Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

3 6 METAPHYs I O Astantialem, non vero per quamdam sub stantiae naturam a spiritalitate eadem ramtione distinctam, qua animus noster a suis astectionibus distinguitur. His praenotatiS.

Substantia in se & ratione sui solius Considerata non est natura quaedam positiva in spiritu & materia similis, cui spiritalitas ex una parte, & magmalιtas en altera su superaddita. . ι

Probatur I Q. nullam habemus ideam ejusmodi substantiae ianitis io materia de spiritu , atque ab attributis eorum differentialibus distinctia. Id patet, tum ex praenotatis; tum ex vulgaribus substantiae& accidentis definitionibus,in quibus me te non concipitur quid sit substantia, nisi per oppositionem ad accidens, nec quid sit accidens nisi per. oppositionem ad lab- stantiam, seu substratum nescio quod atque in his duobus intelligendum superest quid sit illud substratum. Nam substantia definitur ens existens indepe denter a subjecto cui insit ; accidens definitur ens existens in subjecto cui in hae reat. Atqui in his definitionibus non ex

plicatur quid sit illud subjectum seu sub

stratum; quod tamen ipsum est substantia.

d um quia ex eo quod animus nostee

72쪽

actuales quasdam affectiones in se sentiat. intellisimus quidem oportere ut ipse non

sit nihilum , sed quid positivum ; ut ipse

sit quid permanens, quod solum & une alio sustentante existat. Sed ex iis nullatenus colligitur esse in animo substantiam quamdam, seu substratum ab attria buto differentiali & constitutivo animi distinctum. Ergo &c. a P. Natura illa substantiae in spiritu &materia similis, esset positiva ; nec tamen ulla haberet attributa positiva. Nam attributa illius subjecti essent ens, & per se existens, id est ens & existentia propria. Atqui & ens & existentia in se ipsis &ratione sui solius spectata non sunt reale quiddam dc positivum, nec nisi fictione mentis admitti possent ut aliquid distinctum a rebus quae sunt ens & quae exis-runt ; quod probatum est. Ergo&c. Et vero entitas & perseitas essent ambae , ex Dagoumerio , formalitates seuentia in alio. Quod certe absurdum est; tum quia ens per se existens, non potest ex formalitatibus coalescere magis, quamens necessarium ex contingentibus ; tum quia alterum desideraretur substratum in

quo ipsae existerent, imo & substrata iuinfinitum. Ergo &c. 3 Si substantia esset natura quaedam

73쪽

38 METAPHYs Io superadderentur attributa quibus materindi spiritus constituuntur, & a se differunt, xv. haec substantiae natura esset dumtaxat

compatibilis cum attributis illis differemtialibus ς ea quippe in suo conceptu non includeret. 2 V. Haec attributa spiritas de materiae differentialia essent propriε dicta iaccidentia, seu entia in alio ; nihil enim medium est inter accidens & substantiam, cui haec attributa dicerentur superaddita. Atqui ex his multa sequuntur absiarda. Primum. Oppositionem esse spiritum

inter 8t materiam ex eo probatur , quod illorum attributa constitutiva & differe tialia exigunt subjecta opposita & essentialiter diversa : atqui res ita se non ha-- beret : Haec enim attributa differentialia reciperentur in substratis, quae essent naturae cuj usdam substantiae ratione sat simi

Secundum. Si substratum in quo recipitur extentio simile sit substrato in quo, . reciyitur cogitatio; idem omnino succeia sive fieri posset subiectum extensionis &cogitationis. Res enim quaelibet potest semper substitui In locum alterius omnino: simi lis , ut notum est omnibus Mithematicis. Ergo res eadem pollet successivi fieri seiritus & materia. lirimo & sim atria enim si sarcessis e contingere possit, noni video cur in subjecto extensione donato,

74쪽

non posset simul recipi cogitatio. Eodem argumento probaretur idem substratum fieti posse successive animum humanum& divinum ; a quibus abhorret sensus

omnium communiR

Tertium. . Supponi posset substantia

existens quae neque spiritus esset nec materia. Substratum enim illud esset tantummodo compatibile cum attributis materiae dc spiritus constitutivis.

set sine illis supponi existens. tum est & ridiculum. Ergo pos-Quod inepσHinc I'. substantiae nomen abstractum est, ex eo quod animus & corpus quibusdam veluti subsint affectionibus quas in se recipiunt. Ex hac autem quodammodo sim1li functione , nonnisi errones mentis abstractione fingi potest substratum quoddam vagum , quod sit reale quid & positivum famile, arctue ab attriabu ris animi Sc corporis dinerentialibus distinctum. Quare 1ubstantia seu substratum in se & ratione sui solius spectatum. nihil est. Hinc Σ'. attributa corporis animique constitutiva per se ipsa sunt substantialia, id est idonea, ut quibusdam subsint modificationibus.

