Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

kiς THEOLOGIA comparationibus ad rudis cujussibet alisque indocti hominis eaptum accommo datis sic illustrat, ut nemo reeeriri possie am excors, fiamque mentis inops , qui non ex illis facile concludat admirabilem mmdi ordinationem non tum rationis opus esse , sed praestantissimae cujusdam divinaeque rationis.

Nam si in Scythiam gentesque barba ras sphaeram aliquis tulerit, cujus singulae conversiones idem efficerent in Sole & ire Luna , & in quinque planetis , quod efficitur in coelo cunctis diebus & noctibus , quis in illa barbarie dubi: et qu1n ea sphaesa sit perfecta ratione. Si sit in tabeli

picta tam elegans colorum varietaS , tam olere luminis distributio, umbrarumqu*Perminio , tam 3ptus personarum situs . iam erudita oculorum converso , tamque perfecta naturae imitatio , ut sensus desecepti personas viventes figurasque solidas referant f quis picturam fortuitae colorum projectioni tribuat λ Atqui meliora sunt ea quae natura, quim Illa quae arte facta sunt, multis partibus sant illa terfecta, quam haec simulata, solertius : nec solum orbis universus, sed etiam minutissimum

quodcumquo animal, arbor quaelibet ii,

- plures habet partes artificiose dispositas , quam pictura , vel signum , quod apt1Mςmbrorum inposmone delinax ος-

332쪽

sos. srgo ut ex artesectis causam rations R: industria praeditam necessario colligi mus , sic etiam & meliori jure certum est mundum ossici non potuisse ornatissimunt& pulcherrimum ex fortuita atomorum

concursione.

Profecto si mundum esticere potest

fortuitus atomorum concursus, cur ten

plum , cur domum, cur urbem non potest λ quae sunt multo faciliora. Cur stellae nΟVae, planetae novi videntur nulli cur in hortis, in agris corpora nova identiadem sine causa non reperiuntur λConfirmatur ex ordinis mundani peris severantia. Vel existit numen praesta icsmae mentis quo mundus regatur, quodque legum motus , quibus: idem ordo perseverat, conditor sit & contervator ;vel leges illae necessariae sunt. Atqui leges motus necessariae non sunt. Prima lex est, ut impulsione seu col- Iisione motus corpori colliso communita acetur. Atqui lex illa necessaria non est, nec ex natura sive motus , sive corporis necessarib sequitur. Quidquid en1m motus in se sit, non potest a corpore sept- ratus exissere, cum sit ejus modificatio,

vel cum ipso identificata, vel ab ipso

distincta. Si sit modificatio cum corporae identificata , non potest Corpus alterum percutiens ipsi motum ex se communia

333쪽

'3 8 THEOLOGIA Care , nisi seipsum alteri det , atque in alterum desinat : quod absurdum est. Si modificatio illa dicatur a corporo distincta, quomodo corpus sua se modificatione spoliabit, ut alterum eadem vestiat ; cum animus quantumvis adhi-Vus non possit ipsummet amorem suum

in alterum animum transmittere. Et vero etiamsi motus diceretur vis

quaedam corpori insita , distincta ab ipsa tranflatione , sive correspondentia variis locis successiva , quod negat Philosopho-Tum parS maxima, non tamen concipe-Tetur causa efficiens motus corpori percusso com ni unicati. Tum quia qua proportione motum in corpore percusso efficeret, eadem proportione suam adhi-Vitatem amitteret. Nullum autem assignari potest causae efficientis exemplum, quo causa efficiens effectum producendo suam efficientiam & activitatem amittat.' Tum quia hoc in casu effectus extra causam efficientem productus, aliud nihil esset aut conciperetur nisi ipsa causa efficiens , seu vis motus quae ab uno corporuin aliud migrasset. Nullus autem effectus extra causam productus concipi potest

ipsa causa, ipsa vis & activitas ab uno subjecto in aliud transiens. Ex quibus concludunt Physici multi

Partem motus a corpore percutiente de-

334쪽

tem vero motus a corpore percusso ac quill tam esto novum motum a supremo motore productum.

