장음표시 사용
61쪽
46 M et T A pHYsICAM facilior ; sicque vitetur laboriosa idearum simplicium enumeratio. Si quis igitur ideas illas simplices enumeraret, pro secto clarius rem definiendam explicaret, quam si genere ureretur. Atqui definitio ideo fit, ut rei essentia explicetur. Ergo in definitionibus uti genere proximo ne
Utrum essentia rerum contingentium snt. immutabiles Praesens quaestio non de attributis rerum primariis soldira , sed etiam de secundariis aut proprietatibus instituitur. 1 v. De rebus conringentibus agitur; ideoque si earum essentiae immutabiles dicantur, independentes & necessariar ', id certε non intelligitur de rebus illis ratione existentiae consideratis , aut de n cessitate absoluta ; possunt enim de non existentibus fieri existentes, & vicisi imsed de necessitate hypotetica, ex hypo re si quod existant. λMulrae' variorum corporum quali tates quae necessariae iudicantur, non ab intima corporum constitutione sola, sed ab aere aut igne , aliisque causis externis saepe oriuntur. Fieri ergo posset per miraculum , ut servata corporis intima constitutione , tollerentur qualitates ilire.
3'. Quardam , imo plurima corpora
62쪽
ideo quibusdam donantur qualitatibus,
quia ex multis diversisque corporibus Concrescunt varie unitis, & inter se dispositis. Possunt proprietates illae desinere, M essentiae mutari , non modo diversa unione & dispositione earumdem partium , sed etiam quarumdam detractione, aliarumque additione. Ex quo etiam intelligitur essentias omisnes quae ex multis poclivis a se invicem independentibus , sed socialibus conflan- Iur, quorumdam detractione , vel ali rum accessione mutari similiter posse ; insuper eorum positivorum conjunctionem actualem , non secus ac existentiam a Deo omnino dependere.
V. Essentiae unico nomine significatae, ita saepe per genus & differentiam definiuntur, ut genetis aut differentiae nomina possint diversis rebus convenire. Eg. gr: Homo vulgo definitur animal rationale. Vox animal significat corpus quibusdam sensibus externis, Vivati motuque spontaneo praeditum. Haec autem reperiri Iossunt in corporibus omnino: diversis. amvero posset Deus efficere corpus animalis a nostro diversum , animumque humano absimilem; totum quod exi eorum unione coalesceret , esset aui mal rationale , esset homo a nobis penitus diver,
siis. Quid inde Essentiam hominis nonati
63쪽
8 M tW Α Ρ H Y s I C Analem mutaret Deus. Idem de aliis simialibus dicendum. Itaque essentia alia nominalis, alia realis. Elientia nominalis illud est quod nomine quodam significamus. Sic essentia nominalis auri est corpus colore flavo , certa quadam gravitate, ductilitate, aliisque praeditum qualitatibus. Essentia realis
est intima constitutio ex qua caeterae rei proprietates dimanant. Ex. gr. Tres ansuli , totidemque latera , sunt essentia realis trianguli. 1'. Si quis postularet an Deus facere
possit, ut res quodam nomine de ignara , cquae certis quibusdam attributis est entialibus constare supponitur, eadem existat cum aliis tamen, attributis ; ejusmodi quaestio nugatoria esset & ridicula. Idem -enim esset ac si quaeseretur, utrum idem .possit simul esse Sc non esse. Hoc certe 1ensu essentiae rerum sunt immutabiles. His praenotatis.
Essentve rerum sunt immutabiles. Probatur. Nam quae possibilia sunt aut secum invicem sociabilia , nunquam possunt sese excludere ; quae revera sese, e cludunt, nunquam fieri possunt sociabilia ; sic circulus non potest esse quadratus. Quae
sese necessario exigunt . 'minqu am possiunt sese
64쪽
GENERALIS. non exigere : sic extensio realis nunquam
potest esse indivisibilis. Atqui aliud nihil
intelligitur, cum essentiae rerum dicuntur immutabiles , independentes, & necessariae. Ergo tales reipsa sunt.
Essentiae rerum contingentium non sunt aliquid positivum lc reale ab aeterno existens. Probatur. Essentiae illae ab aeterno non
existunt , sed dumtaxat possibiles sunt. Alioquὲn omnia possibilia ab .aeterno exitaterent. Atqui quod non existit , in se nihil est. Ergo e stentiae illae in se nihil sunt.
