Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

A T U R A L I Leorporum quae innumerabilia sunt, essonistias , proprietates , affectiones , figuras Omnes cognoverit, vegetantium sumi iter& animantium partes omnes , earum stiatus , cognationes usus , fines , varias quo rationes quibus intἡr se componi possunt, leges omnes motus quae sive in corpori bus inanimatis , sive in corporibus vege tantibus & animatis observantur, earum

quae legum effectus diversos. Atqui ensquod haec omnia clare & distincte pers picit , summa viget intelligentia. Ergo

Et vero orbis universi creator em cerct

potest quidquid est possibile.' Ergo id

omne cognoscit. Proindeque summe in-- telligens sit, necesse est. Dices. Ex creat1one mundi, esuique ordinatione quantumvis admirabili de-- monstrari non potest intelligentiam Dei infinitam esse. Nam effectus finitus intelligentiam dumtaxat finitam in opifice postulat. Atqui mundus est finitus : homines enim corpora , animorum affectio-i nes, corporum figurae, leges motus, Verbo dicam,omnia, quae cernuntur , dc

existunt in mundo, finita sunt. Ergo&c. Dist. maj. Effectus finitus intelligeri etiam dumtaxat finitam in opifice post lat, si possibilium omnium cognitionem' non arguat i conc. maj. Si possibilium ou

382쪽

T naoxo Gr Λnium cognitionem suntii arguat; n. mq. M sic dis h. min. n. cqm. Elto, nihil inmundo sit nisi finitum , quod ab iis negatur qui partes continui infinitas esse contendunt. Quae quidem est communior Philosophorum sententia. At certe ensquod ad voluntatis suae nutum potuit ὰ nihilo mundum aspectabilem educere, tantaque industria partes omnes ordinare; potest pari facilitate mundos omnes pos

sibiles efficere. Atqui id praestare non posset, ni si possibilia omnia cognosceret. Ergo possibilia quaeque cognoscit; ideoque infinita est ejus intelligentia.

Praeterea ex creatione mundi & ordinatione perspicuum omnino est intelligentiam Dei summam esse , hominum

que intelligendi vi multo superiorem. Atqui unum id quod probandum suscepimus, nobis sumcit. Ex hoc enim sequitur Deum posse res innumeras percipere quae nunquam nobis innotescere

possunt , ipsi proinde fidem immerito

denegari, ex eo quod per rationis lumen intelligere non possimus, quomodo vera sint quae credenda nobis proponit. Quare etiamsi accurate & praecise infinita non demonstraretur Dei intelligentia , hoc ipso quod evidenter ostenditur eam esse nostra multo superiorem, nec ullam in

quolibet ente existente dari posse aequ*

383쪽

NATURALI s.

lem; profecto sequitur necessario obsequium intellectus quemadmodum dc Voluntatis Deo summe intelligenti debi tum esse. Hincque religionis de cultus necessitas stabilitur.

PROPOSITIO III.

Deus es summὸ sapiens.

Demonstratur. Ens sapiens est cum finem optimum intendit, mediaque assi1-mit aci finem illum assequendum ido nea. Atqui sic se gerit Deus; cum enim summa ratione praeditus sit non potest intendere finem qui non sit optimus; cum sit summe intelligens , media cognovit ad finem obtinendum aptissima ; cum sit summe Potens , nihil impedit quominus his med1is utatur. Ergo Et vero non modo ex orbis universi contemplatione, in quo Sol constantissi me conficit vicissitudines anniversarias , cum summa salute & conseryatione re rum omnium, sed etiam ex jam tradita corporis humani brevi descriptione perspicuum est omnes corporis nostri partes . ad usu4 suos mirifice tactas & collocatas fuisse : quod summam opificis sapientiam

demonstrar. Ergo &co I : l . Dices. Res iam existentes in usus nocuos conveItimus et Verum conditae non

384쪽

3 o T ΗΕ, OLOGIA sunt, Ut iis uteremur. Ita Lucretius . Lib. q.

Nil ideo natum est in eorpore ut uti Possemus , quod natum es, id procreat usum.