Hinc 3'. substantiae nomen aequivocum est; cum res omnino diverias ligni Are

posito ne a positiva illa quibus anuu

75쪽

dc corpus constituuntur, &a se invicem disserunt. Quare substantia non est genus univocum respectu materiae & spiritus, Dei, & creaturae. Si enim substantia Dei esset genus univocum si Deus spiritus Creati , & corpora non differrent nisi per attributa quaedam naturae substantiae in omnibus: simili superaddita ideoque haec attributa essent entia quaedam mmdalia, eoque sensu accidentia ; cum inter substantiam & accidens nihil sit medium. Nemo autem, ut opinor , fatebitur Deum, spiritus creatos, & corpora, solis accidentibus & modis a se invicem disserte Quae ad substantiam pertinent, paulo fusilis exponenda duxi propter erenati

nem necessariam quam habent cum existentia Dei, systemate Spinosae, discrimine essentiali quod animum inter & corpus

Obj. Habemus ideam substantiae potativam, cum de illa ratiocinemur, multa que demonstremus. Ergo &c-Dg. ans. Id est, habemus ideam rei substantialis. C. ans. Id est habemus ideam substantiae ratione sui solius consideratae, de ab attributis disterentialibus materiae & spiritus distinctae. Neg. ans. dc cqm. Cum Phi-losophiae Magistri per modum definitionis

tradant quae de lubstantia dieunt, haec auditores lubenter amplectuntur .. neg

76쪽

curant expendere qua via in nobis esso metur idea rei substantialis ; ad quod si

attenderent . certe experirentur nullam

sibi inesse ideam substantiae ratione sui solius consideratae; quod ex dictis per

spicuum est. Ergo &c. Dices. Illud est univocum respectu comporum atque animorum in quo animi de corpora conveniunt , atqui animi & cor pora in ratione substantiae conveniunt. Ergo 1ubstantia est univoca, &c. ' ,

Dg. min. Animi i& corpora conveniunt in ratione substantiae, id est conveniunt in vaga functionis cujusdam assimilatione , ex qua communis substantiae 1 s Utante , denominatio exorta est. Conci min. Id est conveniunt in natura i quadam positiva substantiae quae in illis similis sit, atque ab eorum attributis differentialibus distincta. N. min. & cqm. . t dUt res penitus intelligatur, satque: luce meridiana clarior, altius repetenda vid tur ; atque ab ipsa ratione qua in nobis efformatur idea rei substantialis exordium

sumendum est. p - b' Experimur varias cogitationes in omni puncto temporis alias nasci, alias interires quas cum 1ecum invicem comparamus , certissime concludimus animum nostium

permanere ; ideoque posse solum &i sine alio existere. Idem in corporum modifi-

77쪽

s1 METAPH SI GAcationibus evenire cernimis. Cera nam que modo in sphaeram, modo in cubum compingitur eadem remanens. liaucti ceram atque animum res 1ubstantiales appellamus & concipimus. En qua ratione in nobis efformantur rerum substantialium ideae quod nemo negaverit. Chm autem animi & corpora modificationes quasdam in se recipiant, earumque sint veluti substrata ; ex vaga func'tionis hujus similitudine similiter appellati sunt, abstracto nomine , substantiae seu substrata. Hinc animis & corporibus xommunis substantiae denominatio con cessa est. Verum ex vaga functionis hujus similitudin s. quis concluderer in animis di corpori , existere naturam quamdam

substantiae , seu subflamisi in illis sui solius

ratione similem , atque ab earum attributis differentialibus distinctam 2 Proindεqnἱ si non: possent animi & corpora per aliqnid reipsa diversum diversas modificationes sustinere', earum que esse veluti