Secunda lex. Corpus percutiens motum pro ratione molis communicat, id est mediam partem sui motus , si ambo compora mole sint aequalia. Atqui lex illa

necessaria non est. Cum evidens sit eam neque ex contactu praecisὶ, nequd ex es

sentia corporis sequi ; tamque fieri posset

ut totus motus communicetur , quam

media aut altera quaelibet pars, aut nulla. Ergo &c. - 3 v. Si corpus ab unica vi motrice trans Iatum oblique incidat in alterum, ex. gr. cum qua tuos gradibust motu&k d componitur ille motus in duos motus partiales, quorum summa quatuor gra dibus major est. Atqui lex illa arbitrarius est supremi motoris effectus. Nedum enim ' in natura motus fundetur , imb ipsi via , detur repugnare. Quippe non datur quod non habetur ε, omnesque totius cujussibee partes simul sumptae non possunt esso toto suo majores. Ergo &c. Hoc praesertim argamento utitur M

Ilerius 1n sua Physica, ut supremi Numinis existentiam demonstrer. A ctaque instant ii faut que Diea sit necessalaemene attentis a diminiare su ααgmenter se force

335쪽

o te fondement de totite la machine ς ques Ies Dix de la nature soni aut S que Ee a , toute celte science est renuersee. G nlas plus que par hara, qt Archimiae O tous ias auires Mechaniciens onepiadit les esseta surprenos dia i ter , despoultra, des mura , des plans inclines , ducoin. ne pourra compter sur rien dans L xie e P Architecte qui batim une maiora felon toutes les regles de son an, ne Psuma TFOndre qwel n' mulera pas; O il n,iaura jamais de surre/'pour ceux qui Ph Biteront les ouvrires qui s Echinauderontselon certe Di UoHeront pius se fer a Dura machines, s'il n'es pas urat que certe Di fit exacte. . Caeteras praetermitto leges, praesertim motus elastici & gravitatis, quae nequae in essentia motus, neque in natura corporis fundantur. Ergo existit supremus mundani ordinis moderator, & conser

va tota

Nomo ipse solus insigne divinitatis aro

mentiam s.

Iam demonstratum est animum huma

336쪽

NATURALIS. 32 Inum & corpus entia esse contingentia Scfacta ἱ dc utriusque unionem arguere exi tentiam entis praepotentis, quod sum mum dominium in corpus nostrum, animumque exerceat.

Nunc contemplanda nobis est solertissima & admiratione digna corporis humani fabrica , legesque unionis animi cum coris

pore , quae duo praestantissimae Dei ratio. ni , non casui adscribenda esse , sanusquisque facile perspiciet. Corporis humani brevis descriptio.

Quanta primo intuitu cernitur corporis totius species & dignitast Supra caeteras partes eminet caput oris majestate conia

picuum, quod duris dc excavatis ossibus undique cinctum est, ad molli cerebri tutelam. Apte perforatur iis in locis quibus oculi, aures, os, nares respondent. Suos unaquaeque pars nervos habet idoneos suscipiendis corporum externorum motibus, qui sint sentationum nostrarum occasiones. Sensus autem, inquit Tullius,

interpretes ac nuntii rerum in capite tanquam in arce, mirifice ad usus necessarioso facti O collocati sunt. Nam oculi tanquam speculatores altissimum locum obtinent ' ex quo plurima conspicientes sungantur suo munere. Et aures cum sonum percipere debeant , qui natura in sublime ferturs recte in actis corporum partibus

337쪽

322 T HEOLOGr Acollocatae sunt. Itemque nares, eo quod o nis odor ad supera fertur.recte sursum

sunt: O quod cibi O potionis judicium

magnum earum es, non sine causa vicinitatem oris secutae sunt. Jam gustatus qui sentire eorum , quibus vescuntur gemera δε- feret , habitat in ea parte oris qua esulentis O potulentis iter natura patieritis Tactus autem isto corpore aequabiliter fusus es , ut omnes ictus, omnesviue nimios is

Digoris O caseris appulsus sentire possimus-Quis vero opi ex tantam solertiam perse

qui potuisset in sensibus λ Natura primum

Oculos membranis tenuissimis vestivit, Oserat; quas primum perlucidas fecit ut per eas cerni posset; firmas autem, ut Continerentur. Sed lubricos oculos fecit , Omobiles , ut O declinoerent, si quid noceret, O Upectum , quo Melient facile convert rent. Aciesque i a , qua cernimus qνα pupula vocatur, ita parva est, ut ea quae nocere po sint , facile vitet. Papebraeque quae sunt tegumenta oculorum , mollissimaeractu, ne laederent aciem , aptissime facἰαο ad claudendas pupulas, ne quid incideret , O ad aperiendas. Idque providit , ut identidem feri poset cum summa celeriarate , munitaeque fiunt palpebrae tanquam valla pilorum , qMibus O apertis oculis, si quid incideret , repelleretnr; O somno eo

