장음표시 사용
361쪽
est moraliter universalis. Nego ans. Authorum en1m testimonia quae refert Baylu . vim probationis nos trae non elevant; tum quia illis adversantur Scriptores notis imi, quos; jam laudavimus; tum quia cepe conjecturaρ sunt. saepe parum secum cohaerent. Sic cum Macrobius gigantes Atheos dicit, arbitrariam fabulae explicationem exponit , facto nullo dicta sua confirmat. Sic Tublius Gallos a religione: alienos scribens non secum consentit , majoremque fi dem meretur Caesar, qui Gallorum naintionem omnem asserit religionibus deditam. Thm quia fatendum est Nationes Atheismi suspectas omninb incultas fuisse& barbaras. Verum , ut ait Porphyrius, ex gentibus illis tam efferatis & inhumanis non oportet ab aequis judicibus convicium fieri naturae humanae. Pessime namque ratiocinaretur, qui de animi humani dotibus vellet ex idiotis & ame
Quod autem ad viatorum relationes attinet, dico illas non sine examine Mcautione audiendas esse. IV. Quia saepe contigit ut viatores apud populos quorum religionem referunt, per brevius temporis intervallum commorati Gnt, ut eorum sententiam do
Deo possent cognosce . n. . V. ' b
362쪽
3 8 . THEOLOGIA 1 v. Quia saepe illorum linguam nbucallebant; ideoque cum illis nec sermonem conferre poterant, nec audebant. - ii 3'. Hoc solo saepe inituntur viatorum velationes , quod itemplum nullum apud
illos populos vidissent. Verum:minu mirari debemus ς quod templa nulla extiterint apud populos, qui vagi & palabundi sine civitate, sine lege vitam du
. 4'. Quia contradicuntur illae relationes aliis viatorum: relationibus fide dignis. Sic Canarienses quos Columbus atheismi accusaverat, unum Deum virtutis remuneratorem , & sceleris vindicem admisisse constat ex historia quae refert. , qua ratione subactae fuerint Canariae Insulae. Falso etiam accusati sunt Blasilienses ScCanadae populi v qui non modo Deum agnoscunt, sed Sacerdotes habent , per quos sacra celebrent. Apud Sinas quidam cernuntur Athei caeteris despecti, sed major hominum litteratorum parS majorum religionem sequitur , qua Deum
unicum bonum , rerumque omnium conditorem , providumque moderatorem colunt. Ergo &c. Instabis. Ut ut sit, certum manet quosdam esse populos incultos quidem de barbaros qui nullam vim 3c naturam deorum agnoscant. i Atqui cum ex homu
363쪽
NATURALI s. μ' Imm consensu probanda suscipitur Dei existentia, tam audiendi sunt qui Deum non admittunt, quam qui Deum Venerantur. Ergo &GN. min. Cum erum quaeratur hic quid natura , lumenque rationis homines docuerit, hominum barbarorum ερ immanitate efferatorum, qui pecudum more nihil habent in animo, nisi quae ad vitam necessaria sunt , non major habenda est Fatio , quam infantium & amentium. Quoniam ex immanitate sola & stupore Deum potius ignorant , quam negant nec in illis rationis lumen evolutum est& excultum magis , quam in amentibus vel infantibus. Ut en1m observat Aristo teles ; quid naturale siti spectandum ita his, qui bene secundum naturam. se habenta
Instabis cum Baylo. Probari non sussi cit inter gentes cognitas nullam esse atheam , sed perfecta enumeratione Os tendendum in regionibus Australibus , aliisque incognitis nestam. repetari, quae supremi Numinis neget existentiam : quod probari non potest. Ergo consensus non
est universali&. . Nego ans. Ex nationibus. enim coma itis
postumus de incognitis concludere. Nam apud Phy sicos summa vis est analogiae , Ma concludiIur omniμ corpora etiam ign
364쪽
3 so THEOLOGIA nota quibusdam donari proprietatibus aut qualitatibus, ex eo quod qualitates illae
in corporibus notis 1emper observentur. Sic concludunt corpora etiam ignota vel minutissima gravitare, quod corpora qua libet cognita gravitatione deorsum ferantur. Sic etiam bene concludimus regionum Australium incolas iisdem ac cuves nostros propensionibus , iisdemque affectibus praeditos esse. Ergo & bena conCludimus apud gentes ignotas, quae ratione sua utuntur, supremi Numinis
vim ac naturam non esse ignotam.
