Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

2 96 THEOLOGI A

non supponatur hac tali ratione potiusquam illa altera lanitum ; ideo determinata figura nulla est necessaria. Itaque figura corpori finito necessaria est , quia corpus non potest concipi finitum , quin hoc ipso figura donatum cogi Ietur. At corpus concipitur & finitum ocexistens , quamvis quiescens cogitetur. Ergo disparitas est maxima. Ins. Cum motus ex natura sua percussione vel impulsilone communicetur , fieri potest ut motus toti materiae collectioni necessarius sit, quamvis partibus singulis non sit essentialis , sed ab una parte , ab uno corpore in aliud communicatione

transferatur. Ergo S c. N. an s. Cum enim tota materiae collectio non sit aliquid a partibus distinctum , si nulli materiae portioni, nulli determinato corpori necessarius sit motus ;toti materiae collectioni non potest necessario competere. Eivero motus oppositi destruuntur. Ergo motus non est nece sarius etiam toti materiae collectioni. Praeterea in posterum demonstrabitur motum ex libero Dei decreto , non ex n Iura sua percussione communicari. Ergo

Dices. Neutoniani admittunt gravitationem omnium corporum in se invicem

ipsis essentialem. Atqui gravitatio illa est

312쪽

NATURALIS. 297 motus. Ergo motum admittunt corporibus necessarium. N. maj. Dicunt enim attractionem cujus effectus est gravitatio seu tendentia corporum in sese invicem principium esse

communicationis motus a Deo libere institutum, non secus ac impulsionem. Ergo Non illam tradunt tanquam corporum

proprietatem. Et vero secundum Neutonianos attractio varias in magnis & exiguis distantiis leges sequitur. Ouod certe demonstrat illam esse divinae voluntatis estectum omninb arbitrarium. Dices contendit Leibnitatus corporibus inesse vim motricem ipsis essentialem. Ergo motus corporibus essentialis est. R. IV. Quamvis Leibnirziani vim iliam motricem corporibus essentialem aia serant , fatentur tamen leges impulsionis

ad Dei arbitrium institutas fuisse. 2'. Eorum opinio rationibus iisdem

rejicitur , quibus demonstravimus motum non esse corporibus essentialem. 3'. Vis illa motrix omnino inutilis est. Ideo enim a Leibnitet ianis admirtitur , ut rationem inveniant mutationum quae in corporibus eveniunt. Atqui ad expi; candas ejusmodi mutationes inutilis est vis motrix corporibus singis is intrinseca ;mutationes enim non oriuntur , nisi ex

313쪽

motu quem a corporibus extrinsecis accupiunt. Ergo &c. Ob. 6H. Mundum novum esse recentaque condi una probatur aut horitate librorum Moysis, quem ut coeterorum scrip torum antiquiorem , sic & veriorem Uicimus , imo solum esse inter antiquissimos annalium scriptores qui fidem mereatur. Atqui Moyses fidem nullam meretur. Ergo &c. N. mi. Libros enim Moysis qua parte reipublicae , legumque Hebraeorum origo

deIcribitur, laudati aut horis coaetanei genuinum opus esse , eosque viridicos contatat ex perpetua consensione tum Israelia rarum , quamvis & ipsi, δc eorum reges saepe ab avita religione recesserint, ut ad falsorum deorum cultum confugerent ;rum Sa alaritanorum quibus Judaei nocicoutebantur; rum christianorum qui judaeis semper adversati sunt, tum Ethnicorum ut Apionis , Celsi , Porphyrii. Juli ni qui contia Iudaicam Sc Christianam

religionem scripsere. 2 . Ex monumentis publicis quae ab origine reipublicae constituerat Moyses , quaeque ita cum historia in Pentateucho

de rapta concordanr, ut accuratam rerum sub Moyse gestarum imaginem exi-beant Talia sunt festum azymorum, Agni Paselialis ritus, primogenitorum redemP-

314쪽

NATURALIS.

tio ; tabernaculum, arca isderis in qua tabulae legis a Deo in Horeb datae servabantur , mensura Mannae ad latus arcae reposita , sacerdotum consecratio , vestes , dcvaria munia , sacrificiorum ceremoniae , serpens aeneus, qui ad Ezechiae usque tempora servatus est, familiarum genealogiae , coeteraque monumenta quae ad Christum usque te manserunt.