siti strata λ Quod in probationibus jam

dumonstratum est. Ergo vc. Ins. Artributa torporum atque anim

rum constitutiva, non poliunt esse subctantialia, nisi per aliquid reale S positivum ab illis sali Em cogitatione distine tum Ergo, animi & corpora conveniunt

in ratione substantiae , quae sit naturo

78쪽

quaedam positiva in illis similis , atque

ab eorum attributis ditarentialibus cl1Ωtincta. N. ans. Nam fatentibus adversariis esse

substantiale, est esse ens , & per se exisitens, id est, inquiunt, existens existenti1 Propria ; atqui attributa materiae di animi constitutiva & differentialia per se ipsa , non vero per aliquid ab ipsis etiam cogitatione distinctum , i sunt entia ;sunt enim positiva quaedam , non merum nihil : L . existunt existentia propria,

non aliena ', maxime cum existentia non

sit aliquid rei superadditum. Ergo &c. Ins. Attributa materiae S spiritus constitutiva vel sunt substantialia per aliquid positivum , ab ipsis saltem cogitatione distinctum , vel per merum nihil. Atqui non possunt esse substantialia per merum nihil ; cum res nulla magis positiva sit, quam quae substantialis ea. Ergo &c.

AEquivocatio , ex qua sola vim qua dam habere videtur praesens argumentum, ante tollenda quam respondeam Res substantialis maxime positiva est, Non merum nihil. Rario autem rei subia

tantialis est ne quid positivum rei superadditum, & ab ipsa saltem cogitatione distinctum an verb nihil positivum superaddirum λ en quaestio; quo sensu, neg minorem propositionem, & dico: attria

79쪽

buta materiae atque animi differentia lia esse substantialia per merum nihil, eo sensu quod ratio substantialis non sit quid positivum ab ipsis, vel cogitatione dictinctum. Quod patet, tum ex dictis, tum quia esse substantiale, ut adversariis placet, est esse subjectum quarumdam modificationum. Atqui attributa materiae &spiritus constitutiva per se ipsa possime esse modificationum 1ubjectum, cum eas possint in se recipere. Ergo &c. Quid sentiendum sit de generibus 2 Quod sentit Dagoumerius de substantia, idem de caeteris generibus opinatur , eaque contendit esse totidem realia repositiva a differentiis specierum indepe dentes a nostra cogitatione distincta , quibus differentiae reipsa sint superad

ditae. l

Jam dixi ens & substantiam ratione sui

solius considerata, meras esse denominationes, 45 qtuedam nomina abstracta quibus nullum significatur objectum reale dc positivum. Caetera vero genera quae innumerabilia sunt, sigillatim percurrere nec Vacat, nec placet. Quaedam tamen expen

dere consilium est, ut quae de illis dicturus sum, eadem de aliis dicta esse judices, qui voluerit.

Exemplo sit animal quod abstrahendo

80쪽

etiam ab hominibus genus est in variis

brutis. Vita, sensuum quorumdam usu, motuque spontaneo inter se conveniunt belluae I ex hac autem quadam functionum

similitudine , quantumvis imperfecta, intellectus tamen fundamentum arrieit surponendi quoddam principium illarum sunmonum reipsa smile, quod nomine animalis significatur δc exprimitur. Cum autenrbelluarum differentiae sensibiles sine& obviae, judicatur eas differentias naturae animalis, quae jam supponitur in. --nibus similis , esse superadditas. Verum illud est fictio mentis & arbitraria suppositio. Nam principium vitae, sensuum, motusque proprii omnino diversum est in vermibus , serpentibus , volucribus, piscibus, quadrupedibus , horumque omnium innumeris speciebus ', cum lancti nes illae ex variarum omnino partium di-Versa penitus dispositione oriantur ; illud tam En principium vaga quadam abstractione fingimus simile , propter quamdam& imperfectam funetionum similitudinem:

quemadmodum ex diversis solis effectibus, cum ceram liquefacit, lutumque indurat , diversas in Sole virtutes cogitain muS. Ergo, I'. animal non est quid reale, positivum, in brutis simile atque ab attributis differentialibps distinctum. Quis

enim dicere possiet animalitatem ostieae,

SEARCH

MENU NAVIGATION