Obj. x q. Essentiae rerum contingentium habent ab aeterno proprietates reales
positivas- Ergo sunt quid reale positi
Nego ans. Nam in seipsis nihil sunt. Ergo &C. Instabis. Essentiae rerum sunt ab aeterno cognoscibiles. Atqui cognoscibilitas est proprietas realis & positiva. Ergo &c. Nego min. Nam I'. cognoscibilitas est mera. relatio. Ergo non est proprietas po- stiva rei superaddita. a': Ad cognoscibilitatem rei satis est repraesentari posse quid res esset, si existeret. Atqui id repraesentari potest, quamvis res in se nihil sit, & cognoscatur rem
65쪽
in se nondum esse aliquid reale & positivum. Ergo cognoscibilitas non est proprietas realis in re existens. Obj. cum Mallebranchio. Essentiae re tum ab aererno sunt ipsae ideae divinae,
sunt perfectiones Dei extra ipsum participabiles. Atqui ideae divinae, perfectionesque divinae sunt aliquid reale & positivum etiam existens. Ergo &c. Quidam Philosophi, authore Malle- branchio , aliud nihil concipiunt & lo quuntur nisi ideas aeternas , perfectiones Dei participabiles, portiones Divinitatis , emanationesque. Sed in hae sermonis magnificentia qua delectantur, auresque audientium implent , Verba sunt, vocesque canorae, praetereaque nihil: quod
Nego maj Nam I'. essentiae rerum ab aeterno sunt dumtaxat objecta idearum divinarum ; atqui objectum ideae non est ipsa idea. Alioquin mundus materialis re ipsa extensus & divisibilis, qui a me cognoscitur , esset idea mea. Quod absurdum est. Ergo &c. 20. Essentiae rerum non sunt perfecti nes Dei. Deus enim non est extensus Scdivisibilis. Ergo &c. Quare hoc solo sensu improprio quidem dici potest essentias rerum esse per
fectiones Dei extra ipsum participabilς ,
66쪽
Deique emanationes, quod Deus potentiam habeat infinitam , qua res conti gentes de non existentibus fiant existentes ; nisi quis in absurdam Spinosae sententiam velit descendere. Dices. Essentiae rerum sunt necessariae. Ergo sunt ideae aut perfectiones divinae. iDg. ans. Sunt necessariae necess1tare hy-Potetica & convenientiae. Conc ans. Necessitate absoluta & existentiae. Nego ans. Responsio patet ex praecedente proposi
Sic in nobis efformatur rei substantialis idea. Sensu intimo experimur multas in animo nostro sensationes , ideas, caeteras. ue affectiones alias nasci, alias interire,um interea animus idem permanet. Ex quo mente concipimus affectiones illas. nisi in animo inessent & reciperentur,
Omnino non extituras: animum vero noLtrum posse solum & sine alio in quo recipiatur , existere. Similiter videmus cerae varias advenire figuras , rotunditatem, quadraturam , easque evanescere, dum interim eadem cera perseverat. Inde fit ut intelligamus figuras , carierasque omnes cerae affectiones nihil futuras esse , nisi in cera inessent; ceram vero posse sola de sine alio cui inhaereat, existere.
67쪽
1 META pHYsICA Itaque res substantialis ea est quae potest sola, & sine alio in quo recipiatur, existere , e contra res modalis. Errat igitur Lockius , cum asserit lib. 2. c. 23. Temsubstantialem aliud nihil esse nisi collectionem cogitationum vel qualitatum ra-
II ne nobis Ignota unItarum , quas Ideo
solum in quodam subjecto fingamus existere, quod non possimus imaginari, qui fieri possit ut per so subsistant. Collectio enim vel unio, sive cogita tionum mentis, sive qualitatum & figurarum corporis earum essentiam non m lat. Ergo cum certum si singulas non
posse existere, nisi in re quadam altera inissint; idem de earum collectione dice
Multas autem existere res substantiales, reveri distinctas, & a se Invicem diversas , in dubium revocare potest nemo qui homo sit. Sic corpora sic homines sunt totidem res substantiales , contingentes quidem & creatae. Deus verb res est substantialis necessaria atque increata. - EX eo autem quod res substantialis in se recipiat quasdam modificationes, quarum est veluti substratum, seu subjectum ;hinc Philosophi expenderunt quid sit haec ratio substrati seu Iiibjecti in se ratione sui solius considerata , quam statim ΠΩ mine abstracto kbstantiam a subsante ap-
68쪽
GENERALI s. 6 3pellaverunt: quod etiam nomen sepius usurpatur pro eo quod in re praecipuum est. Substantia in abstracho vulgo definiturens per se existens, id est existens independenter ab alio cui inhaereat. Alii dicunt, substantia est ens existens propria existentia. Accidens vero definitur ens ix
alio , id est in subjecto existens.