Dices. Consensus simulatus & fictus, nullius est ad probandum roboris. Atqui consensus hominum de existentia Dei simulatus est & fictus. Qui en1m fieri posset, ut pleraque hominum pars quae in audendis sceleribus tam est projecta , ensaliquod praepotens scelerum vindex ex
animo crederet. Ergo &c. N. min. Haec enim intEr animi sententiam Sc agendi rationem contradictio ipsi Baylo concilianda manet , cum certiss1-mum sit plerosque homines & Deum 'existere, & futuras in altera vita improborum poenas ex animo credere ; nec tamen in patrandis sceleribus minus aud ces esse. Et vero perpetuam mores inter & aniami sententias contradictionem , ex qua
365쪽
sequuntur conscientiae angores Sc animi cruciatus non sustinuissent homines , nisi evidenti ratione cogerentur opinionem de supremi numinis existentia amplecti. Ergo haec ipsa contradictio Dei existentiam
Ideo autem & supremi numinis existe tiam ex animo credunt, & scelera perpetrant' quia commodis vitae praesentis& voluptatibus assici utitur, quam futuris poenis vividius ; a quibus cogitationem
quantum possitnt avertere curant , aut
quia sperant divinitatem possie in posterum suis precibus , bonisque operibu&placari. Obj. 2'. Consensus qui similiter in
erroris patrocinium afferri potest, nihil probat. . Atqui consensus hominum una nimis potest similiter in erroris patrocinium afferri. Sic homines omne; vel ipsi Philosophi crediderunt olim qualitates sensibiles ex. gr. colores in corporibuSexistere; nullos esse antipodas existimaverunt ; eclipsium praesagia crediderunt,& cometarum minas, & divinationem , polytheismum & idololatriam amplexi
Dist. mai. Consensus qui similiter in erroris patrocinium afferri potest , nihil probat , si fundetur in praejudiciis sensuum, vel cupiditatum, conc. mal. , Si nedum
366쪽
T s r o LOGIA ab illis praejudiciis oriatur, e contra Opinioni illi cupiditates adversentur, n. maj. Et sic dist. min. & cqlΠ.Itaque ad probandam alicujus propositionis veritatem ostendere non sumcirhomines omnes in illa credenda fuisse concordes. Error enim potest esse universalis , cum sint quidam praejudiciorum fontes hominibus omnibus communeS, Mimpressiones in externis sensibus factar, ut vis imaginationis , ut cupiditateS. Verum jam probavimus consensum hominum de supremi numinis existentia praedictis errorum fontibus potius adve sari , quam .ex illis dimanare. Contr1 vero errores in objectione expositi mania
festam ex illis praejudiciis ducunt origi
Nam I'. impressiones in externis sensibus factae nos impellunt, ut sensationes nostras ad corpora referamus. Hinc creditum est colores in corporibus existere. χ'. Cum imaginatio fingat antipodas
inversos, ei rum pedes sursum , caput vero deorsum repraesentet, ideo recusat eos
admittere ; quia si globus ingens in m
dio aeris suspensus maneret, non posset
homo in illo consistere , si pedes inferiori globi illius parti applicarentur.3'. Infausti quidam eventus saepe post siderum eclipses.& cometarum apparia
367쪽
IN AT U R. ALI ,. 3F φtiones cum contigissent, illos ad haec phoe-: nomena tanquam ad causex retulerunt,
. notissimo sophismate delusi ; psi hoc
A' Errores expositi plerumque versabantur circa quaestiones obscuras, intricatas , nec ad vulgi captum accommodatas, utpote quae accuratam siderum notitiam postularent. At possunt facile vel ipsi rudes & imperiti persentiscere vim esse quamdam cuucta cum cqnsilio gubernan- tems etiamsi non clare intelligant quae- .nam sint illius attributa, quae ratio administrationis. Quemadmodum intelligunt. horologium non sine artificis industria Maisso efformatum ; quamvis in horologio Istulta sinit illis ignota. sta 19sq. - judiciaria , divinatio ,
polytheismus, idololatria nunquam Omnium animos occuparunt. Illorum initia, causas, progressias , variationes novimus. E contrai vero opinio de existentia supre- nii nurdinis. Tandem . praedicti errores attentione correcti sunt. Opinio vero de existentia Dei magis ac magis in dies confirmatur. Hominum autem commenta delet dies , naturae iudicia confirmat. Ergo multiplex disparitas est. .