3'. Ex eo quod libri illi qui sacri ab

omnibus & divini habebantur, quibus adjicere quidquam , aut ex illis detrahere , aut aliquid in illis commutare nemini liceret, omnium manibus terebantur, ad

cujus praescripta mores , vitam civilem dc domesticam componi neces. erat. Quod autem ad rerum omnium originem spectat, narrationi Moysis fidem maximam deberi patet, I R. ex authoris in- Renuitate , qua res narrat non ad propriam laudem, cum peccata ipse sua non dissim let ; non ad adulationem auramque popularem captandam , cum plebis Sc principum scelera , ingratum animum erga summum benefactorem Deum , errore iaque non taceat , non cum artibus ad fallendum adhiberi solitis ; nam quaecumque refert, ea supponit publici juris facta,

omnibusque notissima ; eaque potiuS exponit , ut eorum ad posteros memoria transmittatur, quam ut audientes edoceat.

315쪽

3oo T AEOLOGIcΛχ'. Quam texit ab hominum protoparente Adamo genealogiam , eamdem eX- ploratam certe habebant Hebraei Moysis aequales ; cum ab Adamo ad te sum 1 ex gantum homines numerare sufficiat per quos traditio illa propagata fuerit. Namque Amram Moysis pater cum filiis Jacob vixerat ; hi patrem suum de familiae

historia saepe narrantem audierant ; Jacobvb Isaac qui semum videre potuit, edoctus fuerat. Semus perannos ioci vitam duxit cum Mathusala , qui ab Adamo rerum omnium originem potuit ediscere. In hac autem historia secum cohaerent omnia ; singulorum hominum ortus , nomina propria , mores , propensiones , res gestas , vitae tempus tanquam Omnibus nota cum summa securitate , sermonisque

smplicitate dererminat Moyses. Hape autem omnia summam Moysi fidem adhibendam esse demonstrant. Si

enim fingere voluisset cur remotiorem rerum omnium originem non constitui flet , cur illam tenebrosa saeculorum caligine non occultavisset , omniumque memoria superiorem non effecisset. Cur omnia in aperto ponit , variarumque gentium de

imperiorum primodia suis temporibus proxima describit. Proinde quasi fraudis architectus existimare potuisset nulla in orbe toto monumenta paulo vetustiora

316쪽

NATURALIS. Wrexistere , aut in hominum memoria Ue

sari, quibus fraus omnis δc fabula detecta stillet. Profectb non sic se gerunt qui populo fabulas venditant, obtrudunt. In s. qui perfidum bonique alieni raptorem se ipse declarat , is fidem nullam meretur. Atqui talem se praebet Moyses. AEgyptios enim , qui in commodandis rebus suis pretiosissimis propensissimam voluntatem significaverant , suadente Moyse Hebraei spoliaverunt. Ergo &c. N. mi. Moyses improbitatis aut injustitiae accusari non potest. Quod ex ipso historiae contextu qui ob icitur, probare facile est. Cum enim Dominus in noctis medio percussisset omne primogenitum non aegyptiarum modo , sed captivarum& jumentorum, sic pergit author Exodi c. IZ U. o. Surrexit Pharao nocte , O Omnes servi ejus cunctaque ae Elyptus f O O tus est clamor magnus in AE Uto , neque enim erat domus in qua non jaceret momtuus. Vocati que Pharao Moyse O Aaron , nocte, est e sumite O Vredimini a populo meo vos 5 slii Israel.... Urdebantque ri yyyrii Aopulum Idrael de terra exire νelociter

dicenses e omnes msriemur. ... Feceruntqus

tierunt ab AE yptiis vasa amentea O aurea , vestem yme plurimam. Dominus au ἐudedit gratiam populo coram n vitis ut

317쪽

3ox TREOLOGICA commodarent eis,seu ut dono darent eis. Profecto si vasa argentea , vesteique

Hebraeis dono dederintAEgyptii, Moy ies

petitionis author non est injustitiae accusandus. Atqui dono dederunt AEgyptii. Vox enim Hebraea quam Exodi Interpres vertit per verbum commodarent vel mutuo darent, perinde significat dono darent; ut norunt Hebrae icae linguae periti. Hoc autem ultimo sensu accipiendam esse per Dpicuum est & apertum. Quod enim ad usus vitae necessarios aut utiles conceditur hominibus nunquam reversuris ; id dono , non mutuo datur.

Hebraeos autem redituros non eXpectabant AEgyptii , qui cogebant eos e terra

exire velociter , ne morerentur omnes.