Et vero , inquit Carthesius, quos sibi

Deus fines proposuit, neque cognoscere possiimus , nec tantum nobis arrogare licet , ut ejus consiliorum velimus este participes. Ego &c. N. ans. Si enim res conditae non fuissent ut iis uteremur, determinatos quosidam usus ex se nullos haberent, sed cum ad multa 8c diversa forent indifferentes, illas ad hunc usum potius, quam ad alium industria & eleistione nostra converteremus. Atqui illud absurdum est. Quis

enim vel cogitare poterit electione nostra factum esse, ut oculos ad videndum, aures ad audiendum , os ad manducandum adhiberemus. Ceu vero auribus uti

possemus ad videndum , & oculis ad audiendum; cum nihil sit in oculis quod

ad visionem non sit accommodatum , nihil in auribus', quod excipiendis sonis

non sit aptissimum. Itaque quamvis fines omnes' quos inistendere voluit Creator non perspiciamus, ex effectibus tamhn & usibus variarum Hrerum possumus fines quosdam a Crea, tore intentos cognoscere. Atque cum fines

385쪽

NATURALIS. 37 salios investigamus, , nedum arrogantiae possimus incusari, quasi consiliorum Dei velimus esse participes λ e contra gratum animum erga summum benefactorem extinguit Carthesius, cum fines illos nobis utiles a Deo intentos non fuisse contendi r.

PROPOSITIO IV.

Deus es summe perfectus. Demonstratur. Deus est spiritus no cessarib existens , omnipotens , & summὸ intelligens. Atqui talis spiritus debet esse summe perfectus, cum enim existentia non sit attributum aliquod vel modus est sentiae superadditus, ut in Ontologia demonstratum est ; ideo solum spiritus aliquis necessario existit, quia ejus natura& perfectiones exigunt existentiam, nec aliquando esse possunt in nihilo : atqui sola natura summe S infinite perfecta potest existontiam exigere. Concipimus enim spiritus alios aliis quasi in infinitum per

fectiores, qui tamen non existunt. Ergo natura qupe existentiam exigit, debet esse

summε & infinite perfecta. Et vero possibiles concipiuntur mundi alii aliis sine fine perfectiores, quos Deus efficere potest. Atqui causa nobilior est&perfectior suo effectu. Ergo Deus debet esse summe & infinite perfectus.

386쪽

37ὶ T H ε Oio G I Aa Quo attibulum alicujus entis colantitutivum est perfectius, eo natura perfectior est, eo plures ex illo fluunt proprietates & perfectiones : sat qui attrib tum Dei constitutivum est summa quae dam perfectio. Nam quodcumque .sit illud attributum constitutivum ex eo di- manant omnipotentia, fummaque intelligentia; atqui nisi attributum constituri-Vum perfectio tanta esset quanta cogitari non potest; ex eo non fluerent perfectiones summae. Ex perfectione enim sic limitata ut major esse possit, nunquam dimanare possunt perfectiones summae. Ergo

Et vero quodlibet ens concipiamus comtingens dc in suis perfectionibus ita limitatum ut plures aut majores habere pos- sit, illud ens non concipimus Omnipotens , summeque intelligens. Ergo ensnecessarium omnipotens, summeque in

telligens, debet esse summe & infinite perfectum. 3'. Ens illud est summe perfectum quod supponi non potest carere perfectione quadam possibili, & cum aliis com possibili, quin eam statim sibi det. Atqui talis est Deus. Cum enim sit summe intelligens cognoscit perfectiones omnes possibiles, & inter se compossibiles ', cumst omnipotens, eas potest sibi dare. Cum

387쪽

NATURALIS.

se necessario amet, non potest quod ip sum perficit & beat, negligere, libente; que respuere. Ergo Zcc. . Dices. I P. Male concludimus Deum .esse summὰ perfectum, eb quod sit ens nece iΙavium. Nam essentiae rerum neces , Daiae sunt , quamvis imperfectae, & ata modum limitatae. Ergo &c. Respondeo. Argumentum illud putidam esse, miseramque cavillationem. Etenim essentiae rerum contingentium necessariae, non dicuntur nisi necessitate convenientiae , & propter principium contradictionis , quia alioquin idem esset simul& non esset. Ex. gr. circuli essentia dic1tur necessaria, quia si circulus non esset rotundus, esset simili & non esset circulus. Noni vero dicuntur necessariae, quia necessario existunti. Ergo &α. Dices. Ideo probatur ens necess alium infinite perfecium esse, quia nec a

se, nec ab alici limitari potest ; atqui haec

ratio nulla est, cum nulla requiratur causa, qua limitetur. Etenὶm nihilum nullam requirit causam : atqui limitatio est nihilum. Nam limitatio est negatio perfectionis ulterioris r atqui negatio omnis est nihilum. Ergo limitatio est nihilum , proindeque causam positivam non postulat.