Duo in substantia admittuntur attria
buta positiva , nempε ens, & per se existens, aut existentia propria; quae terminis abstractis, appellantur entitas & pem bellas. Entitas est: genus , persestas Verbdifferentia. Quare substantia ratione sui solius spectata est natura quaedam positiva, & in se completa, utpote quae suo constet genere, suaque disterentia. Dago umerius cum Scotistis asserit in variis rerum substantialium speciebus substantiam esse naturam quamdam positi
vam ratione sui solius similem , & ab a tributis specierutra differentialibus reipsa distinctam ; idebque vult varias rerum substantialium species ex duobus efformati scilicet ex illa substantiae essentia. .& ex attributo quodam differentiali, quod substantiae reipsa sit superadditum. Ex. gr. supponamus, quod falso existimant quia dam Philosophi, attributum constitutia vum 8c disserentiale spiritus esse faculta
tem cogitandi, materiae Vero, extensionem
69쪽
34 Ma ΤΛ PHYSICA realem : juxta Dagoumerii sententIam , spiritus ex duobus conflatur, ex substan tiae natura tanquam genere, & ex cogitandi facultate tanquam disterentia, quae est generi superaddita , dc ab ipso reipsa distincta. Materia autem coalescit ea substantiae essentia ratione sui solius ubique simili, Jc ex reali extensione quae generi superadditur , & ab ipso revera distinguitur. In hoc solo Thomistae a Sc tistis distrepant, quod contendant subia tantiae naturam ab attributis differentialibus sola cogitatione nostra, non reipS, distingui. Quae opinio ut refelleretur, fortasse
fatis esset, si Philosophos illos ad propriam remitteremus conscientiam. Qui iaquis enim , inquit Lockius , lib. 2. de intellectu humano, c. 23. se ipse interrogabit, ut expendat, quaenam ipsi affulgeat cognitio substantiae in se & ratione sui solius confideratae , videbit aliam nullam sibi affulgere substantiae notionem, nisi su strati nescio cujusdam omnino ignoti. Si quis autem ab illo quaereret, quid in ses1t ejusmodi substratum . non minus e set impeditus quam Indus quidam, qui cum dixisset terram elephante sustineri, quaerenti quo sustentaretur elephas ; re posuit, testudine : sed cum urgeretur ,
ut diceret quo pacto ipsa testudo susti
70쪽
neretur, respondit, aliqua re, quam non cognoscebat. In hoc autem casu , sicut in
aliis, in quibus voces adhibemus omni idea clara δc distincta destitutas ; loquimur ut infantuli, qui bene se respondisse gloriantur, cum ab illis quaeritur , quid sit tale corpus ipsis ignotum, modo rCpΟ-nane esse aliquam rem. Hoc enim responsum, sive ab infantibus, sive a viris allatum , clari significat rem de qua agitutipsis omnino ignotam esse. . Ex quibus concludit Lockius nullam beri ideam substantiae in se, & ratione sui solius consideratae ; hancque praetensam cognitionem esse tantummodo sup positionem quamdam , mentisque fictionem omnino; arbitrariam.
Certum quidem est, ut jam dixi, mustas existere res substantiales , homines, Corpora, DC. easque esse subjectum quorumdam modorum. An verb illud substratum sit natura quaedam positiva in spiritu & corpore similis , cui ex uni parte superaddatur spiritaluas, ex altera materialitas , seu haec attributa per quae spiritus 8c materia constituuntur, atque
inter se differunt ; id profecto nulla idea
Contendo e contra spiritalitatem per seipsam quatenus est attributum spiritus eonstitutivum & differentiale . esse sub-