niventibus , cum ocusis ad cernendum nou

338쪽

N.AT u R ALI f., 31 se eremuS , ut qui tanquam involuti, quiescerent. Latent praeterea utiliter, O excelsis undique partibus sepiuntur. Auditus etiam semper patet; ejus enim sensu etiam dommienteS egemuS , a quo cum sonus es a ceptus , etiam e somno excitamur. Flexu sum iter habet, ne quid intrare pessit, ssimplex O directum pateret. Provisum eciam, ut si qua minima hesiola conaretur imrumpere, in sordibus aurium.tanquam irrvisco, inhaeresceret. Extra autem eminent , qua appellantur aures , O tegendi causa

facti , tutandique sensus ; O ne adjectα

voces Laberentur atque errarent Pris

quam sensus ab his pulsus fulset. Sed

duros O quasi comeoses habent introitus, multisque cum sexibus quod his naturis relatus amplificatur sonus. Gusatus praecla ὁ septus est, Ore enim continetur , O ad usum a tὸ , O ad incolumitatis cusodiam. Quam vero aptas, quamque mirarum artium mini stras manus natura homini dediti Digitorum enim contractis f citis , facisque porrectio Pront/r mosisscommissuras O artus , nullo in motu L-

- horat.

Hactenus Τullius. vide iam quae sie

levitas simul ac firmitas nervorum atquctussium: ut superpositis carnibus ossa ves-riuntur,& ossibus miro sibi artificio imsittis musculorum firmitate simul ac mois

339쪽

31 T' Aroto GIAbilitate ligatis carnes sustinentur. Ut carianem quibusdam in partibus circumdat tenera pellis, & ornat, in aliis durior ac

fortior eamdem a vulneribus tutatur.

Verbo dicam, corporis humani compages ac structura tantam admirationem haber, ut omnibus Anatomes peritis naturae muraculum videatur , innumeraeque illius

partes tum externae, tum internae tanta

industria factae & collocatae sunt , tam omnes inter se connexae & aptae ; ut si ad eximium opus summa sapientia, arsque solertissima fuisset adhibita , vix melius esse posset, & ad speciem pulchrius. Et vero si barbaras apud gentes statua

Teperiretur quae accurata membrorum, partiumque omnium exteriorum proportione , & si tu , colorumque attemperatione humanum corpus sic ad vivum exprimeret , ut spectatores fallerentur, donec manu errorem suum cognovissent : quis

in illsi barbarie opificis industriam non colligeret statim , & miraretur Atqui tamen in illo signo nulla esset partium

internarum dispositio. In corpore hum no quae latent intrinsecus, multo magis admirationem movent, quam quae apparent extrinsecus. Quid enim , si cerneretur i, terna fotmatio & structura capitis, oculorum, aurium , oris , colli , pectoris , Pulmonum, stomachi, glandularum, ner-

340쪽

NATURALIS. 32 svorum, musculorum, arteriarum , innumerabilium que venarum quibus carnes perpetuo irrigantur ξ, eorumque omnium apta dispositio, connexio, communicatio, ciborum in sanguinem, caeterosque humores transformatio. Quibus omnibus corpus humanum quod perpetua exhal rione perit, perpetua reparatione conseF- Vatur. Ergo &c.

Similiter leges unionis animi cum compore Deum existere demonstrant. In eo enim eositae sunt leges illae quod occasione motuum corporis quaedam in animo sensationes, cogitationes, affectiones excitantur, & vicissim occasione cogitationum mentis quidam in corpore motus nascuntur. Atqui mutuum illud cogitationum ex parte mentis, & motuum ex parte corporis commercium non ab alio quam ab Ente supremo originem ducere potest. Quaenam enim connexio est vel similitudo inter motum in nervis opticis excitatum , & mirabilem illam varietatem sensationum, quae colores appellantur, & corporum externorum ideas. Quaenam cognatio inter tremulum motum, quo agitantur aurium fibrillae, & suavis. smum illum oblectationis sensum, quem

parit harmonia vocum aut instrument

rum. Quid ex alia parte commune esse potest inter iracundiam, amorem, pud

SEARCH

MENU NAVIGATION