generationum non interrupta ad suum utaque tempus perduxit, gentiumque vetus tissimarum origines complexus est. Intra idem temporis intervallum conistinentur imperiorum omnium exordia , Legissa torum, qui homines ad societatem Vitaeque communitatem vocaverunt i a ta-res , religionum Ethnicarum initia, progressus, variationes.

296쪽

N )A ir xli K ALI s. 2g PIamvero si genus hominum ab aeterno propagaretur floreret quaedam natio,qua aeternam suam originem laudaret , aut eam ita removerer , ut tempus quod liber assignatu mia moεr antecederet. Cum emtrinationibus nihil pluris sit , quam coeteras gentes antiquitate superare , nihilque hominibus jucundius , quam remotissima rum rerum cognitio , qui fieri posset, ut gens nulla suam jactaret aeternitatem audantiquitatem tantam , ut initium quodcumque factis superioribus semper removendum esset ut scriptor nullus vetustissimorum hominum mores , vivendi rationem , res gestas, Variorum regnorum leges , foedera , bella , religiones describeret. Cumque in hominibus omnibus , in maximis praesertam splendidistimisque i geniis plerumque existat gloriae, Dinae,

honorum cupiditas tanta , ut pericula. quaeque audaces adeant , dummodo possint nomen suum immortalitati consecrare : quo tandem fato contigit, ut homines annorum sex millibus antiquiores prae clara facinora ad posteros non transmiserint, nec certis monumentis nomen suum posteris aeternum facere curaverint. Quod argumentum sic exponet Lucretius.

. Pratereas nulla Dis genitalis origo

Terrarum coeli, semperque aterna fuere . ,

- Cur supra botam Thebantim Ofunera Traia

297쪽

Non alias alii quoque res eerinere PoeIa

2'. Recens est & nova scientiarum oris. nium , bonarumque artium sive ad vita: iussis , si se ad utilitatem , sive ad oblecta ..tionem necessariarum inventio. Authores novimus & parentes Agriculturae , Philo sophiae , Astronomiae , Matheseos, Chirurgiae , Astronomiae , Artis nauticae, Medicinae , Pusturae, Musices dec. Quae quidem, disciplinae omnes,artesque Nutris ante acis signatam earum originem saeculis inventae ruissent, dc ad perfectionem deductae , si homines ab aeterno generarentur. Cum enim tam vehemens si in hominibus. scientiae cupiditas , mentiscitae agitatio nunquam acquiescar ; quis sibi persuadeae

in tota retro, se ternitate neminem repertum fidisse , quem non usuS vitae necessa ,rii, utilitates, commoda, oblectationes impulerint, ut ad excogitandas arres illas , perficiendasque tempus de diligenditiam adhiberet Ergo mundus novus est recensque conditus. Proinde existi tens necessarium mutaridi creator. . . Solvumtur objectiones.

Mirum vobis accidere non debet , si quae sequuntur objectiones plerumque levissima; videantur. Non enim validiores

298쪽

N R ' π R A L 1s. 1 g, ab Atheis proponuntur, aut in re tam cer ra proponi possunt. Ob. IV. animus humanus quaedam est modificatio , non res substantialis. Erg, ab existentia mentis humanae demonstrari non potest ens, quod sit creator, existere. N. ans. Nam cogitationes nostrae ut senqsatio soni, dolor &c. sensum sui excitant , profecto non in corpore, cujus assectiones esse non possunt, ut in posterum demon trabitur ', ergo in animo. Proindeque animus est illarum cogitationum subjectum , seu res substantialis. Ins. si mens nostra sit ens substantiale ;necessarium est , non contingens. Nam ens substantiale est ens per se existens : atquiens per se existens necessarium est , noli

contingens. Quid enim est per se existere . nisi existere a seipso , & ex natura sua 'Ergo &c.Dg. maj. .ens substantiale est ens per se existens , id est , existens sine subjecto cui

inhaereat. C. maj. id est existens a se , necessario ,3c ex natura sua. N. mai. Sc siedist mi. N. cqm. cum Philosophi substantiam definiunt ens per se existens ; his vocibus intelligunt ens existens fine subjecto cui insit , & quidem per oppositionem ad accidens quod sine subjecto cui inhaereat existere non potest : idque apud omnes iniconfesso est. Ergo ens substan-

299쪽

naturae suae necessitate existat. Ins. Ex concessis animus est substantia contingens. Atqui hoc ipso non probatuveum esse creatum. Ergo &c. N. mi. Cum enim neque a se ipso, nec

nihilo potuerit existentiam habere , debuit ab alio ente , & quidem necessario

Illam accipere. Ergo est ens creatum.

Ins. Quod est contingens, id est, indiC.

ferens ad existendum vel non existendum , tam potest ex se & sine causa existere , quam non existere r alioquin non est ad haec duo indifferens , sed ad alterutrum determinatum. Atqui quod ex se & sine cauSa tam potest existere, quam non existere ; id probari non potest ab alio cre tum. Ergo &c. N. maj. Ens enim ad status duos indifferens , quorum alter positivus est , alter negativus , ex se remanet in statu negati vo , nisi adsit causa qua positivum ad st tum transferatur. Sic corpus ad quietem dc motum indifferens, ex te ipso quiescit, donec ab aliqua vi motrice. aut impeli

tur , aut attrahatur. Cujus ratio ex eo evidens est , quod status negativus cum sit nihilum , nullam requirat causam ; contra vero status positivus. Atqui ens quod po-rest existere vel non existere hoc ipso ad status duos indifferens est, quorum au

300쪽

NATURA Os. 28ster positivus est , alter negativus. Ergo requiritur causa , qua determinetur ad existenduin . Ob. Tritum est sermone adagium, receptumque ab omnibus axioma , ex nihilo nihil fieri. Ergo non existit ens creator.

Dg. ans. Ex nihilo nihil fit, id est, nihilum non potest esse rei positivae causa

aut materia. C. ans. id est , res de non existente existens fieri non potest. N. ans.& cqm. hoc sensu ab omnibus explicatur laudatum axioma. Nam quisque sibi conscius est novas quotidie ab animo affectiones produci, quae antea non existebant,

Atqui affectiones illae sunt quaedam positiva , utpote quae sensum sui faciant , &quidem vividum. Ergo res de non existente existens fieri potest. Ins. Res substantialis puta corpus non potest fieri de non existente existens. Nam corpus non potest fieri de non existente existens , nisi per virtutem & potentiam sebstantiae cujusdam spiritalis efficiatur. Atqui substantia spiritalis materialem es.sicere non potest. Ergo dcc. N. mi. Nam ut jam probatum est, eo pora sunt entia creata ; corpus autem non

potest aliud corpus efficere. Ergo per su

stantiam spiritalem ereata sunt. Ins. Causa emciens debet effectum suum

so ntinere formaliter , atqui substantia seu

SEARCH

MENU NAVIGATION