Eivero Israelitae jam jam profecturi multa petunt , Dominus dat illis gratiam

coram AEgyptiis ut Israelitarum petitionibus annuant. Ergo dono dederunt AEgyptii, non commodarunt.

et . Etiamsi mutuo data retinuissent IDraelitae . non ideo boni alieni raptor esset& injustus Moyses. Tum quia aedes suas , arva , frumenta terrae mandata , aliaque bona mobilia relinquebant Israelitae , quae commodata compensarent. Tum quia laborum suorum merces illis debebatur iustistissima; tandem quia sic jusserat Deus rerum omnium suis premus Dominus.

318쪽

NATURALIS. 3οφIns. Pharao cum curribus suis & equitibus Israelitas persecutus est : at certo non alia de causa , quam ut eos propter latrocinia puniret. Ergo &c. N. mi. Nulla en1m mentio de latrocinio habetur, cum Pharao Judaeos persequi decernit. Sed cum animo recogitat Hebiaeos

a se in servitutem jam redactos ad labores gravissimos adhiberi posse , indeque

plurimum utilitatis AEgyptum percipere , vult eos ad redeundum cogere , ut Egyp tiis iterum serviant, incoeptosque labores resumant. Quae quidem constant ex iis quae leguntur Exodi c. I q. v. s. ΙΠx ta tum es cor Pharaonisqfersorum Uus super populo , , dixerunt : quid Moluimus facere ut dimitteremus Israel, ne jera iret nobi3. lns. Historia Moysis annalibus popul rum vetustissimorum adversatur. Graeco rtim enim , AEgyptiorum , & sinarum scriptoribus constat homines multis saeculorum millibus Adamo praeextitisse. Admissis semel praeada mitis non probatur

mundum novum esse atque recentem ,

imo potius sequitur eum aeternum esse , cum nullum eius initium certum demonDirari possit. Ergo &c. Respondeo Vetustissimorum populorum scri proribus nullam in iis fidem adhibendam esse in quibus cum Moyse non conis

319쪽

3o THEOLOGIA sentiunt. Quod artis criticae periti demonstrant tum rationibus iisdem quibus nos in adstruenda propositione nostra usi sumus ', thm quia scriptores illi temporum , quorum historiam adornant, nedum aequales sint, imo multis post Moysem

seculis vixerunt. Tandem quia monumenta certa , quibus narrationem suam confirment, nulla referunt. Sed ad sing

los veniamuS.

Constat enim primos Scriptores apud Graecos Poetas fui lIe , qui rudi & impe ritae plebi res miras venditabant quam

Veras melius atque utilius. Celeberrimi Vero Graecarum rerum Scriptores, ut Thu-cidides & Plutarchus antiquiorum temporum memoriam apud ipsos nullam esse Ingenue fatentur.

20. Manetho Ptolomaei Philadelphi jussu annis post Moysem Ii oo. historiam conscripsit AEgyptiorum 3I dynas tias Continentem, quae dynastiae ex Authoris computatione annos s3 33 duraVe

runt.

Omnibus autem compertum est fabulas illas ideo confectas fuisse , ut Iudaeo rum libris eodem Ptolomaeo regnante in Graecum sermonem 7 peritorum VC sione transsatis majorem gentis suae anti quitatem opponeret. Nullum enim monumentum refert, nullam authoritatem

320쪽

NATURALIS. 3 os

qua narrationi suae fidem conciliare pota sit. Hanc quidem rerum seriem asserit descriptam fuisse ex columnis quibusdam in seciadica terra positis , quas primus Hermas figuris hieroglyphicis insculpserat. Verum de terra seriadica nihil unquam auditum est; deinde qui fieri potuit ut Hermas primus qui initio primae dynastiae floruit, subsequentium dynastiarum historiam in columnis insculpserit.

Secundus vero Hermas post diluvium haec omnia in Graecum sermonem figuris hie roglyphicis transcripserit ; cum vocum hieroglyphica nulla unquam fuerint. Ita ferme Author religionis naturalis & re

velatae.

Instabis. Sinarum annales summam fidem merentur. Nam apud ipsos floret peritorum tribunal nomine Hanetinum cui remittuntur autentica praecipuorum eventuum memoralia, quae summa cum

diligentia servantur. doctissimis annalium Scriptoribus suppeditanda. Cum autem conscripta fuit historia , non prius in lucem emittitur, quam tot peritorum illius tribunalis judicito probata fuerit & con

firmata.

Ex quibus perspicuum est errorem nul Ium in annales Scriptorum fraude, ignorantia . aut negligentia posse irrepere ;cum adhibeantur cautiones omnes neces-

SEARCH

MENU NAVIGATION