I '. Negari. potest major propositio:

388쪽

374 THEOLOGIA non enim hoc argumentum adhibuimus, ut Deum summe perfectum esse demonia

traremus.

2'. Nego min. ad cujus probationem dist. maj. Limitatio utpote nihilum nullam requirit causam ut producatur , C. maj. Ut in ente reperiatur, quod perfectiones omnes exigit; nego maj. Jam vero natura, quae in perfectionibus quas habere posset, limitatur, nulla concipitur necessaria , nulla omnipotens, & summe intelligens; solaque natura summe perfecta concipitur existentiam.necessario exigere. Ergo assignanda est ratio & causa quae impediat, quominus ens nece ssarium mundi creator perfectionibus omnibus

exornetur.

A denominatione entis infinite perfecti consultis abstinuimus, tum ut cavillationibus & controversiis de nomine locus non relinquatur; tum quia certum

videtur ideam numeri infiniti nullam haberi. De Ather O. Athei ut jam diximus , alii negativi dicuntur , alii positivi & systematici. Athei negativi appellantur qui ne sus p cantur quidem Deum existere , eo quod adeb1unt hebetes , & mentis inopes , ut nun- quam reflectant, rerumque causas non

inquirant , sicque de Deo nunquam cogu

389쪽

NATURALIS. 373taverint. Hi vero potius dicendi sunt non Theistae , quam Athei : ignorant enim ,

non negant Deum existere.

Athei positivi & systematici nominantur qui existentiam Dei negant, & argumentis impugnant. Ejus autem generis Athei omnes vel mundum , qualis nunc cernitur ornatis limus & pulcherrimus, contendunt aeternum esse & necessarium ;vel si materiam solam dicant necessariam, mundique ordinem non semper extitisse fateantur , varias materiae parres asserunt casu vel necessitate dispositas fuisse & o di natas , sine ulla ratione aut consilio ;ideoque nullum existere numen praestantissimae mentis quo mundus effectus fuerit , aut mundi partes dispositae ε, nullum Deum supremum moderatorem quo rerum universitas regatur , cp1ique rebus mundanis & humanis provideat.

Inter Atheos systematicos & speculativos alii sunt qui pro certo arbitrantur Deum nullum existere ; alii vero qui dubitant , & omnino incertam existimant Dei existentiam ; eaque de causa appetilantur increduli , seu inconvicti.

Athei practici nominati sunt impii qui

dam homines , qui conscientiae stimulis agitati, cum in suis criminibus perturbentur , Deum nullum esse peroptarent , ut

possent voluptatibus indulgere , ideoque

390쪽

in omne latus se vertunt , ut quam ce tissimam credunt Dei existentiam , infimmare valeant & evertere. Hi autem desiderio Athei sunt, opinione , mentisque sententia non sunt. Imo libenter crederent Deum esse orbis universi conditorem , dummodo piorum 8c impiorum rationem non haberet. Certum omnibus videtur olim extiti se , & barbaras apud gentes etiamnum existere quosdam homines immanitate eL feratos , qui Deum nullum agnoscant eo quod pecudum moro viventes toti sint in rebus corporeis , aliumque nullum rationis usum habeant , nisi ut pastum quaerant& latibula. Multos etiam num existere impios h

mines qui supremi numinis ideam & optinionem e mente sua delere conentur , deumque nullum esse peroptarent , co fessa res est.

Quaestio itaque sollim movetur de Atheis positivis & systematicis , quos

nullos extitisse aux existere quidam phi losophi cum Theologis multis opina tur , eoquod existentia Dei multis , evita

dentibusque argumentis demonstretur ad omnium captum accommodatis, ideoque

sit cognitu facillima. Imo periculosum esse putant , si concedatur quosdam h Mines potuisse supremi numinis existen-

SEARCH

MENU NAVIGATION