Inst bis. Consensus ille si quid probat, unum id probat, in quo homines omnes
368쪽
3 F . I Η Ε o L o G I in consentiunt. Atqui consentiunt dumtaxat in admittenda deorum corporeorum Mimperfectorum multitudine. i Ergo &c. Proinde nihil probat. λ aI'. Nego min. Etenim Israelitae omnes, Zc cum ipsis sapientes& periri apud
caeteras gentes, unicum admittebant Deum praestantissimae mentis corporibus omnibus sejunctum, orbisque universi mo deratorem. Ergo &c. t i 'χρ. Dist. maj. Consensus ille unum id probat in quo consentiunt omnes ex ra tionis dictamine ; conccitnaj. Ex praejudiaciis , n. maj. Et sic dist. min. n. conse bJam vero homines ex rationis lumine si, premam agnoscebant potentiam orbis mia deratricem, scelerum vindie , virtut que remuneratricem. Praeiudiciis autem factum eltiones &buerit.
Nam I clim rudes & imperiti homi nes toti essent in sensibus, nihilque; sibi fingere possent nisi corporeum, mirum non est D sensibus Si imaginatione decepti
Deum finxerint corporeum. et '. Divinitatem ex hominibus metien- ros unicum Deum imaginari non potu runt regendo orbi universo paremi Ide
que mundi administrationem in multos deos partiti sunt. i it ut corpus, aliasque imperfec-
vitia plebs ignara illi Deo tri-
369쪽
NATURALIS. 's 3φ. Vitiis deos inquinaverunt, ut suis cupiditatibus tanto exemplo authorita tem conciliarent. Ergo haec omnia sunt praejudiciorum foetus. Instabis. Si consensus ille ex rationis lumine oriretur, idem ab omnibus numen summeque perfectum admissum fuis ser. Atqui multa diversaque varias apud gentes numina constat extitisse. Ergo &c. Dist. maj. Idem numen in iis quae spectant ad summam & caput rei praesentis; COnc. maj. In iis quae ad summam dc caput rei non pertanent; n. maj. In prae-Ienti argumento non tam agitur de natura
vel unitate Dei, quam de ejus providentia. Quod praecipuum est & summa rei, illud esse dicimus, an existat Ens supremum virtutis remunerator, scelerumque
vindex, quod rebus mundanis praesideat,& invigilet. In his autem, quae negant Athei , unanimem fuisse consensionem Ostendunt templa varias apud gentes ex tructa, sacrorumque celebrationes, &c. In aliis vero capitibus sententiarum diversitates & variationes satis declarant
haec ex praejudiciis esse oriunda. Ergo
Inst. Quibus certissima visa sunt principia , ex quibus evidenter sequitur nullum existere ens supremum quod moderetur orbem , hi nonnisi ex praejudiciis
370쪽
potuerunt ens illud agnoscere. Atqui populi omnes & apud illos docti simul geindocti certissima habuerunt principia, ex quibus manifeste sequirur nullum esse
ens supremum quod orbem moderetur.
Nam sapientes ipsi Sc Philosophi persua
sum hababant creationem esse impossibilem : alii mundum qualis nunc conspiciatur aeternum esse & necessarium asser bant , alii quamplurimi materiam & motum necessaria esse arbitrabantur. Jam
vero, inquit Tullius , si non est a Deo materia facta , ne terra quidem , & aqua,& aer, & ignis a Deo factus est : atqui sic Dei operatio inutilis colligitur. Ergo
Respondeo. Multa hoc in argumento confunduntur , quae sunt accurate distinis guend. I'. Namque Plato Deum orbis aspectabilis effectorem statuit , quem Cnulla re subjecta summus artifex eduxerit , cum sola ejus voluntas sufficiat ut res existant. Eamdem sententiam quibusdam Pytagoreis adscribit doctissimus Huetius. Quare falsum est quod dicunt authores Dictionarii Encyclici , articulo Crgation inter veteres Philosophos nullum extitisse, qui creationem admiserit. χ'. Etiamsi quidam veteres Philosophi dixerint mundum ab aeterno perseverare ornatissimum ; eum tamen necessarium